Series II Band 1 · No. 46.

LEIBNIZ AN HEINRICH OLDENBURG

Mainz, 11. März 1671. [33.48.]

Latin

Vir Amplissime,

Literas tuas responsorias humanissimas fructuosissimasque accepi dudum; sed cum replicationi meae addere Hypothesin, quam brevissime delineatam, consilium esset, adeoque typis excudendam dedissem, profectiunculis variis inopinatisque interrumpere operas coactus sum, expertus in absentia mea, praesertim in argumento ejusmodi, ubi vocibus ab usu communi remotis saepe utendum est, omnia innumerabilibus mendis foedari. Quare cum etiamnum interrumperer denuo, nec ante aliquot septimanarum exitum, finem sperarem, malui Tibi interim dimidiam, quam vides, partem mittere, quam totum differre. Illud vero magnopere rogo, ut excuses audaciam meam inscribendi Schediasmation ejusmodi Societati tot magnis ingenio ac dignitate viris Illustri. Solum, fateor, argumentum tantis lectoribus dignum est; caeteris si agnoscetur, satis rem ad votum cessisse putabo. Concise scripsi, quia intelligentibus. Hypothesin ipsam, credo, attendenti claram facilemque visum iri, fortasse et explicandis phaenomenis omnibus tanto magis suffecturam, quanto erit is, qui quandoque utetur, ingeniosior, et in experimentis me versatior. Omnia vel naturae vel artis, ut sic dicam, horologia et machinamenta, vel a Gravitate, vel ab Elatere pendere, re expensa nemo diffitebitur: utramque, unicum quem explicui motum aetheris circularem, modo supponatur, consequuturam non est difficile cogitatu. Atqui hic est cardo totius contemplationis meae; hunc assecutus, quicquid susceperam obtinuero: Hypothesin scilicet breviorem clarioremque, quam quae hactenus extat. Spero tamen, applicationi quoque specialiori aspersa nonnulla, non omnino repudianda; ut in verticitate magnetis ab aetheris gyratione derivanda; in frigoris natura exemplo angiportuum declaranda, in Acidorum, Alcaliumque, et omnino principiorum, quae vocant, Chymicorum reactionibus, fermentationibus, solutionibus; in restitutione balistae, aut chordae tensae; in vibrationibus pendulorum, chordarumque, aliisque nonnullis explicandis. De magnete nonnulla adhuc inquirenda puto, antequam omnium rationem reddere sperem; ac potissimum, verumne sit experimentum Grandamici publicatum in libello, quem titulo demonstratae immobilitatis terrae edidit. Quanquam enim Demonstratio, quam superstruit, infirma admodum videatur, experimentum tamen ipsum non negligendum est. Nimirum ait Grandamicus; si magnes sphaericus (vulgo terrellam vocant) raticulae e subere, vel alicui alteri vasculo innatanti imponatur, ea ratione ut polus ejus Borealis, id est, qui polum terrae borealem sibi relictus spectat, in raticula vergat deorsum, nadir versus, adeoque ad centrum terrae; Australis autem respiciat Zenith, atque ita constituto magnete, et librato, designetur in eo circulus, meridiano loci accurate reperto respondens, eum circulum fore meridianum universalem, ac toto orbe, magnete similiter constituto, meridianum loci, ac proinde plagas mundi sine ulla declinatione monstraturum. Scio, de hac narratione dubitari; ac proinde valde desidero severe examinari, cum plurimum referat ejus veritas falsitasve ad accuratam quandam de Phaenomenis Magneticis Hypothesin, cujus umbram animo concepi, construendam. Mihi accurate experimentum facere, hoc quidem statu negotiolorum meorum impossibile est; cum etiam magnetes satis validi, quales requiri ajunt, mihi desint, et terrellam necesse sit satis exquisite tornari. Vos veritatem nullo negotio scieritis, praesertim si Petito (quem exquisitissimas terrellas, sed alio fine, ut scilicet gyrationem diurnam terrenae similem, quam Gilbertus magneti ascripserat, tentaret, fabricasse, ex ipsius ad vos literis, Transactionibus insertis, didici) negotium quoque rem examinandi demandetur. Successum rei non contemnendae, si per Te intellexero, magno beneficio me accumulatum credam.

