Series II Band 1 · No. 40.
LEIBNIZ AN HERMANN CONRING
Mainz, 8. Februar 1671. [20.44.]
Cum intelligam Illmum Boineburgium inter caetera itineris Saxonici destinata vos quoque aditurum, non putavi committendum, ut hanc occasionem testandae observantiae erga Te meae omisisse dicar.
Quaeres quo loco sit institutum nostrum: et sane fateor interrumpi nonnunquam, sed et progredi tamen gressibus non poenitendis. Nosti inter gradus operis Nucleum quendam esse Legum Romanarum ipsis earum verbis contexendum, ratione hactenus insueta, sed controversiis contradictionibusque excludendis aptiore quam qua vulgo synoptici utuntur. Is jam pene confectus est, ita ut quicquid in Legibus substantiale, atque ut sic dicam dispositivum, nec cum rebus ipsis ex orbe nostro publico ac notorio consensu eliminatum est, eo sperem comprehensum iri. At Tabula ipsa regularum fundamentalium casibus ex jure Romano (quousque non notorie abrogatum) decidendis omnibus suffecturarum, nostris verbis expressa (in quam verba Legum commentarii instar habent) jam centies et ultra minor, ac prope mapparum aliquot geographicarum magnitudine erit, in qua velut novo quodam Edicti Praetorii simulacro omnium actionum, exceptionum, replicarum etc. (quae tantum paucarum regularum combinatione in infinitum variantur) fundamenta non minus digito ostendi possint, quam olim in albo praetoris momenta postulationum suarum monstrare litigantes jubebantur. Haec de destinato delineandi juris brevis ac certi (nam legum omnium digestio, ac regularum fundamentalium abrogati quoque per Europam juris, comprehensio, suo tempore sequi potest) quod tamen antequam maximorum in Republica pariter ac literaria virorum, JCtorum inprimis, censuram subierit, publicare probe cavebimus.
Ego quanquam satis distractus hac cura, non possum tamen satis ipse frenare licentiam consuetudine velut autoratam in alienis quoque campis nonnunquam excursione luxuriandi. Scis ipse, saepe in parte quietis esse laborum mutationem. Perraro ad amoeniora studia respicere licet, lusi tamen nuper aliquid in Revmum Coadjutorem nostrum, celsmum principem, Episcopum Spirensem, Tibique, Vir Amplme exemplum mitto, materiam condonandi condolendique homini declinante jam hac eruditionis parte nato et educato. Quotus quisque enim lectorum nunc de talibus judicium ferre aut potest aut curat.
Quae in sacris circa demonstrationem Dei et mentis, circa nova quaedam lumina ex doctrina motus (nondum hactenus in scientiae formam constituta), Theologiae naturali foeneranda, mediter, quam multa in eo genere et intacta hactenus, et tamen demonstranda suppetant, non est hujus loci commemorare. Ostendisse mihi videor esse quandam ultimam Rerum rationem (id est Deum), Harmoniam Universalem, Mentem sapientissimam potentissimamque; huic optima atque ȃrmonikv́tata quaeque gratissima, ac proinde justum, id est Deo gratum esse, quicquid harmoniae rerum, bono universi, Reipublicae ut sic dicam universali, congruentissimum est; ac proinde eandem esse doctrinam Juris naturalis et optimae Reipublicae Universalis de cujus gradibus, ac quousque ei hoc corrupto rerum statu accedi quam proxime possit, quomodo liceat formam processus judiciarii instituere, omnes judicum sordes, rabularum artes, partium tergiversationes uno velut ictu succidentem, quomodo Rempublicam formare naturaliter aeternam, nec nisi externa vi disjiciendam, provehere scientias artesque, augere generis humani potentiam ac felicitatem, nihil in republica inutile, nihil damnosum pati, meditata, ac nonnunquam etiam demonstrata habeo, nec pauca nec contemnenda, sed quae intempestive prostituere magnae imprudentiae esset; valde enim abhorreo ab ea quae nunc passim invalescit, chartis quidvis illinendi procacitate.
