Series II Band 1 · No. 50.

LEIBNIZ AN JAKOB THOMASIUS

[Anfang Mai] 1671 [37.100.]

Latin

Accepi literas tuas, sed responsum in nundinas distuli, tum quod materies scripturo deesset, tum quod addere destinassem schediasmation meum, idque ecce nunc mitto. Obscuriusculum est, quia quanto maximo fieri potuit sermonis compendio usus sum, ne rerum multitudine in molem charta extumesceret, commoditatemque spargendi adimeret auctori. Unde fere iis scriptum est, qui in recentioris philosophiae formulis, sententiis, observationibusque, quae plerumque verbulo tantum innuuntur, sunt versati. Mihi aether meus nec ab Aristotelico, neque a tuo valde differre videtur, nisi quod saltem mihi nec levis nec gravis esse visus est, sed ventilatione sua caussa gravitatis, simul et vis elasticae, et directionis magneticae, et plerorumque aliorum naturae phaenomenorum. Gyrationem autem ei imprimi a luce, et rationi opinor, et Aristoteli consentaneum est. Nihil dubito de veritate hypotheseos Copernicanae, et tamen quicquid in mea proprium mihi novumque est, potest etiam Tychonicae conciliari. Potissimum est, quod ex hac hypothesi ratio reddi potest plerorumque miraculorum naturalium, quibus res maximae per minima geruntur, ut in veneno, pulvere pyrio, arcu tenso se restituente, sclopeto ventaneo apparet, quae res etiam se graviores movent, quia non tam suo, quam aetheris, cujus circulatio turbata est, publico nisu moventur. Quaecunque etiam vulgo fugae vacui adscribuntur, seu appetitui continuitatis, ea huic aetheris circulationi tribuenda sunt. Tu, ut expendas, mihique judicium tuum, si vacat, transcribas, tum illud potissimum attendas, an hac hypothesi assumta putes, sola magnitudine, figura et motu, sine aliis qualitatibus, omnia corporum phaenomena salvari posse, magnopere rogo. Si aliorum etiam virorum doctorum, inprimis amplissimi Frankensteinii, quem salutari meis verbis peto, quorsumcunque etiam vergentia judicia mihi significaveris, magno cumulo augebis beneficium tuum.

Auctor elogii feminarum Schützius nunc ex Cancellario Fuldensi assessor est camerae Spirensis. Scripta ejus in re civili et morali puto potius boni consuli, quam valde quaeri etiam a nobis. Reflexiones ejus (sic enim vocat) politicae pro specimine esse possunt, etiam titulo tenus intuenti. De Cardinalis Schombergii homiliis nondum quicquam comperi. Promissus est mihi index bibliothecae cathedralis Moguntinae, id genus libris illorum temporum refertae. Non est nunc mihi ad manus bibliotheca Cardinalitia Jacobi a S. Carolo, inquisivissem alioquin, si quid de Schombergio memoraret.

Prodiit his nundinis Hermanni Radbodi Schelii liber elegans de jure imperii, scriptus potissimum contra Salmasium, nunc post auctoris, in Belgio foederato magnis honoribus functi, et tamen, ut mihi scribit Cl. Graevius in ipso aetatis flore erepti, obitum editus. Populi tamen potestatem mihi paullo laxiorem, quam fas est, fecisse videtur, nisi quod profluentissimae dictionis elegantia excusat auctorem, non satis distincte semper animi sensa explicantem. Ejusdem de libertate librum memorat mihi Graevius, sed non vidi.

Idem Graevius scribit mihi Ultrajecto, desiderare se codicem Homeri antiquissimum, qui lateat in Lipsiensi bibliotheca Paulina: non dubito, quin idem jam tum ad vos perscripserit, credoque vos etiam sine admonitione mea viro tam egregio, atque inter patriae nostrae decora numerando, hujusmodi subsidia non denegaturos.

In Cicerone nunc potissimum edendo occupatur, addetque integros fere virorum praestantissimorum commentarios. Idem edi curat praelectiones Baudii in Panegyricum Plinii hactenus desideratas. Priolum obiisse, ex Gallia disco. Amplissimi Frankensteinii in eum notae promissae hactenus, ni fallor, nondum prodiere. Christophori Forstneri epistolas spero editum iri. Addentur, ut ajunt, ephemerides politicae, quas singulis mensibus de praesenti tunc rerum statu in literas inferebat; sed, ut ego arbitror (legi enim manuscriptas), nondum ultimam auctoris manum expertas.