Series II Band 1 · No. 49.
LEIBNIZ AN HERMANN CONRING
[Frankfurt, Anfang Mai 1671.] [44.144.]
Vir Amplme, Fautor Eximie.
Literae Tuae, ob praeclara semper monita, quae inseris, mirifice me afficere solent, nam et docent, et excitant.
De Jurisprudentia ordinanda emendandaque sententia Tua fortasse non discedit a mea: Ita enim ego quoque sentio, optima quaeque meditata sine approbatione publica fructu carere; hanc vero nostra tempestate sperari vix posse. Sed haec quidem cura nos parum tangit. Num ideo medico de diaeta scribendum non est, quia nemo Medice vivit? suffecerit nobis rem nostram egisse, caetera suis temporibus servanda sunt.
De Motus rationibus, et Hypothesi mea phaenomenis naturae solvendis constituta; ut
exactius judicare possis schediasmata mea mitto. Vellem digna esse lectione tua; sin minus,
inspectione. Miror cuiquam videri, omnium maxime miror videri Tibi, ullum esse motum in
natura, qui non sit localis. Crede mihi, nihil hac sententia minus apodeicticum id est minus clare
distincteque explicatum vel fingi posse. Vellem nosse experimentum aliquod naturae, quod non
possit solvi motu locali. Te certe, tantum Virum, a formis et qualitatibus, et nescio quibus
nominalitatibus rerum causas repetere, non credo. Malo credere sententiam tuam a mea minus
quam utrique videtur dissidere. Impossibile est quicquam in corpore intelligi praeter magnitudinem,
figuram et motum localem. Vix ipsum Aristotelem aliter sensisse, ostendi in praefatione
Nizolii, cujus libros de veris principiis et vera ratione philosophandi aliquando edidi:
sum enim in Aristotelis lectione saepe non perfunctorie versatus. Hypothesi mea videbis mira
brevitate et concinnitate rationem reddi: gravitatis, vis Elasticae (einer gespanten Feder),
verticitatis quoque magneticae ad polos directae, penduli, fermentationis, reactionum omnium
chymicarum, cohaesionis corporum; motus marium et ventorum; eorumque omnium ex solo
motu lucis seu aetheris circa terram. Quid aliud ab Hypothesi quam brevitas claritasque
omnibus phaenomenis satisfaciens desiderari potest? Causas naturales alias quam probabilissimas
quaerere temerarium est, quamdiu nondum totam naturam inspeximus. Si me Automatopoeus
ad horologium a se confectum adducat, jubeatque ut divinem constructionem:
potero fortasse constructionem exhibere, quae idem praestet, quod Horologium monstratum:
quia eadem phaenomena pluribus modis produci possunt: ipsum praecise modum quo Artifex
usus est, nisi dissoluto opere definire non possum. Si qua tamen hypothesis non tantum
experimentis praesentibus satisfaciat, sed et prophetiam quandam non fallentem praebeat de
futuris, ei valde fidendum est.
Empiricorum, ut Tu vocas, Vir Amplissime, nostri temporis industria multa egregia,
Aristoteli ignota sunt stabilita: motus terrae, gravitas aëris, pendulorum admirabilis regularitas;
vis Elateris, productio metallorum artificialis, reactiones chemicae, et ab iis pendens tota
methodus medendi: nam hactenus methodus medendi fuit pene nulla, paucis demtis. Quaesivi
aliquoties a doctis medicis, qui fieret, quod inventa sanguinis circulatione, tot novis vasis,
constituta alia plane corporis oeconomia, deprehensis prorsus novis morborum causis, methodus
tamen medendi vetus retineatur. Hi mihi fassi sunt, medicinam, quam hactenus fecerint,
quatenus usum fructumque habuerit, fuisse totam Empiricam, non pendentem a causarum
contemplatione, sed experientia: unde nunc quoque mutata de causis sententia remedia priora
retineri. Fuit ergo hactenus omnis pene nostra Medicina Empirica. Utinam si aliter sentis, Vir
Amplme, meliora nos edoceas! non posses de humano genere melius mereri. Aphorismi Hippocratis
non sunt theoremata deducta ex causis, sed observationes factae per experimenta seu
inductionem. Unde ne nunc quidem extitit, qui eorum causas se reddidisse jactare possit. Non
dubito in veterum medicina plurimum bonae frugis latere, sed quis exuit, quis in scientiae
formam redegit? Anglis profecto ars demonstrandi non est adimenda. Ars demonstrandi tota
consistit in duobus, arte definiendi, et arte combinatoria. Est enim Demonstratio nil nisi
catena definitionum. Arte definiendi nescio an a multis retro seculis, Aristotele et JCtis veteribus
et Jul. Caesare Scaligero, et Jacobo Cujacio demtis, conferri Thomae Hobbesio quisquam
possit. Idem tam multa praeclara theoremata mihi demonstrasse videtur, quam ipse Aristoteles,
omnium licet mortalium, si a Mathematicis et JCtis veteribus abieris, ăpodeiktikv́tatow. A
Cartesio quoque multa praeclare excogitata sunt, quae nulli veterum in mentem venere. Naturalis
hic noster morbus est detrahere iis, cum quibus nobis certamen gloriae esse potest, id est,
hominibus aevi nostri. Ego, si quisquam, Aristotele delector; plurimos tamen ejus paralogismos
ad oculum si opus sit, demonstrare possum, etiam in re morali. Idque Tute non raro observasti.
Mittamus praejudicia: faveamus ingeniis omnium aetatum. Erga nostrum praesertim seculum
ingrati ne simus. Ut ad nugas meas redeam, mirifice gaudebo, si Tibi saltem non improbabiles
videri intellexero. Simplicius enim cogitari vix quicquam potest, certitudinem non promitto.
Caeterum festinatissimae et perturbatissimae in nundinis scriptioni ignosce: vix credis quot
cursitationibus et scriptitationibus distrahar. Quod restat vale faveque
Vir Nobilissime et Amplme, Fautor Magne Cultori Tuo studiosissimo Gottfredo Guilielmo Leibnitio.
P. S. Ignosce quaeso libertati quam subitus scribendi calor infudit: venerationi, quam Tibi Germani praesertim omnes debemus, absit, ut unquam quicquam decedat: idque publice testabor quoties occasio erit: privatam magnorum virorum reprehensionem provocare interdum non timeo, cum sciam nihil esse utilius, et ad discendum fructuosius.