Series II Band 1 · No. 3.

LEIBNIZ FÜR JAKOB THOMASIUS

16. (26.) Februar 1666. [1.8.]

Latin

Conjectura,

cur Anaxagoras nivem nigram dicere potuisse videatur,

petenti Jac. Thomasio in scheda missa,

d. 16 Febr. 1666.

Hypothesis 1. Omnis color est impressio in sensorium, non qualitas quaedam in rebus, sed extrinseca denominatio, seu ut Th. Hobbes appellat, phantasma.

2. Ergo nobis non sentientibus nullus est color.

3. Nigredo est non tam color, quam coloris privatio, seu nigrum videre nos dicimus, cum nihil videmus.

4. Omnia opaca in se sunt nigra, per hypoth. 2, juncta 3.

Ergo etiam nix. Anaxagoras autem, quo mirabilius esset parádojon suum, de eo potissimum subsumsit, quod pro albissimo habetur.

5. Color est nihil aliud, quam impressio in oculum, quae fit ab atomis lucidis, a lucido corpore in opacum impingentibus, et inde ad oculum reflexis.

6. Tria sunt principia optica: ignis, cujus atomi pyramidales; aqua, quae dilatata fit aër, cujus sphaericae; terra, cujus cubicae.

7. Ignis est principium lucis, aqua nigredinis, terra coloris. Atomi enim pyramidales, sunt subtilissimae, habent vim fodiendi, etc. quae sunt ignis propria. Ignis autem et lux materialiter sunt idem. Atomi cubicae sibi ita jungi possunt, ne quid intercedat vacui. Sunt igitur caussa, cur reflectantur atomi igneae, id est, per hypoth. 5, coloris. At inter sphaericas plurimum est vacui, sunt igitur caussa non reflexionis (ubi enim nihil obstat, penetrant potius, quam reflectuntur), seu non coloris, id est per hyp. 3, nigredinis.

8. Quicquid rarum tale est, id condensatum magis est tale. Quia vis unita fortior.

9. Nix est aqua condensata.

10. Nix igitur quam maxime nigra etiam apparere debet, per hyp. 7, juncta 9, et 8. Q. E. D.

Tale igitur est argumentum hoc, quale Zenonis contra motum; vel ut sophistam gloriosum convinceret Anaxagoras, vel ut ingenium suum quidvis probando et defendendo ostentaret; vel ut scepticis patrocinaretur, divortium sensus et rationis ostendendo, ut alterutrum falli necesse sit. Nigram autem etiam sibi apparere si dixit, joci gratia dixisse videtur, quia sciret, neminem redarguere hoc parádojon posse.