Series II Band 1 · No. 24.
LEIBNIZ AN JEAN CHAPELAIN (?)
[1. Hälfte 1670.]
Vir Amplissime
Quod ad Te sine veniae praefatione scribo, id Tibi ipsi imputandum est, cujus in ea
dignitate ac doctrina notissima humanitas ad me usque hominem alioqui rerum personarum non
admodum peritum pervenit. Sed nec moranda sunt tempora Tua, quibus sine damno publico
detrahi nihil potest. Quod res est igitur, cujusque causa hanc mihi scribendi audaciam sumpsi,
breviter eloquar. Ex quo Jurisprudentiae animum appuli, ita tamen ut sine aliarum scientiarum
viatico accedendum non putarem, a solidiore philosophia recens, quae praeter experimenta aut
demonstrationes, id est sensus rationisque stabilimenta admittit nihil, eadem quantum materia
caperet, in hac justi injustique scientia inquirere coepi: tanto impatientius, quanto mihi magis
operae pretium videbatur animi quam corporis motibus regulam dare posse. Cumque videremus,
duo enim nunc in hanc rem consensimus, quod in Naturae cognitione experimenta sunt,
[id] in hoc negotio esse leges, utrobique enim sensus, facti, historiae res agitur, et quod illic
sunt abstractae, a solis definitionibus pendentes, ac sine sensus adminiculo certae, de magnitudine
seu numero partium, figura, et motu demonstrationes, Arithmeticae, Geometricae
et [Phoronomicae]; id hoc loco esse invictas, atque omni Exceptione majores,
nisi quas ipsae sibi invicem complicatae faciunt, regulas ac ratiocinationes Juris aequitatisque
(quanquam haec duo longe lateque differunt) naturalis: dandam nobis operam censuimus, ut
utriusque tractationis conjunctione existere aliquod artis sýs[th]ma posset, solvendis quaestionibus,
quibuscunque dictis indictisve suffecturum. Sed cum infinitum esset (non minus fere
quam in pactis privatorum) ad locorum omnium consuetudines, ac Jura singularia (velut
conventiones publicas) se dimittere, quibus singulae fere villae variant, incipiendum nobis ab
illo Jure censuimus, quod vulgo etiam commune vocatur, quodque tradi sine localibus illis
potest, non contra localia sine ipso. Tale autem Europae pene totius consensu Romanum
habetur, recepto passim usu judiciorum, ut silentibus locorum moribus, in casu proposito,
Romanis legibus stetur, non ulla parendi necessitate, sed evidentissima commoditate suadente.
Cum enim tanto melius sint constituta judicia, quanto minus arbitrio judicis relictum est, id est
quanto magis lex ipsa affectibus vacua pro judice est: nullus autem extet liber legum in orbe
terrarum, qui plures dubitationes definierit, in quo plus ubertatis, cum subtilissimae profunditatis
incredibili velocitate conjunctum sit, quam in Romani Juris Corpore, Digestis praesertim,
cernimus et mirum non est potissimas Gentes Europaeas tamdiu eo se jure regi passas
esse. Neque enim nudius tertius invaluit haec ejus authoritas, aut ab Irnerio referenda est Juris
Romani existimatio, cum Codex Theodosianus, quanquam interpolatus a Gothis, inde usque a
Barbarorum irruptionibus in sacris pariter ac civilibus negotiis apud omnes judices prudentes
(Westphalica illa, ac nescio quae alia repentina ab ipsis rusticis exercita, unde Germanis
Goh[gerichte] dicuntur, ipsa barbarie obliterata judicia semper excipio) in summo fuerit
honore, eique et decreta sacrorum Conciliorum, et Capitula Regum Imperatorumque, et ipsae
feudorum consuetudines sese accommodaverint, donec integris Justiniani voluminibus repertis,
majori luce a populis avide arrepta, Theodosianus Codex obfuscaretur, ac prope interiret, quae
omnia locis scriptorum medii aevi adductis firmare doctis superfluum, pro caeteris [nimis]
operosum.
