Series II Band 1 · No. 47.
FRIEDRICH NITZSCH AN LEIBNIZ
Gießen, 29. März (8. April) 1671. [45.85.]
Vir Nobilissime et Consultissime Fautor et Amice Honoratissime.
Utrasque Tuas recte accepi una cum inclusa Ephemeridum anni 1670. particula. Quae si totum annum absolvit, dubium nullum est negotium desiisse. Nihil antecessisse ex paginarum numero certum videtur, et nihil subsecutum tuae edocent literae. Interim tamen gratissima est et illa transmissa particula, quod commode Anno 1669. ita subjungi possit.
De Cl. Dn. Scheffero quae scripseras ante, jam nota erant, nihil hac quidem vice novi ab Ipso obtineri posse, quandoquidem jam ante exemplar illud ectypon mihi transmiserat. De praerogativa vitrorum ex Conicis figuris constantium prae Sphaericis nullum penes me dubium residet quin pronunciem. Certum enim est in Vitris Opticis praeter alia et hoc requiri, ut plures radii in unum cogi punctum possint, et quod vitrum plures cogat, illud et esse perfectius. In hoc vero sine dubio vincitur Circulus a reliquis sectionibus Conicis curvilineis, cum Circulus non nisi perpendiculariter incidentes ad Centrum deferat, reliquae vero sectiones curvae et parallelas. Ceteris vero paribus ab objecto lucido plures incidere radios parallelṽw quam perpendiculares in subjectam lentem ipsae figurae docere possunt. Neque quidquam me movent Hobbianae rationes, cum prima et secunda contra lentes cujuscunque figurae valeant quae tamen ipsi potissimae videntur. Tertia autem obstare non possit propterea, quod Telescopia qua talia parum faciant ad distantias mensurandas, nisi alia applicentur iisdem adminicula. De laternis illis Magicis non succurrit me quicquam legisse, nisi quidem eaedem forte sunt cum capsa Optica Regii.
De conjunctione planorum speculorum interrogabo Weigelium. Caeterum nescio qui ex delineatione mea imagines propiores esse possint oculo quam ipsum objectum, cum objectum collocandum sit inter oculum et speculum, cum B sit oculus et A objectum. Et quod reflexiones reflexionum imaginem imminuunt, exinde est quod propter intercedentem distantiam radii reflexi omnes recipi ab alio speculo non possint, quod vero in conjunctione propinqua planorum adeo sensibiliter fieri metuendum non videtur. Pro ratione juncturae esse quidem potest imago, sed non in fissura communi sed in alterutro plano. Sed scribam eam ob rem Dn. Weigelio, neque enim accurate adhuc memini et repraesentatas effigies et ipsam quoque structuram. Siphones (Ventil) alias sunt intra Canales, ut notum in Machinis Hydraulicis, quibus mediantibus aqua attrahitur. Cum vero facile vitium capere possint, igitur non sine multis sumptibus removendi sunt canales. Quod vero ne fieri debeat, aeque bene siphones extra canales applicat Dn. Weigelius, effectu nihilominus eodem sequente. De Werneri Machina nihil amplius audivi, nisi quod olim plagula quaedam Lipsiae impressa cum inscriptione Machina Toreutica cujus Autorem credidi Dn. Titelium nonnulla de eadem dixerit.
Scripserunt ad me non ita pridem Eruditi Viri Juvenes Helvetii Dn. Skreta et Dn. Ott, et communicarunt mihi Dissertationes suas Heidelbergae habitas alteram de Visione alteram Dn. Skretae de Auditione, quorum uterque egregie placet. Dissertationem de Visione quam nuper poscebas mitto, addidique aliam de Maris Motu, quam Dn. quidam Respondens elaboravit, hypothesin tamen meam in Explicandis maris motibus secutus est. Vale faveque
Vir Nobilissime Cultori Tuo
Giessae d. 29. Martii 1671. L. Frid. Nitzschio
A Monsieur Monsieur Leibnuz J.U.D. et Conseiller de Son Altesse Electorale de Mayence. à Mayence.