Series II Band 1 · No. 48.
HEINRICH OLDENBURG AN LEIBNIZ
London, 14. (24.) April 1671. [46.56.]
Amplisso et Consultisso Viro
Dⁿo Gothofredo Guilielmo Leibnitzio J.U.D. et
Consilio Moguntino Dignisso
H. Oldenburg Sal.
Recte accepi, Vir Nobilisse, Hypothesin tuam Physicam, typis Moguntinis editam, et mox prima ferente occasione coram Soc. Regia produxi. Praelecta ipsi fuit honorifica Dedicatio, protinusque nonnullis ejus sociis in mandatis datum, ut libellum istum evolverent et expenderent, suamque de eo sententiam, quam primum fieri commode posset, in caetu publico referrent. Id dum agitur, suadere velim, Vir optime, ut partem alteram quantocyus ad me, tuta occasione, expedire ne graveris, cum intelligam Ego, viros illos, quibus examinis hujus provincia est demandata, vix quicquam de re tota pronunciaturos esse, nisi et tuam de Abstracta Motus theoria doctrinam, saepe a Te citatam et pluribus positionibus substratam, cognoverint. Interim, quantum colligo, non displicet opera tua iis qui inspexere, certe mihi perplacet, qui ad multa Te respexisse percipio. Cum posteriora videro scripti hujus, mox Hypothesi tota Transactiones Philosophicas exornare satagam.
Quamprimum de Machinae Wernerianae successu certi quid acceperis, nobis quoque
impertiri ne graveris. Rationem dulcificandi aquam Marinam invenies impressam No 67. Transact.
philosophicarum,
Famigeratum illud Grandamici de Terrella Magnetica Experimentum successu carere,
satis liquet ex iis, quae ex Dn. Petiti epistola in Transact. phil. no 28. inserta habentur.
Operam dabo, ut cura Martini nostri libros a Te hinc desideratos accipias;
P. S. Ne, quaeso, invideas mihi peculiares illas, quas dicis, de Deo ac mente demonstrationes; circa quas nonnulla innuis, quae me perquam attonitum habent, adeoque stimulant, ut tanto importunius eorum communicationem expetam.
Literae tuae mihi destinatae per tabellionem semper, quaeso, inscribantur A Monsieur Monsr Grubendol à Londres. Franc à Anvers ou Amsterdam.
Nobillisso et Consultisso Viro Dⁿo Gothofredo Guilielmo Leibnitzio J.U.D. et Consiliario Moguntino etc. Mogunt.