Cum igitur haec Juris Romani commoditas, casus etiam orituros, propemodum incredibili copia praeveniens, usum surgentibus persuasisset, mox intervenit causa, quae prope nos sperato fructu fraudaret. Cum enim leges istae adeo copiosae, ideo receptae essent, ut vel difficillima de [jure] inquisitione levaretur, vel inconsulta temeritate, aut malitiosis gratificationibus prohiberetur Judex, factum est e contrario, earum obscuritate et confusione, ut neque in tanta rerum sylva in promtu esset, quaerenti etiam quae extaret decisio, neque reperta, prae reconditarum vocum ac rituum veterum tenebris satis intelligeretur. Ita propemodum deterius actum cum Jud[icibus] est, quam si nulla unquam lex scripta extitisset, pari utrobique Juris incertitudine, hoc solo majore reorum commodo, et quod hinc sequitur auctiore civium depravata tamen libertate, quod excogitatis processus anfractibus ipsi Juri Romano incognitis, tueri se diutius liceret Juris scripti specie, at «si nulla» lex extaret, soli judicantis libidini submittenda confestim voluntas esset. Sed hic libertatis civium gradus, ut frustrari jura liceat, non minus, quam impunitas scelerum exosus legum conditoribus esse debet, reperiendumque inter tyrannidem et licentiam medium est, ut neque nullis, aut justo paucioribus legibus [existentibus, Turcico ritu promptissimis quidem,] at sordidissimis atque improbissimis Judicum Barbarorum sententiis stetur; neque prae legum obscuritate ac confusione, innumeris tergiversationibus, etiam veri Juris executio eludatur. Hoc autem ut consequamur, duo in Republica bene constituta satis manifestum est necessaria esse, nimirum ut et legum et judiciorum habitus, huic fini sit aptatus. Quod fiet, si utrobique ordo, claritas, promptitudo obtineatur, obtinebitur autem non nisi Rectores Rerumpublicarum hanc curam ad animum suum revocarint. Ac sane agnoscit orbis, maximum Regem vestrum, sapientissimosque ejus administros, magnam jam tum partem hujus emendationis foeliciter assecutos, postquam nuper Ludovici Vestri Adeodati Codice ordo Judiciorum eam formam accepit, cui parem nescio an facile liceat nunc tota Europa reperire, atque illud effectum est, ut primo hoc in saltu (neque enim simul omnia agi possunt) magna sit pars prostrata ac pulsa pessimae depravationis.
Superest igitur, ut in ipsas leges nunc emendandas aliquid solito efficacius tentetur, adimaturque potestas improbis hominibus, innumerabili densorum sophismatum agmine, velut pulverea nube objecta, perspicacissimis etiam Judicibus usum oculorum adimendi. Cum autem sine summa rerum perturbatione novae de integro, absque ulla ad Jus Romanum relatione condi leges commode non possint, nisi velimus omnem scriptorum, commentatorum, tractatorum, et quod est gravius, Arestorum, Praejudiciorum, Observationum antea editarum, ubique se ad Romana Jura referentium, usum e Republica velut uno ictu tollere, et certum sit, si novae leges sapienter condantur, non usque adeo a Romanis discrepaturas, ut novatione quadam atque universali commutatione opus sit, ac praeterea ordinato jure Romano succurri omnibus Europae Rebuspublicis, vinculumque gentium non leve conserva[ri] possit, ut de usu scholarum, studiorumque ratione alioquin prorsus immutanda, de Juris Canonici Romani firmantis catholica latitudine nihil dicam: manifestum est, ut ad prima redeamus, a legibus Romanis Reconcinnandis, ac cum naturali Jure foederandis ordiendum esse, cum frustra futurum sit, leges Gentis cujusque [habere] ordinatissimas, Romanis confusionem retinentibus, quamdiu illis silentibus, ad Romanas recurrere in foro permissum permittendumque est. Nec refert, quod multa continentur Jure Romano Rerumpublicarum statui adversa, nam et illa passim a populis sponte naturae mutata sunt, summa nihilominus salva, et ut omnino omnia [eliminentur], necesse est primum, quid sit tandem Juris Romani, ita plene perfecteque, sed tamen et breviter constet, ut uno velut ictu oculi percurri fundamenta ejus omnia, atque inter se cum Republica nostra comparari possint. Legum autem Romanarum verba singula hoc tempore expositionem aliam magnopere non desiderant, post immortales Cujacii, aliorumque maxime Vestratium, et hos ipsi Corpori katà póda accommodantis Dionysii Gothofredi labores, quam mens, ordo, connexio, lux mutua, regulaeque universales, decisionum omnium matres, quibus tanta singularium casuum copia, in pauca ac rationi omnium reddendae suffectura Elementa reducatur; hoc demum est, quod paucissimi suspicati sunt, tentavere vix ulli, nemo effecit, sed quo tamen diutius careri non potest, si quidem praesens lux eruditissimi saeculi etiam in Jurisprudentiam diffundi debet.
