Series II Band 1 · No. 22.

ADAM ADAMANDUS KOCHAŃSKI AN LEIBNIZ

Prag, 7. Juni 1670. [69.]

Latin

Nobilis et Consultisse D. Doctor, Vir Clarme

Acceptissima Am Kopf des Briefes von Leibniz' Hand: 7. Jun. 1670. mihi extitit Epistola Tua multis nominibus; Argumento, humanitate, meamet propensione in omnes illos qui studiis iisdem ducuntur: quod experiere semper, quoties id explorare Tibi lubitum fuerit. Leges scriptionis, quas prudenter tulisti, lubens accepto; nam et mihi per occupationes prolixo esse non licet. Hinc ad singula humanissae Tuae Epistolae capita nunc strictim respondeo, pluribus acturus de iis, ubi negotia quaedam, quae me nunc sibi vendicant, expedivero.

De Controversia Hugenium inter et Wrennum nihil hactenus mihi innotuerat, cuperemque de re tota melius edoceri; si praesertim extent quaedam ab alterutro eorum typis data: maxime vero de primo Motus Principio ejusdem Hugenii. Difficultas illa circa duo Mobilia inter se concurrentia etc. non absimilis est huic. An si globus A impellatur directe et perpendiculariter in globum B ejusdem Molis et ponderis, quiescentem, tota vis globi A ita transeat in B globum, ut A post percussionis instans, plane immobilis persistat, altero B moto velocitate illa, quae ipsi A inerat. Non defuerunt Viri docti, qui oppositas tuerentur sententias, rationibus in speciem sat solidis. Ego jam nunc de causa hac pronunciare nolo, id alteri tempori servaturus, ex hac enim lite decisa, prior facile mihi videtur componenda.

Experimenta Florentina, quae eleganti sermone Etrusco conscripta Lucem viderunt, inscripta sunt hoc fere titulo. I Saggi delle Naturali Esperienze etc. fatte dall' Academia di Cimento etc. hoc est Probationes Experimentorum Naturalium factorum ab Academia Velitationis, sub directione Sermi Principis Leopoldi Cardinalis Medicei. Hujus sumptibus facta, conscripta, et impressa sunt, et Exemplaria omnia ab eo solo dispensata, donoque missa ad varios Principes, et eruditos Viros. Latinitate donanda erant, sed necdum Latine reddita erant exeunte Januario, quo ego Florentia abii, et vix hoc Anno speranda est Editio haec Florentiae, nisi fiat alibi. Plura etiam, rebus Florentiae sic stantibus, ab ea Academia non sunt expectanda, nisi Principis animus eo rursum propendeat, et impedimenta, quae intercesserant, amoveat.

P. Kircherus noster Senex Antiquitatibus suis nunc videtur impensius affici, et iis quae Polyglottiam sapiunt: Mathematica enim ab eo tractari non possunt, ut quae applicationem aliquam requirunt, quam ille obtinere non potest, quotidianis visitationibus Exterorum, et interpellationibus Magnatum Curiae Romanae distractus. Dabit is in Lucem proxime Arcam Noë, Turrim Babel, et alia similis argumenti. Contra ea quae in Mundo suo Subterraneo disceptavit de Lapide Philosophorum ut vocant, sive Tinctura Metallorum transmutatoria, multas habuit oppositiones ex Italia et aliunde, et mihimet coram constanter in eadem sententia perstare visus est affirmando impossibilem: Tu autem Clme Vir quid ea de re pronuncias? Lubens audiam; ut qui ea in difficultate, Philosopho non indigna, penitius perscrutanda aliquid operae collocavi.

P. Honorati Fabry Physica Experimentis innixa jam lucem vidit Lugduni: vidique unum exemplar illius nuper Venetiis, sed nonnisi obiter, ut itinerantibus licet. Crede mihi visurum Te rem tanto viri ingenio non indignam, aut certe conatu. Ego quamprimum potero curabo mihi Opus istud Francofurto huc adferri. Promittit in eo plura similia, prout ea de re ab illo plenius edocebor Epistola quam expecto.

Accipiam etiam, ut spero, brevi Epistolam, et nuncium de Opere Physico-Mathematico P. Francisci Lana qui Bresciae prodibit Lingua Italica, quanquam Author mihi Florentiae monstraverit conscriptum a se Latina. Habebit is pariter non pauca curiosa; est enim ejus fere genii, quo Schottus meus extitit, et fortassis plus arridebit palato Curiosorum aevi nostri.

Inventum Grandamici quoad Meridianum Magneticum Universalem, sunt qui probent, sunt qui rejiciant. Loquor de Italis; qui tamen demonstrative falsi convicerit vidi neminem. Mihi defectu Magnetis validi sphaerice conformati rem Experimento probare non licuit. Expecto Olyssipone Magnetes ab uno e meis quondam Florentiae discipulis, ibi nunc degente, qui optimos quos ibi reperire poterit Orientales, mihi huc Amsterodamo vel Hamburgo missurum se pollicitus est. Observatio porro Grandamici sic habet. Magnes Sphaericus Raticulae e subere, vel alteri vasculo aquis innatanti imponatur ea ratione, ut Polus ejus b Borealis, hoc est ille qui sibi relictus Borealem Coeli plagam, sive verius Telluris polum B spectat, in raticula vergat deorsum Nadir versus, adeoque ad Centrum Telluris; Australis autem a respiciat Zenith: Hoc enim modo constitutus Magnes, post aliquot hinc et inde reciprocationes in Liquido cd Horizonti parallelo disponet quasdam suas partes constanter in Austrum, et oppositas in Boream: Quare si in Terrella sic consistente, ope Lineae Meridianae accurate repertae, per aliquod e Problematibus Astronomicis, designetur in superficie Terrellae Meridianus Circulus, erit is universalis pro omnibus Terrae locis, citra usitatam illam Declinationem Magneticam, tantopere variam et inconstantem. Haec fere Grandamicus in Libello quem inscripsit: Nova Demonstratio Immobilitatis Terrae etc. Flexiae in 4to Ao 1645. Et Inventum hoc esset sane pulcherrimum si sibi constaret; verum ego videor mihi Demonstrationis illius Paralogismum jam nunc, dum haec scribo, deprehendisse. Sed ea de re pluribus alias. Tu interim Clme Vir haec quae multas inter occupationes festinato exaravi, aequi bonique consule; malui enim nunc a Te in hac prima Epistola mea plenitudinem in respondendo, quam promptitudinem desiderari. Vale. Praga 7. Junii 1670.

Nobilis et Clarmae D. Vrae Addictissimus

Adamus Adamandus Kochanski Soctis Jesu.

Nobili, Clarmo Consultissimoque Viro, Dⁿo Gottfredo Guilielmo Leibnitio U. J. Doctori mihi plurimum observando. Moguntiam.