Series II Band 1 · No. 35.

LEIBNIZ AN JAKOB THOMASIUS

Mainz, 19./29. Dezember 1670. [30.37.]

Latin

Dialogos, quibus magnam philosophiae partem complexus es, legi tandem, vidique etiam in ipsa philosophia naturali praestita a te non pauca non contemnenda, quae vulgo ne tanguntur quidem, ex quibus potissima est caussae finalis in tractandis rerum caussis crebrior solito mentio. Memini me in Platone legere, Socratem, cum comperisset, nescio quem, philosophum veterem, Anaxagoram credo, duo principia statuisse, materiam et mentem, scripta ejus maxima cum aviditate paene devorasse, ea spe, fore, ut rerum rationes vere rationales, id est fines, usus, ordinem disceret, sed delusum sensisse non aliter tractari a philosopho omnia, quam si sola materia rerum principium esset, ejusque necessitate mundus e tenebris caecis Democritica ratione emersisset. Par est physicorum recentium ratio, qui caussas materiales rerum quaerentes, rationales negligunt, cum tamen in eo potissimum eluceat sapientia auctoris, ita instituisse horologium mundi, ut cuncta deinde, velut necessitate quadam ad summam omnium harmoniam consequerentur. Opus est igitur philosophis naturalibus, qui non geometriam tantum inferant physicis (geometria enim caret caussa finali), sed et quandam civilem scientiam in naturali exhibeant. Ipse enim mundus grandis quaedam respublica est, in qua mentes vel filiorum vel hostium, ceterae creaturae, servorum instar habent.

Habui et ego nuper somnium quoddam physicum. Scis eam mihi sententiam esse, omnium rerum caussas efficientes esse cogitationem et motum, motum inquam localem: neque enim alium credo: cogitationem autem primae mentis, i. e. Dei (a qua ipsae secundae habent, quod cogitant). Prima autem mens pro sapientia sua ita res initio instituit, ut non sit ei facile ad conservationem rerum opus extraordinario concursu, prorsus ut illum automatopoeum nemo laudaverit, qui quotidie aliquid in opere suo emendare cogatur.

His positis, venit mihi in mentem motus quidam unicus universalis in terra nostra, ex quo omnium phaenomenorum, quae in speciebus multa ac mirabilia sentimus, ratio reddi possit: generatim nunc quidem, speciatim tunc, cum phaenomena ipsa magis excussa erunt. Cum enim nihil dubitem de circulatione terrae circa centrum suum, sequetur perpetua quaedam contraria circulatio aetheris, seu corporis cujusdam subtilissimi, in quo et lux consistit, quodque a sole commotum perspicuum illuminat. Dum enim terra movetur ab occidente in orientem motu diurno, aether cum luce solis circulabitur ab oriente in occidentem, quae circulatio, etsi insensibilis, omnium corporum sensibilium poros penetrat, ac plerorumque phaenomenorum caussa est. Ac primum quidem gravitatis, facit enim subtilia exsilire, densa detrudi, deinde elateris, id est restitutionis corporum, qualis sentitur in arcu, in pulvere pyrio se expandente et displodente, in aΓ«re ex sclopetis pneumaticis in statum raritatis naturalis redeunte. Quod fit, quia res aut compressae nimis, aut densae, vel minus vel plus aetheris habent, quam circulatio ejus fert. Unde sub ingressu ejus porta aperta, redisperguntur. Jam ex his duobus principiis, elatere et gravitate, dum aether res nimis densas aut dispergit, aut cum ob plexum partium dispergere non potest, detrudit, ausim dicere, omnes in corporibus, cum quibus nobis commercium est, motus derivari. Vim ignis et aquae, caloris et frigoris, pulveris pyrii, veneni, acidi et alcali, omnium solutionum, reactionum, praecipitationum chemicarum. Illevi chartae binas circiter plagulas de hoc argumento, quae nunc imprimuntur. Totum tamen hypothesis est, ut in naturalibus pleraque, sed qua nescio, an habuerimus hactenus leviorem et faciliorem.

Ad Nizolium forte contra eos, qui nobis paene totam philosophiam in Logomachiam converterunt, quaedam paullo zelosius dixi, ut solet plerumque fugientibus aliquid nimia in contrarium declinatio nasci, unde nec ingrata erit censura tua, tua inquam, cujus in philosophando dicendoque rationem si tenuissent omnes, poteramus Nizolio et Ramo, et ceteris id genus censoribus carere.

Medici nostri nescio quas novas ephemerides parturiunt, aut potius parere coeperunt: utinam ad gustum exterorum, qui plus experimentorum, minus allegationum desiderant.

Galliae ephemerides, quantum intelligo, exspiraverunt, languentes jam tum, ex quo Gallosius, compilator, academiae naturalis regiae (sed quae parum, aut nihil edit, alia longe animo agitans) secretarius factus est. Mogunt. 19/29 Dec. 1670.