Series II Band 1 · No. 28.

LEIBNIZ AN HEINRICH OLDENBURG

Mainz, 28. September 1670. [27.33.]

Latin

Meditationes meas de primis abstractisque Motus rationibus conceperam superiore anno Svalbaci in ipso acidularum usu, cum Clarissimus Mauritius, Juris Consultus Chiloniensis, Vir varie eruditus, ostendisset mihi in Transactionibus philosoph., quarum aliquas secum habebat, ingeniosissimorum Virorum, Hugenii Wrennique, cogitata de rationibus motuum. Ea cum primum vidi, dixi, mihi ea Phaenomena vera videri, sed primas abstractasque Motuum rationes longe alias necessario esse; Phaenomena autem haec sane admiratione digna, si modo accurata experientia comprobata sunt, oriri ex statu Mundi; in vacuo, aut medio quiescente, omnia longe alia esse; prorsus ut gravitas motusque in gravibus acceleratio, non innata corporum vi, sed externis insensibilibusque causis contingunt. Continuo igitur sumto calamo, et scribendi impetu simul, coepi exarare, quae dudum ea de re conceperam; demonstrationibus figurisque illustrandi spatium non fuit. Bidui triduive spatio elaborata monstravi Mauritio; is cum esse sibi vobiscum usum literarum diceret, missurum se vobis pollicetur. Resumo, expolio, atque inde ei mitto; accepit sed mox extinctae conjugis domestico infortunio afflictus, rem, opinor, ex animo dimisit, certe vobis, ut video, non misit. Cum vero supersit mihi exemplum, ex Nundinis Francofurtensibus, si qua occasio suppetit, ad vos mittam. Summa interim huc redit: Longe alias esse Motus veras Regulas, quam apparent. Nam pleraque moveri insensibiliter, quae quiescere videntur; pleraque quae videntur unum corpus, non esse nisi congeriem plurium; sensus nostros nunquam mendaces, plerumque tamen dissimulatores esse: Corporis vere quiescentis nullam resistentiam ac reactionem esse posse; imo nullam Massam, quantumcunque magnam, plane quiescentem esse revera unum ens unumve corpus, sed constitutam in statu, ut sic dicam, materiae primae levissimo cuicunque rei impulsu disjici posse. Non esse consentaneum primis motuum regulis, ut absolute anguli incidentiae et reflexionis sint aequales; alias longe ejus rei causas subesse; multa alia id genus Theoremata in Phaenomenorum potius numero habenda, quorum de principiis causisque ita apparendi inquirendum sit, tantum abest ut ipsa sint pro principiis agnoscenda. Sed ut ad rem propius accedam: in ratione eorum, quae apparent ex liquidissimis notionibus Corporis, Magnitudine, figura, et mobilitate, reddenda, nihil me torsit magis quam partium in toto, aut plurium totorum inter se cohaesio, cujus species sunt, durities, mollities, tenacitas, flexitas, fragilitas, friabilitas, pleraeque aliae tactus qualitates, quas vulgo secundas vocant. Agnoscebam facile, necessariam esse aliquam in rebus cohaesionem ad Oeconomiam rerum; sed unde ea fieret, exputare mecum non poteram. Plerique Philosophi tanti momenti rem ne tetigerunt quidem; ipse Cartesius cum varia corpuscula et ex eorum collisu ramenta facta supponit, non reddit rationem cur ista corpuscula consistant, nec ad quemlibet impulsum divellantur. Breviter, qui fit, quod manus [mea] ad quemlibet conatum a corpore avelli non potest? cur ventus nobis capita non aufert instar pileorum? cur lapis in terram projectus non eam totam aquae instar ad centrum usque perforat? Ridicula haec quaesitu sunt, sed difficilia explicatu. Plebs nos insanos putaret, si talia quaerentes audiret, et quaerenda sunt tamen. Nec densitas ad rationem resistentiae reddendam sufficit. Cum enim densitas vulgo definiatur, multum materiae in parvo spatio: quiescentis autem nulla sit actio (omnis enim actio corporis est motus) quid poterit summa densitas massae quiescentis ad perforationem impediendam. Gassendus videtur vidisse difficultatem; igitur ut atomos suas connecteret, hamos atque uncos commentus est; sed ubi jam ipsarum atomorum, ipsorum hamorum consistentia et durities explicanda est, confugiendum est ipsi ad Voluntatem Creatoris, perpetuo igitur ad continendas atomos miraculo opus est. Cartesius qui nihil insecabile admittit, sed gradus quosdam duritiei ac tenacitatis in rebus statuit, causam tamen, quod ego quidem sciam, reddit nullam. Ipse Hobbius consistentiam seu cohaesionem in rebus velut quiddam ^%)/ar̆ȓhton assumpsit; unde pag. 240. edit. Londinensis Elementorum de Corpore, statuit, fluidum durumque aeque esse homogenea atque ipsum vacuum: Et pag. 271. definit durum, ac recte quidem, quod sit corpus, cujus pars moveri non potest sensibiliter nisi moto toto; et addit, ex molli fieri durum tali partium subtili motu, ut partes simul omnes impingenti resistant, sed qualis sit ille motus, neque ipse, neque quisquam alius hactenus explicuit.

