LatinVir Nobilissime atque Consultissime Fautor atque Amice Honoratissime.
Et priores Tuas una cum Titelii et Costaei literis, et posteriores accepi, ita vero ut hae,
cum responsionem maturare velle videri possent, eandem retardarint potius: Scilicet meditandum
prius erat de Homine Studioso, de quo Amico illi Tuo Moguntino, prout in posterioribus
literis desiderabas, prospiceretur, cum alias in eo essem, ut post depositum quadantenus moerorem,
quem ex inopinata B. Parentis mei morte conceperam, responderem. Studiosus vero Juris
dubito an ad votum inveniri queat. Nosti enim ab illo hominum genere studia humaniora
utplurimum negligi solere, idque impetu ante tempus ad Jurisprudentiam facto, Cursuque vix ac
ne vix quidem absoluto ad Praxin ruere; Quod si vero unus alterve reperitur, qui melius sapit,
tunc aut lautioris sortis est, aut conditionem, qua subsistere potest, aliam jam reperit. Duo vero
Studiosi Theologiae sunt, iique modesti, in humanioribus et Philosophicis apprime docti,
iidemque Magistri Philosophiae, quorum neuter conditionem oblatam renueret, modo explicatius
de ea constaret. Sed nescio an Theologiae Studiosi Viro illi accepti sint futuri. Quod si
nihil refert, significabis id mihi paucis et explicabis distinctius quodammodo conditionem. Sin
vero referat, ulterius inquirendum erit, annon Studiosus Juris haberi possit.
De caetero in prioribus literis quae communicas longe sunt gratissima. Bene mereberis de
bono publico si non nimis diu doctrinam de Gradibus Probabilitatis desiderari facies. A Naturae
Curiosis editum opus utique aliud est ab illo quod emisti, cum 2 fere Alphabeta exaequet. De
Costaeo juxta Tecum sentio. Lentes Egregii Titelii alias novi nullas, nisi quod Ellipticas,
Parabolicas et Hyperbolicas adeoque sectiones Conicas omnes polire potest; Hierzu von Leibniz' Hand: Lentes Titelii quomodo fabricatae, quid praestent. Ott. Roberval. Dorfell. quod jam Bullialdo
admiranti olim monstravit, cum rem saltem in idea consistere putarit Gallus cum multis
aliis, utut Cartesius multa de ejusmodi lentibus in Dioptricis habeat. Quod ipsum et miratus est
Conradus Mathematicus Wratislaviensis in Epistola ad P. Schottum, quae habetur in Technica
Curiosa p. 857. Beutelius nihil habet novi nisi Astrologiam ex podice Chaldaeorum extractam,
quam non ita pridem in lucem edidit. Kuhnius, credo, resipuit vel resipuisse videtur, omnem
animi promptitudinem mihi ipsum visitanti declaravit. Dicelius Dresdae apud Klemmium
Cameralem pueros informat, Quam ipsi vellem fortunam meliorem! Pfauzius vero Assessor
nunc Facultatis Philosophicae Lipsiae degit, et interdum Collegia, ut audio, habet Astronomica.
De Lossio nihil percepi. Menckius vero Professor Moralium est, et Fellerus Poëticam una cum
Rappolti filia accepit. Romanus vero Wagneri filiam duxit, inque eo est, ut edat Jus Saxonicum,
ex antiquo Manuscripto ex Polonia extracto. Scherzerus secundas nuptias cum Volckmaria
juniori habuit, et valde laborare dicitur, ne Lehmannus Superintendens praeferatur ipsi in
Facultate. Weigelius curis Architectonicis occupatus librorum edendorum curam negligit. Sturmius
et ego versionibus tempus terimus, ille versione Antiquorum ego Gallorum. Vellem tamen
ut commercium literarum haberem cum Erudito quodam Gallo, id quod procurare Tibi foret
perquam facile, qua in re nimium quantum me obligares. Weigelius inventum celavit quidem,
subrisit tamen cum dicerem, ex hypothesi Caramuelis id oriri, qui statuit, stellas non esse
corpora singularia, sed partes Coeli Empyraei per foramina ultimi Orbis lucentes. Concavam
enim fieri vidi sphaeram, mobilem et juxta stellarum proportionem perforatam, quae luci
diurnae vel etiam noctu ignibus exposita lucere facit illa foraminula. Gerikius fama quidem
non vero familiaritate notus aut literarum commercio quod vellem, tentabo tamen aliquando.
Vogelium alium non novi nisi competitorem olim Kuhnii, quocum utique familiaritas mihi
intercedit, degit autem Zittaviae. Sed nescio an Vogelium an Vogtium putes? Hoc forsitan nosti,
quod Spira mihi relatum est, Dn. Eibenium olim nostrum offerri ad Assessoratum, ut et D.
Hermes et D. Platonem. Eibenio si Sparta contingeret perquam id mihi gratum futurum esset.
Sed nostine Autorem, unde haberi possint Tituli Regum et Principum maxime Germaniae? Sed
pene oblitus eram, Conferentium Societatem Lipsiae plane interire, nec sustentari hodie nisi in
Cypriano et Schiltero. Rogavi equidem utrumque, prospicerent, ne omnino intercideret, num
vero votorum compotes simus futuri olim videbimus. Unius alteriusve arrogantiam et fastum
Collegium dissolvisse audio. De caetero vale faveque.
Vir Nobilissime et Consultissime Cultori Tuo
Giessae d. 18. Dec. 1670. L. Fridericum Nitzschium.