Series II Band 1 · No. 33a.
LEIBNIZ AN PHILIPP JAKOB SPENER
Mainz, 11./21. Dezember 1670. [16b.]
[ ... ] Quod me speciminis hujus juris naturalis participem reddidisti, gratias ago ingentes.
Valde delector auctoris non bona tantum voluntate, sed et intelligentia argumenti, quod sumsit
in manus. Grotium certe diligenter legit et cum fructu. Video dictionem etiam esse non paulo
puriorem, quam qua vulgo uti solent, quod apud me eruditionis semper indicium est. Methodi
duo semper genera agnovi, alteram divisivam, alteram scientificam atque, ut sic dicam
demonstrativam; illa Rami est, haec Euclidis, utraque suo loco utilis. Ac demonstrativam
quidem hactenus in moralibus praeter Thomam Hobbium, sed qui in multis ingenio suo
abusus est, adhibuit nemo. Divisiva in hoc specimine non ineleganter expressa est. Divisiva
connectit terminos per divisiones, demonstrativa connectit propositiones per
demonstrationes. Ceterum an auctor specimen hoc uberiore aliquando tractatione vestire velit,
discere ex ipso specimine non possum. Si hoc ei consilium est; potero fortasse, si tanti putat,
communicare meum ei in nonnullis, non quidem consilium, hoc enim parum decet non rogatum,
sed saltem hortamentum praebere.
Celeberrimi Puffendorffii Corpus juris naturalis sub praelo sudare dudum mihi perscriptum est. Vidi et schedam, qua methodus ejus adumbrabatur. Musaei Chiloniensis liber de syncretismo fugiendo prodiit, et audio Wittebergenses jam ad refutationem accinctos. [ ... ]