Series II Band 1 · No. 39.

FRIEDRICH NITZSCH AN LEIBNIZ

Gießen, 15. (25.) Januar 1671. [34.43.]

Latin

Vir Nobilissime atque Amplissime Fautor et Amice Honoratissime.

Ultimas meas, in quibus ad utrasque Tuas, quas ad me simul fere dare, dignatus eras, accepisti credo. Jam cum nova sese offerat occasio scribendi, has quoque superaddere debeo. Scilicet Academiae nostrae a multis jam annis debet 1400. fl. Rhen. civitas Erphordiensis, debitumque illud liquidum omnino est, et annua pensione soluta agnitum semper, nisi quod temporibus turbulentis pensionis solutio per aliquot annos interrupta fuit, quae tamen et ipsa iterum fuit repetita et inchoata quieto subsecuto statu et quidem ad usque illa tempora, ubi Sereniss. Elector Moguntinus urbem occupavit. Ab illo tempore usurarum solutio non tantum cessavit, sed etiam, cum petuntur, annorum saltem 69. et 70. restantes offerunt. Cum vero Academia nostra oblationem illam respuat, neque annos retro multos negligere omnino possit, Te, Vir Nobilissime, per me decenter petit, velit ipsi salubri quodam Consilio succurrere, quomodo urbs ad solutionem debiti usurarumque possit adigi. Consilio enim Te juvare nunc posse, bene novit, cum Consiliarii munere ap. Seren. El. Te fungi bene sciat. Non tantum valde obligabis Academiam nostram, sed et prioribus amicitiae testimoniis adhuc et hoc addes, siquidem per meam suggestionem debito suo potiri possit. Vale de caetero et fave ulterius Vir Nobilissime

Tibi devinctissime

Giessae d. 15. Jan. 1671. L. F. Nitzschio P.P.

A Monsieur Monsieur Leibnuz Docteur ès Droits et Conseiller de Son Altesse de Mayence. à Mayence.