Instructionem de usu pendulorum Hugenianorum in particula Transactionum, ab amico mihi commodata, legi, sed constructio abfuit. Ego vero nosse opto, ex quo principio procedant ista pendula novissimae constructionis, usui marino suffectura, an ex principio gravitatis, ut solent horologia majora, an ex principio Elateris, ut solent minora illa portabilia. Utrumque genus habet suum proprium incommodum primarium. Nam quae a naturali ponderum gravitate moventur, non possunt de loco in locum sine Gravitationis mutatione transferri, ac proinde jactationi marinae non sunt [accommodata]: contra, Elastica etsi transferri huc illuc tuto possint, rarissime tamen sunt accurata ac vix unquam aequabili motu decurrunt; levissimis etiam ex causis, ut aëris, ut tensionis irregularis inaequalisque, maxime vero temporis tractu variantur; nam vis Elastica lassatur, gravitatio naturalis perseverat. Nihilne certi compertum est de ratione aquae dulcis habendae ex marinis, quam medicus quidam ex Britannia minore Regi Christianissimo proposuisse dicebatur. Idem Keifferus quoque, ut audio, sola distillatione pollicetur. Ephemerides Collegii Naturae Curiosorum quod Medici aliquot Germani inierunt, uti nunc mediocri volumine in specimen anni primi prodiere, ad vos pervenisse non dubito, ac proinde de iis plura scribere supersedeo. De Werneri Hydrotechnicis diu est, quod nihil fando inaudivi; expecto tamen successum, quisquis etiam futurus est, ex amico. Sunt quorum praejudicio non fit magni, sed ego has praedamnationes odi. Ingeniosissimi Gerickii Magdeburgenses Meditationes atque experimenta his nundinis in publico expectamus. Becherus promittit demonstrationem Chemicam, qua ferrum in notabili satis quantitate, ex terra, nihil ferri actualis continente, produci, ac metallorum genesis non parum illustrari possit. Quidam Helvetius eruditus rationem, ut intelligo, invenit, oppido facilem et regularem, lentes sectionum conicarum elaborandi, idque et specimine comprobatum ajunt. Expecto literis proximis de ejus instituto distinctiora. Franc[isci] Wilhelmi lib. Baronis de Nuland Elementa nondum mihi visa sunt.

Delineationem brevem abstractae meae de Motu Theoriae adjicio postremis pagellis Hypotheseos vobis dedicatae; inde, opinor, apparebit, Paradoxa mea de Motu, et Continuo, non ita esse a ratione aliena, ut primo aspectu videntur: Punctum non esse aliquid minimum, et omnium partium expers; esse tamen inextensum, seu expers partium distantium; quin etiam punctum esse puncto majus, ut angulum angulo: Punctum non esse, cujus pars nulla est, nec cujus pars consideratur; sed quod quolibet extenso assignabili minus est; quod est fundamentum methodi Cavalerianae. Sed quid praeoccupo illic clarius dicenda? Credo tamen, vix aliter Labyrintho compositionis continui exiri posse. De Deo ac mente peculiares demonstrationes molior, in quibus nonnulla mirabilia, hactenus indicta, lucem tamen fortasse non vulgarem allatura, dicentur. Interim hic breviter innui; Omne corpus esse mentem momentaneam, ac proinde sine conscientia, sensu, recordatione. Si vero in uno corpore possent ultra momentum perseverare duo contrarii conatus simul, omne corpus foret mens vera. Ubicunque autem hoc effectum est, productae sunt mentes, eaeque naturaliter indestruibiles, quia, ut suo loco demonstrabo, duo contrarii conatus in eodem corporis puncto semel ultra momentum compatibiles, in aeternum nullo aliorum corporum allapsu, nulla vi adimi possunt. Haec prima specie exigua, vix credi potest quantam aperiant portam cogitationibus non contemnendis: Quas aliquando accuratius elaboratas demonstrationibus de jure naturali (in quo argumento me pretium operae facturum spero, praesertim cum paucos extare arbitrer scriptores ingeniosiores in eo versatos, quos non contulerim, ac proinde rogo, ut siqui, quod non dubito, apud vos scientiam hanc, tanti ad omnem vitam momenti, excolunt, mihi Tuo beneficio innotescant), cujus magna pars demonstrationibus de Deo ac mente innititur, jungere consilium est. Hypotheseos meae non nisi unum Tibi, ut vides, exemplum, ob locorum distantiam, mittere possum; cum vero Illustri Societati inscripserim, cum egregios viros, qui in ea sunt, censores, sed placidos, optem; fortasse, nisi Tibi aliter videtur, potest totum Schediasma meum, quippe non nisi quatuor plagellarum, vel totum simul, vel particulatim Transactionibus inseri, eruditorumque judicia candida placidaque explorari: materiam certe multis fortasse novis cogitationibus praebere poterit. Judicia si per Te resciero, plurimum accedet tot beneficiis, quibus Tibi me obstrictum sentio.

Si excusabis audaciam apud magnos viros, collegas Tuos; si praeparabis animos eorum homini ignoto et obscuro; si censuris eorum doceri me, perfici cogitata mea feceris, faxo, ut intelligas, incidisse Te in hominem beneficii agnoscentem. Reliqua Hypotheseos mox sequentur; sed finiendi tempus est. Vale, faveque

Vir Amplissime, Cultori Tuo,

Mogunt. 11. Martii st. n. 1671. Gottfredo Gulielmo Leibnitio J.U.D.