Series II Band 1 · No. 4.

LEIBNIZ AN CHRISTIAN DAUM

Leipzig, 26. März (5. April) 1666. [5.]

Latin

Nobilisse et Clme Vir.

Cum simulac in notitiam Tuam veni, statim beneficium senserim; nolui prius scribere, quam grati animi signum qualecunque dare liceret. Igitur quod plurimum a Te adjutus, ne verbulo quidem, nisi per Clum Fellerum, vel gratias egi, aegre minime [Te] laturum, maxime spero. Quamprimum autem exiit e praelo nostra de Arte Combinatoria dissertatiuncula, nihil antiquius habui, quam mittere; partim ne moram excusandi jus, aut gratias agendi occasionem perderem; partim ut recognosceres artes Tuas, et quorum pars magna es, ea ipse haberes. De Arte Combinatoria, inscripsimus, magis ut satisfieret vulgi auribus, in quibus et Lullii artificium, et Ath. Kircheri promissum increbuit, quam quod ita sentiremus. Neque enim variationem conjunctionum tantum, sed et retenta [earundem] rerum complexione artificium situs commutandi sumus executi. Plus tamen in Complexionibus operae posuimus, quod utiliores hae, etsi transpositiones jucundiores. Nam et professi sumus in opusculo, et experturus credet, hanc scientiarum omnium clavem esse, denique hujus praeceptis Universam Logicam inventivam contineri. Dolendum quippe est hodie partem Logicam de Judicio ita prope solam urgeri, ut negligatur inventio, aut, quae traduntur, pontes sint asinorum, distinctionum cruces, canonum pessime intellectorum praecipitia. Sed haec apud peritissimum Virum frustra. Transpositiones addidi, ut superiora severiora, et in fundamenta scientiarum aditum molientia, jucunditate temperarem: Earum spectaculum commodissimum versus sunt Protei: Proteorum Tui: Tuorum vero utinam theatrum satis editum esset hic libellus! qui si artis tuae magnitudinem modo assecutus sit, satis se praestitisse credet. Nam tua recte expressa etiam in humili loco per se lucent. Caeterum in nonnullis aliis haesi. Nam de Goldsteinii Proteo nihil fere compertum habebamus praeter verba. Et Publilius Porphyrius Optatianus, Poeta vetus, aevi Constantinianaei in manus nostras non nisi citatus venit; de quo quantum noveramus, in ipso opusculo disseruimus. Utriusque notitiam pleniorem, si daretur vel nunc demum ex Te discere, Clme Vir, quanti aestimaturus sim principia haec favoris in me Tui, ipse facile vides. Denique promtitudini tuae juvandi me ignotum, aut potius per me familiarissimam tibi amicam, Rem Literariam; gratias et nunc ago, et cum occasio erit, habiturus sum majores. Vale. Id precatur

Tibi quondam publico nomine, nunc privatim obstrictus

Lipsiae, 26. Martii 1666. M. Gottfredus Guilielmus Leibnüzius.

Nobilisso et Clmo Christiano Daumio, Gymnasiarchae Zviccaviensi, de re Literaria meritissimo Viro, Fautori Suo Honoratissimo. Unterhalb der Anschrift von Daums Hand das Empfangsdatum: 30 Martii 1666