Nihil attinet recensere, quae ego hujus rei explicandae causa sim commentus; ad extremum visus mihi sum in rationem quandam facilem et universalem incidisse. Nimirum, rectissime Aristoteles contigua definit, quorum termini sunt simul, et continua quorum termini sunt unum. Quorum igitur termini unum sunt, ea connexa ac sibi cohaerentia sunt, quamdiu perdurat terminorum unitas. Sed quomodo effici potest ut duorum corporum termini sint unum, et quomodo rursus ex uno eoque indivisibili (termini enim rerum indivisibiles sunt) possunt fieri duo, ad res tum connectendas, tum dissolvendas? Haec pendent ex subtilissima contemplatione de natura puncti seu indivisibilium, ex qua pleraque miracula in rebus naturalibus oriuntur. Statuo igitur: quaecunque ita moventur ut unum in alterius locum subire conetur, ea durante conatu inter se cohaerent. Conatus enim, rectissime observante Hobbio, est initium motus, seu id in motu, quod in linea punctum. Si igitur unum conatur intrare in locum alterius, alterumque (ne detur penetratio dimensionum) ex eo expellere, sequitur ut primo momento temporis jam sit in primo puncto loci, quem intrat, extremo puncto suo ingressum; sed eodem primo momento alterum, expellendum, nondum est egressum; duo igitur puncta seu extremitates corporis, expellentis et impulsi, se penetrant (datur enim punctorum, non corporum, penetratio) et proinde unum sunt. Admirabilis profecto est natura punctorum; quanquam enim punctum non sit divisibile in partes positas extra partes, est tamen divisibile in partes antea non positas extra partes, seu in partes antea se penetrantes. Angulus enim nihil aliud est, quam puncti sectio, et doctrina de Angulis non est alia quam doctrina de quantitatibus puncti: sed, ut in viam redeam, si quod totum ita moveatur, ut pars una alteram expellat loco suo et in eum subeat, eo ipso cohaerebunt eae partes, non absolute quidem, sed dum ingruat fortior motus. Finge columnam moveri linea recta in longitudinem, cohaerebunt sibi partes ejus in longitudinem; sed neque in latitudinem neque in profunditatem. Unde siquid ingruat vel occurrat fortiore motu secundum longitudinem, id secare poterit columnam secundum longitudinem in duas partes, et abripere secum quam tangit, reliquam praetervehi sinet. At siquid ingruet in latitudinem vel profunditatem, id si debiliore motu ingruet, simul abripietur, motu tamen totius imminuto; sin aequali, faciet cessare connexionem columnae, et utrumque quiescet reductum in arenam sine calce (corpora enim quiescentia nihil aliud sunt quam mera puncta sine unione, sine lineis, sine superficiebus nisi spatii cui insunt); sin fortiore, non avellet partem columnae quam quiescenti abstulisset, differentia celeritatum, sed auferet totum, unde reliquum columnae non perget (ut prius cum in longitudinem divideretur), sed sequetur. Obscuriuscula haec sunt nec nisi figuris illustrabilia; certissima tamen, et, siquis rem attente expendat, necessaria. Nec possibilis est alia ratio solida connexionis in rebus, nisi entibus incorporalibus evocatis perpetuoque extra ordinem concursu alligatis. Caeterum ex his, primo aspectu parvis, multa ac magna deduci queunt. Primum enim demonstrare possum, dari aliquod spatium vacuum corporibus; deinde, dari tempus vacuum motibus; seu, ut clarius loquar, impossibile esse ut omnia sint plena; impossibile item, ut datus aliquis motus rectus sit semper generatus ab alio motu in omnem retro aeternitatem, nec posse mundum, ut nunc est, Entibus incorporalibus carere aut caruisse; quae una propositio, concessa etiam possibilitate processus in infinitum (cujus impugnatione potissimum pugnari vulgo pro Deo solet), a me, ut spero, clare demonstrata nulli Euclideae certitudine cedet, et ubi primum se detexit, majore me gaudio imbuit, quam si quadraturam circuli, aut perennem motum invenissem. Conabor aliquando me distincte explicare, ac demonstrationis de tanta re, a qua felicitas generis humani pendet, judicem constituere R. Societatem.

