Series II Band 1 · No. 30.
JAKOB THOMASIUS AN LEIBNIZ
Leipzig, 11. (21.) Oktober 1670. [29.35.]
Utinam gaudium illud tuum, quo perfusum te scribis, lecto in Francofurtensium indice nomine meo, non sequatur poenitentia, ubi rem ipsam videris. Sane vero ne dialogos illos quidem physicos tibi scripsi, aut similibus tui, sed juvenibus, non male quidem illis institutis, a te tamen longissimo dissitis intervallo. Quare ubi oculos illis tuos donaveris, te rogo, ut si exuas philosophum, induas amicum. Quamquam nec illud displicebit, gratum erit potius, si mihi errores meos demonstraveris. Fateor enim, in scientia praecipue naturalium rerum, imperitiam meam, nec de ea dubitavi, vel in praefatione ad lectorem confiteri. Nizoliana tua superioribus nundinis inspexi, communicata mihi ab amico: ac visus sum benevolentiae in me tuae multa deprehendere indicia. De cetero, quae suades ibi, aut disseris, ea mihi talia videbantur, ut, tametsi non omnia meis cogitatis congruerent, praecipitari tamen judicium non oporteret: tempore autem repetendi ea, et meditandi nunc maxime destituor. Programmati de libertate philosophandi, quod vidisse te scribis, nunc aliud addo, quod per otium legas. Vale. Lips. d. 11 Oct. 1670.