Nimirum Vir Amplissime, nos illud profitemur, quidquid in Toto Romani Juris Corpore constitutum est, redigi posse in exigua quaedam Elementa, ac paucas propositiones, aliquot velut Geographicis Chartis, uno obtutu lustrabilibus, tabulas Chronologicas [Pe]tavianas non multum excedentibus, clarissimas, popularissimas, omnibus terminis technicis quos vocant carentes, rustico linguae, qua scribuntur perito intelligendas, quas qui vel memoria teneat, vel oculis objectas habeat, ipsa velut oculari applicatione (prorsus ut olim ab actore aut Reo commonstranda in albo Praetoris actio, aut exceptio erat, qua volebat uti) solvere ex Jure Romano casum quemlibet propositum, exiguo ad meditandum spatio sumpto possit. Illis propositionibus leges Romanae quantae quantae sunt, virtute continebuntur, ita ut si omnes perditae essent, posset mens earum, ex solis illis propositionibus superstitibus restitui, [ac] assignari, vel paragraphus quidem, iis cognitis, ipse sponte consequatur. Operosissima res, adde et multae et profundae meditationis, sed certissimi tamen eventus, si insistatur, nam ubique ita comparatum est, ut prima Principia ac velut Alphabeta sciendi non sint vasta, non speciosa, non difficilia, quorum tamen combinatione infinitae propemodum varietates oriantur, quas quidem Analythica Methodo ad minima usque dissolvere, in ipsa centra ac summa tot undique permeantium linearum capita inquirere, mox invento jam initio, ac velut [filo Ariadnae] detecto relegere vestigia componendo, atque nihil vacillanti gradu, naturales rerum propagationes, ad omnes usque factorum species legibus singulatim comprehensas persequi, magnae nemo diffitebitur operae esse, tanto tamen et initio asperioris, et in regressu mollioris, quanto taediosius aequales licet propemodum labores agricola sustinet, cum messem exspectat, quam cum converrit.
His igitur Elementis Juris Romani binis prope tabulis comprehendendis, si demonstrata
separatim Elementa Juris Naturalis addiderimus, fuerimusque ex illa combinatione ratiocinati,
omnes facile leges inde deducemus. Quin etiam hoc amplius, ea ratione Jus finitum erit,
habebunturque omnium casuum solutiones, quos vel fingere licebit. Quoniam id a nobis ubique
observatur, ut quemadmodum cessante Jure locali, stamus communi Romano, ita cessante
Romano stetur Naturali. Naturali autem Jure nulla Quaestio indecisa relinqui potest, necesse
est enim aliquid Justum esse, licet nulla lex, consuetudo nulla, nullus commentarius in Orbe
terrarum extaret. At vero objiciet aliquis, esto verum omnia naturali Jure definiri posse, an ideo
ea statim definitio in promptu quaerentibus erit? Omnino inquam, quemadmodum enim post
extantia Euclidis Elementa, nulla est excogitabilis figura, quae non praescripta methodo (si
quem non taedeat diuturnis subjectionibus operam impendere, uti in dimensione Circuli fecit
Archimedes, et qui multo longius progressus est, Ludolphus a Colonia) solvi ita possit, ut error
sit insensibilis, quod in praxi sufficit, ita spondere ausim Elementa ejus, quod natura justum est,
ita in clara luce poni posse, ut facti Quaestione constituta, aut seposita, in potestate cujusque sit,
qui attentionem tantum atque inquirendi patientiam affert, non errare; sed et in facti Quaestione
