Series II Band 1 · No. 26.
LEIBNIZ AN HEINRICH OLDENBURG
Mainz, 23. [Juli] 1670. [27.]
Vir Amplisse,
Ignosce quod ignotus scribo ad non ignotum; cui enim Reg. Societatem non ignoranti ignotus esse possis? Et quem Societas latere possit, qui aliqua verae Eruditionis cura ducitur, verae inquam, quae paulatim vestris potissimum auspiciis a Criticorum ambulacris in arcem naturae se recipit. Est, fateor, gens gente in accipiendis his igniculis languidior; sed scis, alium aliis constantius semel haustos tenere. Nostris certe non desunt experimenta praeclara, sed, prout nunc est Reip. Status, pro cujusque promptitudine aut invidia recondita vel aperta, quod in Societates coitum non est, nec ita facile inter tot in una Resp. Respublicas coiri potest.
Me quidem, cujus alioquin potissima opera, instituto vitae meae congrua in jurisprudentia ad eas rationes prope demonstratorias revocanda, quae Philosopho utcunque severo satisfacere possint, consumitur; a natura exactius pervestiganda non pauca alia prohibuerunt: videor tamen mihi nonnulla observasse, quae fortasse conferre poterunt aliquid ad accensum a vobis verae Philosophiae lumen. Nam de veris Motus rationibus Elementa quaedam condidi, ex solis terminorum definitionibus Geometrica methodo demonstrata, in quibus causam connexionis, flexionis, duritiaeve in corporibus, hactenus, quod sciam, a nullo explicatam aperuisse mihi videor, atque illud etiam ostendisse, Regulas illas, quas de motu incomparabiles viri Hugenius Wrennusque constituerunt, non primas, non absolutas, non liquidas esse, sed per accidens, ob certum globi Terr-aq-aërei statum, evenire (non minus quam gravitatem), non axiomata, non theoremata demonstrabilia, sed experientias, phaenomena, observationes, at felices, at praeclaras (ultra quas hactenus nemo processerit) esse; in medio tamen quiescente, vel aliter moto, alia omnia eventura. Nam et separatas meditationes habeo, quibus ex unica quadam hypothesi certi motus universalis in globo nostro Terr-aqu-aëreo (quem et Copernicus, et Tycho admittere possit) omnium motuum, quos in corporibus miramur, insueta hactenus claritate reddi ratio potest, Gravitatis, Levitatis, Paradoxorum omnium hydrostaticorum, Mechanicorum, motus projectorum, Reflexionum, Refractionum; sed et, quod mireris, trium Chymicorum, quae vocant, principiorum, a confusione vulgari ad accuratas definitiones reductorum, omniumque solutionum, reactionum, praecipitationum, idque non atomis quibusdam, non ramentis, non abstractis, sed familiari quadam, et pene mechanica ratione. Edidi etiam ante quadriennium dissertatiunculam de Arte Combinatoria, in qua nova non pauca, quaedam etiam forte profutura, observata sunt, sed quod per aetatem, adolescentiam vix ingressam, tunc illaboratior fuerit edita, resumere aliquando cogito. Caeteroquin apud nos avide expectatur, quid Eruditi, et Vos inprimis, de Hugeniano Longitudinum, ope penduli, Invento sentiant, cujus mentio in Ephemeridibus Gallicanis; satisne vobis perfectum videatur; tum quae fuerit ratio quive exitus tentaminis Gallici de dulcescentia aquae marinae procuranda. A Clmo Hezenthalero habeo, quae de perfecta quadam ad usum Philosophiae lingua condenda celeberrimus vester Wilkinsius deliberet. Idem significavit, Jungii Phoranomica lucem, quam merentur, vobis obstetricantibus, visura. Quod linguam Universalem attinet, scio, Virum aliquem Illustrem sumptuosis itineribus plerarumque orbis linguarum radices collegisse et comparasse, condendae linguae matricis causa. Sed et Athanasius Kircherus mihi scripsit, Ferdinandi III. Caesaris auspiciis multum ea in re a se, sed nondum pleno successu, laboratum compluraque eo in negotio observata a se in turrim Babel, mox edendam, translata esse. Sed nolo Te a negotiis immortalis vestrae Societatis, cui nihil decedere generis humani interest, diutius avocare. Vale, faveque Vir Amplissime, Nominis Tui Cultori
Moguntiae [Jul.] 23. 1670. Gottfredo Guilielmo Leibnitio J.U.Dri et Consil. Moguntino.