Series II Band 1 · No. 32.
FRIEDRICH NITZSCH AN LEIBNIZ
Gießen, 5. (15.) November 1670. [34.]
Vir Nobilissime atque Clarissime, Dⁿe Fautor atque Amice Honoratissime.
Jam redux ab itinere literas Tuas accepi demum, ita ut prius, quam nunc fit, respondere non potuerim; quod quidem uti nullus dubito aequi bonique consules. Multam vero Tibi salutem defero a Geislero, Pfauzio, Diecelio, Weigelio item et Thomasio, quorum ille occupatus fuit in erigenda sua sphaera, qua noctu atque interdiu stellarum motum, ipsarumque scintillationem, repraesentare potest, quod inventum mire me delectavit, utut occasione hypotheseos Caramuelis id ipsi obtigisse suspicer. Cum Geislero quoddam mihi intercessit de Te litigium, dum Veridicum de Justiniano seu Rationem Corporis Juris reconcinnandi Tuum opusculum judicavit, id quod et antea in Larva detracta (quam ut forsan nosti ipse edidit) fecerat, me contra nitente persuaso ex styli partim differentia, partim etiam ex aliis, quae vix Ingenium Tuum demonstrant. Uter melius judicaverit ipse quaeso judex esto. De Dⁿo Barnero ejusdem Tecum semper fui sententiae, ipsum esse Virum doctum et in Chymicis inprimis peritum, nescio vero an Neotericorum Physico-Mathematicorum hypothesin et philosophandi rationem amplectatur. Helmontianus enim est et per Archeum omnia cum Marco Marci aliisque explicat. Collegium Naturae Curiosorum in Germania aliam induit faciem, cumque antea apud Ipsum lege quasi cautum esset, ut quilibet Collega Tractatus quosdam ederet, jam communicatione invicem facta acquiescunt, ita ut si quae curiosa habent, simul edantur a Collegii Directore Dn. D. Sachs a Lewenheimb; Prodiit et his nundinis pars prima figuris illustrata quam sine dubio vidisti; Ubi multae quidem observationes egregiae; Hoc tamen defectu opus laborare putatur, quod multa etiam ex veteribus habet, illisque Autoribus, qui jamdiu sunt impressi, id quod certo meo quidem judicio superfluum erat. De Diario Romano Tinassi nulla mihi a Te relata, igitur si quid ibi singulare occurrit, communica quaeso. De Correspondente tam Celebri, Kircherum intelligo Tibi gratulor, cujus aveo videre Arcam Noae, quia simile quiddam tentare mihi animus jam diu fuit, totumque negotium inscribere volui Theologum Mathematicum; Sed gaudeo praeventum me esse a Viro adeo celebri. Praeterea et ex animo de splendida oblata Sparta Tibi gratulor. Vergat illa in Dei honorem, Principis et Patriae incrementum, Tuam vero famam magis magisque celebrem. Et mihi gratulari poteris, Amice, partim de Mutatione facta, ad quam non levem olim in Conferentium Societate dedisti stimulum, partim de impetrata jamjam Licentia; qua [re] transmitto Disputationem Inauguralem Censurae Tuae subactoque judicio committendam. Addidi et Literas Bertrandi, nec non Dn. Titelii, quas vero utrasque mihi bona fide remittes. Uti enim magnifacio Virum illum, ejusque favorem nunquam non imo et nuperrime sum expertus; ita nollem Ejus literis praesertim his ipsis carere. Praeterea vero Vale et ut facis ama
Qui se profitetur Cultorem Tuum Indefessum
Giessae rapt. d. 5. Nov. 1670. L. Fridericum Nitzschium.
A Monsieur Monsieur Godefroy Guillaume Leibnüz, Docteur es Droits et Conseillier de son Altesse Electorale de Mayence. A Mayence.