Series II Band 1 · No. 36.
ERICH MAURITIUS AN LEIBNIZ
Speyer, 7. (17.) Januar 1671.
Amplissime, et consultissime, Vir, Fautor et Amice honoratissime,
Non committendum putavi, Doctissime Leibnitzi, quin circa novi hujus anni felicia exordia, prospera omnia, et Tibi et studiis tuis apprecarer, simulque moram dilatae per menses aliquot scriptionis purgarem, cujus ista unica causa est, quod, quae per me confecta voluisti negotia, absque tamen culpa mea, non nisi sero expedita dare mihi licuerit. Duo erant, ni fallor, quae fidei meae concredisti. Primum ut in Angliam Societati Regiae transmitterentur illa quae de motu meditari voluisti: tum ut Catalogum Msstorum Gottorpiensium tibi procurarem. Atque hunc quidem tandem (amissus enim per aliquot menses dicebatur) nactus sum, et descriptum Tibi tradam, ubi Maguntiae vel Francofurti tecum sermones copulare licuerit; istas vero de motu Meditationes Doctori Fogelio Hamburgensi misi, qui quod aliter de motu sentiat, quam indoles illius a te explicatur, ceu sero demum intellexi, ambigere coepit, an transmittenda tua essent in Angliam; admonitus tamen a me ne ultra cunctaretur, se certo transmissurum illa in se recepit, nec ambigo jam ante septimanas aliquot reddita esse Societati. Legi interim praefationem doctam quam praefigere voluisti Nizolii operi hactenus desiderato, factamque ibi honorificam mei mentionem observavi, quo nomine gratias Tibi habeo maximas. Nova quaedam mecum fero e Gallia et Anglia praecipue de quibus coram agendi, ubi Maguntiam vel Francofurtum venero, occasionem exspecto. Vale et Fave
Tuo Erico Mauritio D.
Scrib. Spirae volante ut vides calamo VII Jan. MDCLXXI.
Viro Nobilissimo, Amplissimo et Consultissimo Dn. G. Leibnitzio J.U.D. celeberrimo et Eminentissimi Electoris Maguntini Consiliario dexterrimo, Fautori et Amico honoratissimo. Mayntz. Ericus Mauritius Spirae d. 9. Jan. 1671.