Series II Band 1 · No. 23.

ATHANASIUS KIRCHER AN LEIBNIZ

Rom, 23. Juni 1670. [20a.]

Latin

Praenobilis et clarme Vir Auf Bl. 2 vo von Leibniz' Hand: P. Kircher. Romae 23. Iun. 1670

Insigni animi mei voluptate legi, quas dederas, omni humanitatis genere confertas literas.

Unde tanto mihi acciderunt gratiores, quanto ex abdita quadam et magnetica ingenii mihi simillimi symfýsei mihi magis arridebant. Gaudeo itaque tibique intime congratulor de insolita ingenii tui foecunditate, quae eam tibi vel in primo juventutis flore, artium scientiarumque saturam peperit; quae vel in isthac aetate modum excedere videatur. Opusculum tuum de legibus artis combinatoriae, jam dudum luci datum necdum vidi, nihil tamen mihi antiquius foret, si eo quandoque frui liceret. Quod vero mea hucusque opera luci commissa nonnihil apud innatam tibi benignitatem, esse patiaris, id nequaquam propriis meis viribus, sed superno luminum Patri, cujus gratia vivo et morior, adscribas velim; quae si viro literato defuerit, caeteros omnes humani ingenii conatus et labores puram petam vanitatem esse tibi persuadeas. Rhabdologiae pantosophae quod desiderabas secretum, quo ex tabellarum varie combinatarum, translatione, idiotae quoque ad quaelibet quaesita respondere possint, necdum luci dare licuit; tum ob ingentes labores, in tabellis inscribendis tolerandos, tum ob continuam negotiorum heteroclitorum farraginem; librosque praelo parandos, quibus ita distineor, ut vix respirandi mihi tempus supersit; satagam tamen ut unus ex discipulis meis, memorata arcana suo tempore in lucem deducat. Porro quae de heliotropica materia in Arte magnetica proposita scire desiderabas; nihil aliud scias fuisse, quam doronici herbae quam Pardalianchen Botanici vocant Florem; qua et etiamnum felici sane successu ad horas monstrandas non sine intuentium admiratione utor; hoc tamen habet vitii ut corrupto flore, veluti indignabunda a pericyclosi se subtrahat. Utrum vero sub vestro climate frigidiori eundem effectum praestitura sit, vos videritis. De terrella magnetica vel etiam acu longiori, quam exactissime librata, sese ad polorum elevationes depressionesque accommodante, quod attinet; non duntaxat verum est, sed etiam a NN Patribus, in Indiam orientalem ultra citraque commeantibus, ita magno Nautarum commodo comprobatum fuit, ut de eo nullum amplius dubium supersit. Quod tandem mihi videatur de nova omnium linguarum radice, ex qua universalis lingua constitui possit, aperte tibi dicam. Ego sane plurimum et circa hoc argumentum jussu Ferd. III. Caesaris si ullus alius me laborasse fateor; sed frustra; idem feci, quod illi, qui aquam cribro haurire stolidius conantur. Unde ne tempus inutili labore consumerem; institutum sub ădynasíaw chao veluti desperatum reliqui. Affaniae sunt istae insolentium Thrasonum. Verum cum hujusmodi thema in novo opere, quod Turris Babel inscribitur, sequenti forsan anno praelo subdendo (Utrum nimirum lingua universalis ex radicibus primariarum linguarum deduci possit) quam exactissime excolam; eo Te suo tempore remitto. Cum itaque Caesareae curiositati satisfacere nequirem, occasione ejus aliam methodum detexi quam Polygraphiam universalem inscribo; qua modum demonstro, quo quilibet etiam non nisi vernacula lingua instructus cum totius orbis Nationibus et populis, reciproco literarum commercio correspondere queat; Quae cum parádoja viderentur; primus omnium Alex. VII. Pont. Max. me praesente, cum desiderato successu, periculum fecit; quod et Caesarem fecisse, se ipse, literis ad me datis significavit. Non dubito quin jam librum videris et legeris; post primam enim editionem, Lugduni Gallorum statim recusus fuit et a Jansonio 10 linguarum additamento suo tempore, Deo dante, sub magno tomo luci dabitur. Ex quo, quanta sub Arte Combinatoria arcana lateant, cognosces. Mitto tibi hisce catalogum librorum meorum, ut quid hucusque a me in Reip. litiae bonum operum In A: Zusatzbemerkung wohl vom Schreiber: Habetur catalogus ille bibliothec. Soc. Jesu. prodierit, aut proditurum sit, comperias. Vale doctissime vir, amicitiae meae decus, et gloria, et uti coepisti, me amare ne cesses.

Praenob. et clarmae Dⁿis Tuae Servus prompt. et studiosmus

Romae 23 Junii 1670. Athanasius Kircherus.