[constituenda] eae regulae suppetunt, quas qui sequitur, etiam facti sive certitudinem sive
praesumptionem sive probabilitatem (hujusque gradum) certum id est evidenter verum reddere,
vel quod idem, demonstrare potest. Illud enim pro certo haberi debet, non minus clare probabilium
probabilitatem, quam certorum certitudinem demonstrari posse, probabilium inquam,
sed vere, nam quibus datur oppositum probabilibus, eorum probabilitas, sive nulla, sive quod
eodem recidit exceptione elisa est, uti quorum praesumptio contraria probatione evacuatur,
eorum praesumptio, si non nulla, saltem nulli aequivalens, id est elisa est. Ejusmodi Naturalis
Juris Elementa satis constat nullibi extare hactenus. Nam incomparabilis Grotius, cui eruditionis
summae laudem nemo sanus ademerit, haud pauca, sane verissime dixit, sed vix quicquam
disputationi contrariae exemit, id est demonstravit. Demonstrare autem est, propositionem
certam reddere, certum est, cujus veritas clara, ac velut ocularis est. Veritas autem clara
ac velut ocularis reddi non potest perfectior, quam si nulla assumatur vox, nisi satis distincte
explicata, nulla propositio nisi probata; probatio autem non fiat, nisi quadam catena perpetua
propositionum velut quibusdam annulis implexarum; catena autem generatim sumpta, est
ejusmodi rerum series, in qua initium sequentis, includitur fini antecedentis, cujus in propositionibus
specimen, vel hac ipsa periodo dedimus. Ut taceam plurima esse in Grotio maximi
momenti, quae neque sustineri possunt, et Principiis Jurisprudentiae penitus [perturbandis] apta
nata sunt. Inepte autem a nonnullis objicitur, demonstrationes Mathematicas in Jure dari non
posse. Quis enim prudens figurarum hic delineationes promiserit, quis sapiens certitudinem
denegarit. Nam si nulla a natura prodita est certa Justi regula, necesse est, Justitiae vocem ne
definiri quidem posse, sed esse nudum nomen, quale est Blitiri. Ubicunque enim possibilis est
definitio (seu clara vocis explicatio) ibi possibilis est certitudo seu demonstratio. Vocem autem
hanc nihil significare, consensui omnium mortalium, aut hac aut alia, quam aequipollenter
agnoscunt, utentium, repugnat. Ingeniosissimus Hobbes tanto mentis acumine, tanto demonstrandi,
id est sua omnia clare distincteque explicandi artificio, potuisset nos omni hoc onere
levare, nisi Principium assumpsisset Justo Angustius, conservationem scilicet pacis, ex
qua non omnia, sed quaedam tantum Juris naturalis Theoremata demonstrari possunt, cum
ipsum demonstrandum sit ex alio longe universaliore. Par est ratio de Grotii hypothesi, qui
conservationem societatis humanae principium Justi aequique constituit, quod rursus est Justo
angustius. Ut taceam nec Grotium ex eo ea constantia, qua ex suo Hobbium ratiocinari,
Hobbium autem ad specialiora conventionum, successionum, possessionum, dominiorum, damnorum
non descendisse, quod ei faciendum est, qui Juris naturalis Elementa ad usum fori
accommodare velit, ut leges civiles silentes supplere possit. Nihil dicam de hypothesi Cardinalis
Sfortiae Pallavicini, in Dialogis de Bono, quoniam ex ea Elementa non deduxit, nihil de
Thomae [Albii] Statera, Puffendorffii ac Veldeni Elementis, Scharrockii Officiis, Guilielmi
Grotii Principiis, Klenckii Institutionibus, quorum similiumque librorum ne authores quidem
rem absolutam profitentur.