Quam multa, quamque praeclara atque ut sic dicam semi-dicta, ex Tuis scriptis Vir Amplme, Lector sagax, aut certe diligens, mihi enim laborem potius quam ingenium tribuere ausim, eruere possit, meo exemplo confirmare possum, possum et aliorum. Utinam uno opere edantur Tua omnia et quae edidisti, et quae premis, Epistolae quin etiam, quas cum maximis aut doctissimis Europae Viris commutasti, in quibus quam multa quamque egregia contineri necesse sit, vel pauculae ab Illmo Boineburgio monstratae fidem fecere. Nec dubito quin paratus Tibi sit Index in tua pleraque omnia, cum facile alioquin eventurum sit, quod de Didymo Alexandrino praedicant, ut quae scripsisti, ipse ignores. Utinam vel hunc saltem aut edas, aut amicis communices.
Somnia in mathematicis mechanicisque mea commemorare supersedeo, donec, quod spero non ita diu dilatum iri, effectu aliquo ac specimine comprobare possim.
De rerum natura, non possum, quin mentionem faciam hypotheseos cujusdam meae, quam
quin somnium dicturus sis nullus dubito, non insuave tamen ubi totum videris; fortasse enim
neque simplicius neque distinctius temere reperiri potest. Ac primum quidem non recentiorum
tantum, sed et ipsius Aristotelis (vide quaeso quae Epistola ad Cl. Thomasium, quanquam
non nominetur, scripta, et Nizolio, de veris principiis ac vera ratione philosophandi a me
nuper cum praefatione edito, praefixa, disserui) lectio non indiligens, dudum mihi persuasit,
omnia in corporibus a magnitudine figura et motu, motu inquam locali (haec enim sola ex
liquida corporis notione ducuntur) derivanda esse. Idem Platonem in Timaeo, Democritum et
Leucippum, Lucretium, Baconum, Gassendum, Cartesium, Hobbesium, Digbaeum, ac tot alios
magnos nostri temporis viros, quibus parum abest, quin Te quoque addam[,] sentire constat.
Hoc tantum quaerendum superest, quae figura quis motus supponi debeat ad hunc quem
sentimus corporum, qualitatum, mutationum apparatum in hac orbis scena commodissime
producendum. Scripseram ea de re aliquid Clmo Viro Henr. Oldenburgero Societatis Regiae
Britannicae Secretario, qui ut totam hypotheseos structuram transmitterem, ab eo tempore binis
literis postulavit. Ego ternas circiter plagulas, ut describendi labori parcatur, de eo argumento
imprimi curo, Tibi ubi absolventur, mittendas. In summa statuo, duas esse causas omnium
phaenomenorum naturalium globi nostri, gravitatem et vim elasticam seu restitutivam sui
post compressionem, vel dilatationem, in statum priorem. Utriusque causam esse ajo, corporis
cujusdam, quod quia aëre (quem ponderare, comprimere, exhaurire, ut experimentis constat,
possumus) subtilius est, aethera voco, circulationem in terra, per terram, circa terram, ortam a
gyratione lucis cum sole circa terram quotidie absoluta repetitaque, ab oriente in occidentem,
dum contrario motu terra tendit ab occidente in orientem. Ab hac gyratione motum maris et
ventorum, verticitatem magnetis, tum vero gravitatem Elateremque deduco. Quia aether ille
gyratione sua et ventilatione densiora quam orbis in quo circulatio fit, centro vicini vel distantis,
status fert, vel discutit, hinc compressorum restitutio (omnis autem dilatatio unius est compressio
alterius), vel si discutere non potest dejicit, hinc gravitas.
Sed rectius ex ipso Schediasmate sententia mea intelligetur, in quo ad particularia etiam phaenomena explicanda descendi.
