Series II Band 1 · No. 25.

LEIBNIZ AN THOMAS HOBBES

Mainz, 13./23. Juli 1670. [119.]

Latin

Vir Amplissime,

Cum nuper ex amici Angliam lustrantis literis vivere Te adhuc et valere, ea aetate, maxima animi voluptate intellexissem, non potui me a scribendo continere; quod, si intempestive factum est, silendo punire poteris, mihi nihilominus satis erit affectum testari.

Opera Tua partim sparsim partim junctim edita pleraque me legisse credo, atque ex iis quantum ex aliis nostro seculo non multis profiteor profecisse. Nihil auribus dare soleo, sed agnoscunt hoc mecum omnes, quibus Tua, in civili doctrina scripta assequi datum est, nihil ad admirabilem in tanta brevitate evidentiam addi posse. Definitionibus nihil et rotundius et usui publico consentaneum magis; in theorematis inde deductis sunt qui haereant, sunt qui iis ad malesana abutantur, quod ego in plerisque ex ignorata applicandi ratione evenisse arbitror. Si quis generalia illa motus principia: nihil moveri incipere, nisi ab alio moveatur; corpus quiescens quantumcunque a quantulocunque, levissimo motu impelli posse, aliaque intempestivo saltu rebus sensibilibus applicuerit, nisi praeparatis animis demonstraverit pleraque quae quiescere videntur, insensibiliter moveri, vel a plebe deridebitur. Similiter si quis Tua de Civitate vel Republica demonstrata, omnibus coetibus qui vulgo ita appellantur; Tua summae potestatis attributa omnibus, Regis, Principis, Monarchae, Majestatis nomen sibi vindicantibus; Tua de summa in statu naturali licentia omnibus diversarum Rerumpublicarum civibus negotia aliqua inter se tractantibus accommodaverit, is si quid conjicio, etiam Tua sententia magnopere falletur. Agnoscis enim multas esse in Orbe Terrarum Respublicas quae non sint una civitas, sed plures confoederatae, multos esse titulo Monarchas, in quos caeteri voluntatem suam nunquam transtulerint: neque diffiteris supposito Mundi Rectore nullum esse posse hominum statum pure naturalem extra omnem Rempublicam, cum Deus sit omnium Monarcha communis: ac proinde non recte nonnullos hypothesibus Tuis licentiam impietatemque impingere. Ego qui Tua, ita ut dixi semper intellexi, fateor magnam in iis mihi lucem accensam, ad persequendum quod molior cum amico, opus Jurisprudentiae rationalis. Cum enim observarem JCtos Romanos incredibili subtilitate, ac dicendi ratione luculenta Tuaeque valde simili sua quae in Pandectis conservata sunt, responsa condidisse; cum cernerem magnam eorum partem ex mero naturae jure pene demonstrando collectam, reliqua ex principiis non multis, quanquam arbitrariis, plerumque tamen ex usu Reipublicae sumtis eadem certitudine deducta; igitur cum primum in Jurisprudentia pedem posui jam a quadriennio circiter consilia agitavi, qua ratione paucissimis verbis (ad modum veteris Edicti perpetui) Elementa Juris ejus quod Romano Corpore continetur condi possint, ex quibus deinde liceat leges ejus universas velut demonstrare. Quanquam autem multa intercedent, praesertim in Imperatorum rescriptis meri juris naturalis non futura; haec tamen luculenter a caeteris discernentur, et reliquorum multitudine pensabuntur. Praesertim cum asserere ausim dimidiam Juris Romani partem meri juris naturalis esse, et constet totam pene Europam eo jure uti, cum ei diserte locorum consuetudine derogatum non est.