Porro Elementis Juris Romani exigua, quam dixi, atque uni obtutui subjecta tabula comprehensis, Elementis autem Juris naturalis separatim, exiguo libello demonstratis consequens erit, amborum matrimonio foecundissimam tot [Theo]rematum sobolem procreandam, quot facti species separatim Legibus Romani Juris comprehenduntur, suamque cuilibet legem, qua continetur adjiciendam. Cumque alia lex ex Elementis mediatius, immediatiusve profluat, alia sit filiae, alia neptis instar futura, evidens est ea ratione, pulchra quadam continuatarum legum, pariter ac Theorematum se generantium serie, Corpus Juris Romani Reconcinnatum absolvi posse. Quae Methodus ab ea, cui hactenus JurisCti Methodistae institere, tantum differt, quantum Methodus Euclidea a Ramea, Ramus enim continuis subdivisionibus ac subdistinctionibus, terminum termino, vocabulum vocabulo connectit, Euclides continuis demonstrationibus propositionem propositioni, unde fit, ut quemadmodum ait Hobbes, illa methodus sit verbifica, haec scientifica. Pari ratione Methodistae nostri, Bodinus, Petrus Gregorius, et ipse diligentissimus licet accuratissimusque Vigelius, ut de Connani ac Donelli laboribus, quia non absolutis nihil dicam, subdistinxere tantum ac subdivisere semper, nunquam regulas paucas, universales, exceptione carentes, omnibus casibus solvendis suffecturas exhibuere, nunquam ex iis continuata quadam serie ratiocinationis, legum omnium velut ex hypothesibus phaenomenorum rationem reddidere.
Tria igitur potissimum molimur. Elementa bina, una Juris Romani aliquot chartis oculariter inclusa, quae qui teneat, sola ex iis consequentia solvere omnes casus queat. Altera Elementa Juris naturalis brevi libello demonstrata, quorum ope colligere ex Elementis Romani consequentias liceat. Tertium Corpus ipsum Juris Romani Reconcinnatum, id est leges omnes, ipsis verbis naturalissimo ordine sibi subjectas, atque ex Elementis illis continua progressione demonstratas, quibus subjicietur omnium non Legum tantum, sed et Paragraphorum Juris Romani Index, ut appareat ne paragraphum quidem esse, qui non sit digestus, qui non sit ex hypothesibus positivi, et Axiomatibus naturalis Juris demonstratus.
Reddita igitur omnium legum vel a ratione naturali, vel ab alia lege pendentium ratione (praeter ea[s] scilicet, quae puri sunt arbitrii, [quarum] rationes conjecturales, vel etiam certas ex historia aut suspicione reddere [licet], cum Imperat[or]is alicujus scilicet animus saepe vel libidine quadam innovandi, vel stimulis foeminarum, vel avaritia ministrorum, vel status privati ratione huc illuc agitatus, et pleraque etiam plebiscita, ac senatus Consulta, per tumultus affectusque lata sint, id est jam ultra Jurisprudentiae ususque forensis horizontem, quis enim ignorat ex malis moribus bonas, vel mediocres natas leges, nobis autem de Juris rationibus sermo est, nec de affectibus condentium quaeritur, cum de lege servanda deliberatur), nihil poterit ad Jurisprudentiam Romanam Rationalem, nihil ad nova Juris Digesta, vix quicquam etiam ad interpretationem desiderari. Ratio enim anima legis est, habeturque instar mille commentariorum, cum et cessante ratione cesset lex, et eadem ratione existente ad similia porrigatur. Extendendi autem et restringendi officio quis non videt omnem interpretationem contineri. Neque difficile fuerit, his in clara luce positis proferre paulatim [pomoeria] Juris certi, et agitatas inter interpretes controversias illustriores certa demonstratione dirimere, atque etiam ad Jura localia potiora dirigenda pedem proferre, de quibus tamen omnibus, nihil ante illa absoluta, quae per rei naturam praemittenda sunt, promitti potest.
Atque haec ad Te Vir Amplissime de instituto nostro perscribenda duxi, cum Te inter primos eorum habeam, qui et intelligentia rerum, et affectu juvandi bonum publicum aliis praestant. Optarem ut per temporis tantum rationem, et aliorum Magnorum Virorum, quibus vos abundatis, praeparare nobis benigna Judicia et significare tuum possis, senties ejus maximam apud nos futuram authoritatem. Quod superest ──