Series II Band 1 · No. 35a.

LEIBNIZ AN JOHANN HEINRICH HORB

[Mainz,] 2.(12.) Januar 1671

Latin

Ex responsione ad literas Horbianas 2 Jan. 1671. Styl. vet.

Memorabile est quod de Joach. Stollii sudore lucido refers. Memini in Borelli observationibus similia exempla legere, sed obiter, ac sine circumstantiarum luce relata. Constat et Bartolinum peculiari opusculo de animalium luce disseruisse. Hyeme efflorescere, rationi consentaneum est, quo tempore intestini caloris vis major. Saccarum collisum, pilos felium mulcendo frictos, in tenebris micare, squamas etiam piscium nonnullorum lucere constat. Lucem equidem certum est esse motum partium corporis lucidi intestinum tam fortem ut partes emissae in omne circa punctum sensibile motum propagent, differreque a calore sola subtilitate. Erit ergo flos quasi quidam caloris bene depurati. Nec refert, quod calor tactu non sentitur, nam et cicindelae tactu frigidae sunt, quas tamen lucem longa ad solem apricatione aestivis diebus colligere credibile est. Erit ergo sudor lucens, nihil aliud quam calor (ignis) purus et subtilis, humori viscoso sed bene subacto et transparenti, uno verbo Gelatinae mixtus. Gelatinae enim omnes die lucent, noctu non omnes. Stollianam autem etiam noctu lucere ex tuis suspicor, quod discrimen in solo gradu consistit.

Cum diu multumque cogitassem de hypothesi quadam Physica struenda, quae phaenomenis omnibus satisfaceret, visus sum mihi tandem pretium operae nonnullum fecisse, detexisse enim mihi videor motum quendam universalem in globo nostro, ex quo solo quod mireris pene omnium globi nostri phaenomenorum, directionum, attractionum, sympathiarum, antipathiarum, reactionum, praecipitationum, gravitatis, vis Elasticae, ratio peti possit. Forte dicta hic sunt quaedam quae hactenus a nullo. Non quod possim aut ego, aut quisquam, paucis exceptis, in quibus ars naturam imitari potest (quod unicum causae proximae cognitae krith́rion est), proximas atque plenas rerum naturalium causas exhibere. Nam qui hoc posset, esset in natura omnipotens, quidlibet ex quolibet facturus: materia enim omnium eadem est. Sed quod non contemnendus ad veram causam integram gradus sit, nosse veram causam motricem, etsi omnes ejus determinationes, vias, gradus, combinationes, applicationes nosse hactenus nemini mortalium datum sit.