Series II Band 1 · No. 21.
LAMBERT VAN VELTHUYSEN AN LEIBNIZ
[Utrecht, Mai 1670.] [19.56a.]
Goldfredo Guilhelmo Leibnitio
illustrissimo et amplissimo viro S.P.D. Lambertus Velthusius.
Multis nominibus mihi gratulor de commercio litterarum, quod inter nos instituis; et ad quod tam officiose in praesenti me provocas. Nihil in me comperio quod tam praeclari viri studium in me movere aut aliquam de me aestimationem excitare possit; sed hoc totum tribuo benevolentiae, qua me prosequeris, et qua tam honorifice de me sentis. Nulla ferme lucubratio a me in lucem unquam prodiit, quae non invenerit reprehensores, mihique invidiam non exiguam conflaverit, quia a communi et trita via recedunt paulo longius; et novarum opinionum calumniis traducuntur ab iis, qui nolunt adulti dediscere, quod perperam adolescentes didicerunt. Hoc autem me confirmat, quod solus amor veritatis, qui omnibus honestus et laudabilis videri debet, me ad aliquid scribendum et commentandum impulerit; nec unquam detrectavi quodvis odium subire pro illius defensione; et ad depellendam illam servitutem, quam nobis imponere student illi, qui cum fugerint laborem, aut industria destituti fuerint, per quam in studio litterarum illis non licuit supra vulgus eniti, tamen non sustinent aequo ferre animo nova doctorum virorum cogitata publicari, sed statim simulac aliquid ipsis invisum atque inauditum emersit, tamquam ad novi astri exortum, aut ad inauspicatae avis volatum, magnis clamoribus ingentes calamitates mundo incubituras praedicant; et eorum authores in odium et invidiam inducere student; nil nisi haereses libertinismum et atheismum increpantes. Sed didicimus in hisce liberis provinciis hujusmodi bruta fulmina contemnere: nec meminimus cuiquam honesto animo veritatis patrocinium suscipienti istud male evenisse, sed omnes pulchre stetisse contra inimicorum conatus et insidias. Et quamvis doctorum virorum numero censeri nolim, tamen conscientia recti propositi magis magisque obfirmat animum ad ea tuenda, quae cum vera esse arbitror, pravorum tamen obtrectationibus plebis odio exponuntur.
Quod tractatuum, quos edidi, et tibi adhuc latent, inscriptionem et titulum tibi a me indicari postulas, facile te hac in re voti damnare possum, quamquam nonnihil renitatur animus ea propalare, quibus cognosces, quam mihi sit curta suppellex. Edidi tractatum de justitia divina et humana, in quo naturam poenarum explicare laboro; ibique ea tractantur, quae affinitatem habent cum iis, quae tu Vir Clarissime enucleatius tradere instituisti. Prodiit etiam ante aliquot annos libellus belgico idiomate conscriptus: cui titulus De malis, quae Magistratus in sua jurisdictione impunita tolerare et transmittere potest. Qui eo praecipue spectat, ut Magistratus recte imbui possit de iis, quae ipsi agenda incumbunt circa tolerantiam diversarum sectarum, quae ubique in mea patria sunt; nec tamen in singulis civitatibus iisdem legibus et poenis coercentur. Neque ita diu est quod publici juris feci cogitata mea de usu rationis in Theologia, quae eam ob rem elaboravi, et edidi in publicum, ut a me amolirer suspicionem, quam de me conceperant nonnulli Theologi, quasi operam meam contulissem ad publicandum tractatum, cui titulus Theologus paradoxus etc.; et in quo Author docet rationem esse Scripturae interpretem. Intercessit mihi etiam lis cum Theologo Leidensi de terrae motu: sed ea, quae ibi tractantur, plane aliena sunt ab iis, in quibus amplissimus vir industriam suam collocare statuit.
Intellexi ex tuis litteris ea, quae ab Hobbesio de jure naturali traduntur (nam quae de
religione habet ab omnibus damnantur) tibi non satis probari. Est equidem in nullius potestate
efficere, ut omnes, qui lectioni alicujus Authoris operam dant, conspirent in eundem sensum
in interpretanda Authoris sententia: neque profiteri ausim, me de illius Authoris sensu probe
edoctum, sed lectio et meditatio libri de Cive, tales de jure naturali mihi ingessit sensus, et per
eos talia mihi videor parasse praesidia in enodandis difficultatibus, quae ubique se offerunt in
tractatione rerum, quae jus naturale spectant, ut mihi persuadeam me facile aliis principiis
carere posse. Non tamen hoc ausim affirmare mea omnibus partibus congruere doctrinae
Hobbesii; quia jam a longo tempore ille Auctor mihi non est lectus: neque operae pretium duxi
explorare, utrum ea quae trado, consentiant illius Viri scriptis; quia hoc in indaganda veritate
nullum praestat usum. Videor tamen cognovisse, omnes ferme, qui Hobbesii principia de jure
naturali impugnant, aut minus probant, iis rationibus ductos, quae Hobbesium parum attingunt:
quia ea ex ejus scriptis conficiunt, quae ego puto illi Viro temere attribui. Et sumpsi quondam
impetum ostendendi aberrationes eorum, qui Hobbesii dogmata eo nomine male traducunt: sed
institutum per negotia persequi non licuit. Habeo tamen paratum tractatum exiguum, in quo
insistens principiis Hobbesii, expono