Series II Band 1 · No. 38.

LEIBNIZ AN MARTIN FOGEL

Mainz, [14./24.] Januar 1671. [41.]

Latin

Quod ignotus ad non ignotum scribo, pro celebrata humanitate Tua, aegre spero non feres. Causa atque occasio haec est: Cum fuerit mihi hactenus cum viris aliquot egregie doctis commercium literarium, eorumque complures, potissimum autem Amplissimus Mauritius Tui et plurimam et honorificentissimam fecerint mentionem, saliva mihi mota est, et cupiditas excitata eruditionis pariter atque exquisitae humanitatis Tuae, si qua mererer, aliquatenus degustandae, praesertim cum ad Amplissimum Wedderkopfium, vobis vicinum, scribendi ratio esset. Sed hoc sermonis genere Tu diutius paginam compleri non feres. Ad rem igitur literariam venio, de qua Tibi qualicumque loqui non omnino ingratum spero. Apud nos, fateor, studia solidiora frigent, nisi quatenus vicinitatis afflatu incalescunt. Gallicas Ephemerides aliquamdiu vertit Nitschius noster, sed nunc fonte arescente destituitur, quando Gallosius ipse, ex quo Academiae Curiosorum Regis Secretarius factus est, Ephemeridum curam deseruit. Honorati Fabri physicae pars 1 et 2 prodiit, egregium pignus secuturarum. Ex literis Celeberrimi Oldenburgeri, Societatis Regiae Britannicae Secretarii, didici strenue apud eos insisti experimentis; Boylium quoque nuper edidisse nonnulla, atque inter cetera suspiciones systematicas seu Cosmicas, tractatumque de regionibus subterraneis et submarinis, deque fundo maris. Barrovii item praelectiones opticas et Trestoni librum laudat de vero usu respirationis.

Audio in Anglia Tubos opticos non parva in dies incrementa accipere, sed nihil dum certi resciscere licuit, speroque ejus rei certiorem notitiam Tibi debere. Elliptica ab iis, atque ex aliis forsan sectionibus conicis parata vitra fieri ajunt, de quibus multa hactenus exigua certitudine jactata sunt. Scio Cartesium, Lanam et alios plurimum eis tribuere contra Hobbium, alios nihil. Wilkinsii Angli Character realis, cum lingua philosophica Tibi dudum fortasse visus est, in hac apud Hamburgenses Anglicani commercii facilitate. Majoris faciunt nonnulli media, quam finem, id est, eruditissima multa in eum locum ab auctore congesta, quam ipsam cum suo charactere linguam.

Quid de Magni Jungii vestri posthumis sperandum est? [Phoronomiam] ejus, tum de Insectis lucubrationes, nemo est, qui in publico conspicere non optet. Si qua alia restant, per Te discere desidero.

Academiam Florentinam valde refriguisse scripsit mihi P. Kochanski ex S.J. vir eruditus, qui aliquamdiu Florentiae fuit. Malpighii Bombycem in Anglia editum magni fieri audio, ipsosque Anglos in nonnullis, Indico-occidentalibus locis, praecepta ejus cum fructu sequi coepisse. Vidistine Joh. Bap. Hamelii, Ecclesiae Baiocensis Cancellarii (ejus, qui de Consensu veteris ac novae philosophiae eleganter admodum scripsit) librum recens editum, de corporum affectionibus, cum manifestis tum occultis, quem propediem me habiturum spero, et valde laudari audio.

Non possum quin addam rem memorabilem recens ad me perscriptam: Joachim. Stollius, vir in Alsatia eruditus, habet hoc, ut ab aequinoctio autumnali ad vernum usque Lucem indumentis excutiat. Sane memini me similia quaedam exempla apud Borellum in observat. legere, rem etiam attingi a Bartholino in Tr. de luce animalium, sed circumstantiam de hyemali tempore nondum notatam memini, quanquam rationi consentaneam, major enim eo tempore vis caloris interni. Est autem lux flos caloris et quasi calor attenuatus, crassum supplens in iis etiam, quae sensibili calore carent. Unde in piscibus fortissimus saepe pulsus, caloris tamen sensus nullus; quem tamen gelatinae piscium, saepe noctu, semper interdiu splendenti, inesse, etsi frigus tactu percipiatur, absurdum non est.

Quid Amplissimus Edzardus, quem virum magni facio, ac mecum omnes, bono publico moliatur, per Te nosse opto, quemadmodum et alia de Cibone, et Tuo illo, qui Tibi cum eruditissimis passim viris intercedit, librario corresponsu. Vale, ac si memor fave, Cultori Tuo sedulo Gottfredo Guilielmo Leibnitio J.U.D. Moguntiae 13/24 Jan. 1671.