Has tamen curas prolixas fateor ac lentas aliis nonnunquam amoenioribus interstinguo, soleo enim et quaedam quandoque de natura rerum, quanquam velut peregrinum in orbem delatus, ratiocinari. Ac de abstractis motuum rationibus, in quibus jacta a Te fundamenta mihi se mirifice approbant, interdum cogitavi: et Tibi quidem prorsus assentior corpus a corpore non moveri, nisi contiguo et moto, motum qualis coepit, durare nisi sit quod impediat. In quibusdam tamen fateor me haesisse, maxime autem in eo quod causam consistentiae, seu quod idem est cohaesionis in rebus liquidam redditam non deprehendi. Nam si Reactio, ut alicubi innuere videris, ejus rei unica causa est, cum reactio sit motus in oppositum impingentis, impactus autem oppositum sui non producat, erit reactio etiam sine impactu. Reactio autem est motus partium corporis a centro ad circumferentiam; ille motus aut non impeditur, et tunc exibunt partes corporis, et ita corpus suum deserent, quod est contra experientiam; aut impeditur, et tunc cessabit motus reactionis nisi externo auxilio, quale nullum hic commode reperias, resuscitetur. Ut taceam vix explicabile esse, quam ob causam unumquodque corpus in quolibet puncto sensibili a centro ad circumferentiam conetur: item quomodo sola reactio rei percussae efficiat, ut tanto major sit resultantiae impetus quanto major fuit incidentiae. Cum tamen rationi consentaneum sit majorem incidentiam minuere reactionem. Sed hae dubitatiunculae meae forte ex Tuis non satis intellectis proficiscuntur. Ego crediderim ad cohaesionem corporum efficiendam sufficere partium conatum ad se invicem, seu motum quo una aliam premit. Quia quae se premunt sunt in conatu penetrationis. Conatus est initium, penetratio unio. Sunt ergo in initio unionis. Quae autem sunt in initio unionis, eorum initia vel termini sunt unum. Quorum Termini sunt unum seu tà ^%)/esxata ^%(­en, ea etiam Aristotele definitore non jam contigua tantum, sed continua sunt, et vere unum corpus, uno motu mobile. Has contemplationes, si quid veri habent, non pauca in theoria motus novare, facile agnoscis. Restat probem quae se premunt esse in conatu penetrationis. Premere est conari in locum alterius adhuc inexistentis. Conatus est initium motus. Ergo initium existendi in loco in quem corpus conatur. Existere in loco in quo existit aliud est penetrasse. Ergo Pressio est conatus penetrationis. Sed haec a Te, Vir Magne exactius dijudicabuntur, quo in examinandis demonstrationibus nemo facile accuratior. Quid vero de Cll. VV. Hugenii et Wrenni circa motum theorematis sentis, quid de Mesolabo doctissimi Slusii?

De Origine Fontium addam, quod succurrit: Tua est et acutissimi Isaaci Vossii de Origine eorum sententia, oriri ex aqua pluvia vel nivali in montium cavernis collecta: Et sane magnam partem ita nasci largior, non omnes, cujus rei sequens non procul Moguntia experimentum non ita dudum captum accipe. Fontem quendam novum repertum dominus fundi perficere cogitabat. Jubet igitur lutum omne effodi, quo facto in arenam incidit, nullius sensibilis humiditatis, fons plane evanuit, mane locus vaporibus e sabulo assurgentibus oppletus erat, luto ergo rursum superjecto et solidato fons rediit. Quod videtur confirmare sententiam Basilii Valentini magni inter Chemicos nominis scriptoris, vaporibus fumisque e terrae penetralibus surgentibus et fontes et metalla mineraliaque gigni: illas vero exhalationes ad continuandam naturae circulationem aëre (ex exhalationibus) et mari (e fontibus collecto) in terram redestillantibus matri suae reddi; Solis prius sulphure repetendi aliquando cum novam in terrae visceribus reactionem sive displosionem fecerint, ascensus causa, impraegnatas.

De caetero utinam post opera Tua edita spicilegium adhuc aliquod Meditationum Tuarum sperare liceat, praesertim cum non dubitem tot novorum experimentorum quot ab aliquot annis vestri aliique sane egregia produxere, plerorumque excogitatas Te rationes habere, quas non perire interest generis humani.

De natura Mentis utinam etiam aliquid distinctius dixisses. Quanquam enim recte definieris sensionem: reactionem permanentem, tamen, ut paulo ante dixi non datur in rerum mere corporearum natura reactio permanens vera, sed ad sensum tantum, quae revera discontinua est, novoque aliquo externo semper excitatur. Ut proinde verear ne omnibus expensis dicendum sit in brutis non esse sensionem veram, sed apparentem, non magis quam dolor est in aqua bulliente: at veram sensionem quam in nobis experimur, non posse solo corporum motu explicari. Praesertim cum illa propositio: omnis motor est corpus, qua saepe uteris, non sit quod sciam, unquam demonstrata.

Sed quousque Te nugis meis onerabo? Desinam igitur, cum illud testatus fuero, et profiteri me passim apud amicos, et Deo dante etiam publice semper professurum, scriptorem me, qui Te et exactius et clarius et elegantius philosophatus sit, ne ipso quidem divini ingenii Cartesio demto, nosse nullum. Idque me unice optare, ut quod Cartesius tentavit magis quam perfecit, felicitati generis humani in firmanda immortalitatis spe, Tu qui omnium mortalium optime poteras, consuluisses. Cui rei supplendae Deus Te quam diutissime servet. Vale faveque

Vir Amplissime Cultori nominis Tui

Mogunt. 13/23. Jul. 1670. Gottfredo Guilielmo Leibnitio J.U.D.

et Consil. Moguntino.

Viro Amplmo Dⁿo Thomae Hobbesio. Philosopho in paucis magno.