Tempus est, ut ad eam rem accedam, quam Tu, Vir Amplissime, potissimum a me postulare videris, id est, Expositionem Hypotheseos, cujus in prioribus literis mentionem feceram, quae ex universali quodam motu in Globo nostro supposito, rationem Phaenomenorum in corporibus plerorumque reddat. Hanc ergo breviter ruditerque sic accipe, et si indigna est oculis vestris, quod vereor, tentamentis hominis imbecillitatem suam fatentis, et jussu potissimum Tuo ad hanc audaciam excitati, ignosce, eandemque iis veniam a tot magnis viris, in R. Societate congregatis, impetra. Ego mihi hoc saltem assecutus in ea videor, ut, paucis mutatis, sectis plerisque omnibus quadrare possit. Theoriam ipsam de Motus rationibus abstractis majoris facio, non sua, non hypotheseos ei superstructae causa, sed quod me in mentium non existentiam tantum, sed et naturam intimiorem, a corporea distinctam (quod cordatissimi quique et severissimi Philosophorum hactenus desperavere), mira quadam claritate duxit: sed de his alio tempore aut loco.

Hypothesis consistit in circulatione aetheris cum luce seu sole circa terram, circulationi Terrae contraria, ex qua gravitatem et elaterem, et magnetis verticitatem, et ex his, omnes rerum antipathias et sympathias, et solutiones, et praecipitationes, et fermentationes, et reactiones derivo; usque adeo ut credam admirandos omnes et extraordinarios naturae effectus huic aetheris motui deberi; nec jam amplius stupendam esse musculorum, arcus, pulveris pyrii, venenorum vim, cum non particularis rei quam nos agentem credimus, virtute, sed ipsius systematis laborantis nisu actiones tam vehementes exerceantur. Quae res mihi spem fecit, posse rem quandam, aëre exhaustam, aethere distentam, ac proinde aëre aequalis spatii leviorem parari, cujus applicatione in ipsum aërem homines attollantur: de quibus aliisque maximi momenti consequentiis hypotheseos meae, fusius in ipsa dixi.

Hoc ipso momento, quo haec scribo, literas ab amico accipio de [Wernero] Memmingensi. Is suis ipse manibus machinas ejus contrectavit, expertusque est, tantam in iis vim esse, ut, etsi puer, rotam motricem levissimo negotio circumagat, aliae tamen machinae partes (author vocat die Stieffelen) ne a fortissimo quidem viro sisti possint: Sed rationem inventi ab authore celari, nunc ab Electore Bavariae evocatum in Swacensibus fodinis ab aquarum importunitate liberandis specimen dare; ex cujus exitu poterit de re liquidius judicari. Ubi plura didicero perscribam. Dab. Moguntiae d. 28. Sept. 1670.