Soleo nonnunquam, quanquam per temporis angustiam aegerrime, cum doctis viris commercium
literarium colere, quos inter celeberrimus Kircherus scripsit mihi, se nunc tum in
Arca Noae justo volumine illustranda, tum in Turri Babel, in qua de harmonia omnium
linguarum, hactenus a se improbo labore, sed nondum pleno cum successu quaesita, amplissime
disserat, edenda versari. Occasio notitiae [fuit] dissertatiuncula quaedam mea de Arte Combinatoria
(id est inventoria) a Lullianistarum ineptiis in soliditatem, quae certe non deest,
vindicanda, cujus cum summam ei perscripsissem, magna cum humanitate respondit.
Laudari audio librum Anglice nuper editum Josephi Glanvilli de incrementis scientiarum
inde usque ab Aristotele, cujus exemplum propediem expecto. Est in Anglia qui promittit
rationem aquae marinae sola destillatione, quod frustra hactenus tentatum est, ita edulcorandae,
ut fornace non valde grandi singulis 24 horis, ultra 140 librae aquae potui aptae haberi possint.
Est alius qui horologia pendula, quibus primus Hugenius usus est, ita perficere sperat, ut nihil
nec mutatione aëris, nec jactatione maris turbentur, quod magni esset ad longitudines, observatione
coeli tamen accedente, inveniendas, momenti. Sed in hoc artium incremento universali
nulla [in] deteriore quam medicina conditione est, quae tot novis inventis tantum obscuratur.
Utinam quae Tu praeclara etiam in hoc sine dubio genere meditata habes, omnia prodirent:
interest reipublicae talium nihil interire. Cui bono tot experimenta, tot nova reperta, si in
methodo medendi nihil practici mutant. Nam quae Walaeus in ea ad circulationem sanguinis
exegit, quantula pars sunt emendandorum. Nullus est nunc, qui inter practicos Sylvio rationalior,
et novorum chymiae anatomiaeque inventorum intelligentior habeatur, sed tamen quae
de humore triumvirali et reactionibus bilis succique pancreatici disserit, vereor ne valde absint a
natura rerum. Anglicana Societas hactenus in rebus ad Medicinam spectantibus, non aeque ac
aliis curas suas occupare videtur. Ita in tanta inventorum copia semper miseri sumus, Deo hanc
castigandis nobis Virgam sibi reservante. Non dubito quin innumera, de augmentis scientiarum,
de emendandis rebus, de studiorum ratione in melius mutanda, de tractandis materiis hactenus
aut non, aut parum pro dignitate tactis, de recudendis aliorum operibus ignotioribus quam
merentur; aut affecta coeptaque, aut consilia, aut vota habeas in scriptis tuis aut non, aut
obscurius memorata, quorum nonnulla subinde a Te discere in magni beneficii parte ponam,
sum enim ex eorum numero, quorum et aetati et naturae nihil dulcius est, quam proficere posse,
et Tu inter principes eorum es, qui longo rerum usu, et omnigenorum studiorum felici tractatione
inter praeceptores publicos suo merito habentur. Ego certe et fui semper et ero quoque
inter eos, qui maxima de publico merita Tua venerantur, ac magnopere gaudebo, si intelligam
Tibi optimo judici hominis adolescentis qualescunque conatus non tantum non displicere, sed et
auxilio et commendatione dignos haberi. Equidem non ambitione sed proficiendi cupiditate
ducor, ac proinde in aliquot Academiis oblatam non obscure professoriam conditionem, quin et
majora, distuli, vel ideo ut tum studiis domesticis tum peregrinationibus nonnullis excolere
rectius animum possim, antequam me in publico sistam. Eminentissus tamen Elector Moguntinus,
ut tanto commodius mihi decentiusque agere liceat, consiliarii Revisionum munus, pro eo
quo est in literas affectu sponte contulit, tanto gratius, quanto minus adimit libertatem huc illuc
nonnunquam animi studiorumque gratia discursandi. Sed finiendum est cum charta. Vale,
ignosce scribacitati non tantum sed et tachygraphiae meae, faveque
Vir Amplme, Fautor Magne Cultori Tuo
Mog. 8. Febr. styl. nov. 1671. Gottfredo Guilielmo Leibnitio. J.U.D.