Series II Band 1 · No. 252.

LEIBNIZ AN VEIT LUDWIG VON SECKENDORFF

[Ende Mai 1685.] [249.253.]

Latin

[L1 ]

[ ... ] Ingens desiderium operis Tui geýmata illa quorum me participem fecisti, dudum incenderunt: magnoque utique beneficio et literas et pietatem obstringent sibi hae nundinae Lipsienses munere tam praeclaro. Nescio quid illud sit, quod Tibi tantopere in Epistola quadam mea placere potuerit, ut dignum putares quo uterere, nisi forte quae a me imperfecte dicta erant, tu ex tuis praeclaris cogitatis interpretatus in majus aliquid accepisti; ut solemus nonnunquam legere in aliis ad quae ipsi cogitando non assurgebant.

Almarici corpus aliquot post mortem annis extumulatum et combustum constat ex Rigordo scriptore coaetaneo quem Pithoeus edidit. Caesarius Heisterbacensis nominat discipulos ejus qui vivi sunt combusti, et addit combustos quoque fuisse libros Magistri Davidis. Hunc puto esse Magistrum David de Dinanto, qui docuisse dicitur Deum esse materiam primam id est ut interpretor Deum res omnes ex se produxisse potius quam ex nihilo, sed haec si accurate considerentur abeunt in evanidas subtilitates et magis in formulis loquendi quam rebus consistunt. Nonnulla quae Parkerus in novos philosophos habet, mihi non probantur, et videtur iste autor declamare aliquando potius quam ratiocinari, quod tamen argumentum Cartesii ex ideis probantis rejicit, probo, quanquam non satis ejus vim ipse videatur perspexisse. Putat enim ex definitionibus rerum nihil de earum actuali existentia concludi posse, quod est falsum. Quid enim si ex Entis alicujus essentia sequatur existentia, hoc est quid si Ens aliquod sit necessarium seu a se. Si enim existentia ex ejus essentia sequitur, utique ex definitione ejus poterit concludi. Tantum quaeritur utrum sit talis aliqua Essentia, seu (quia essentiam rei dari seu rem possibilem esse idem est) utrum Ens per suam essentiam existens sit possibile; saltem enim inter certa Metaphysicae verae theoremata recenseri potest haec propositio: Si ens necessarium est possibile, sequitur quod existat. Cartesius ergo debebat probare Ens perfectissimum (quod inter caeteras perfectiones etiam existentiam utique involveret) esse possibile. Sane existere Deum modo sit possibilis patet ex terminis, sive is Ens perfectissimum definiatur, sive saltem Ens a se vel Ens necessarium. Quod Divinae essentiae privilegium sane non videtur contemnendum. Contingentium existentia non ex earum essentia sive possibilitate sed ex Dei voluntate, vel quod eodem redit, harmonia rerum universali sequitur.

Nondum ad manus meas venerunt mutua Arnaldi et Malebranchii scripta, ego ut Malebranchii ingenium magni facio, ita aliquando in elegantissimis cogitationibus soliditatem requiro. Quamdiu scriptores putabunt sufficere ut vera credant, quae clare et distincte percipere sibi videntur, chimaeras habebimus, quanto rectius Euclides, qui ne quid imaginationi daret demonstravit trianguli duo latera esse tertio majora, quanquam demonstrantem quod Asini non ignorant, qui recta ad pabulum via feruntur, quidam irriderent. Vellem ego eundem demonstrandi rigorem introduci in metaphysicis, idque tanto magis, quanto facilior ibi lapsus si nobis tantillum indulgemus et quanto majoris momenti est ad rem physicam et moralem veram metaphysicam haberi, interea vero quamdiu eam non obtenemus longe majoris facienda sunt pulcherrima argumenta ab operibus divinis ad autorem agnoscendum ducentia, quam argumentationes minime satis facientes: etsi enim non nisi moralem certitudinem praebeant, sunt tamen ad persuadendum aptiora.

Legi nuper Nicolii librum cui titulus est Les pretendus reformés convaincus de Schisme; ubi illud mihi non male probare videtur plerosque homines non proprio judicio sed autoritate ad credendum duci. Venere etiam in manus meas Epistolae Jurielli (ni fallor) autoris Historiae parallelae Maimburgio oppositae, Leibniz hat nachträglich Jurielli ... oppositae gestrichen und bemerkt: imo autor Epistolarum est Baylius. multa cum elegantia et doctrina, sed tamen et mordacitate addo et licentia scriptae; ubi in appendice quaedam Nicolio reponens, Claudium ni fallor autor deserit. Agnoscit enim opinor non esse in potestate simplicium ut de controversiis religionis solide judicent. Illud displicet in viro docto et ingenioso quod in tanti momenti materia immiscet subinde historiolas non satis gravi Viro ne dicam Theologo dignas, et ubique satyricum potius et ludibundum ingenium, quam fidei ac pietatis zelum spirantes.

Ajunt eundem (Juriellum) autorem esse libri qui inscriptus est Esprit de Mons. Arnaud. Ego vero qui Arnaldum noram pene familiariter cum Lutetiae agerem puto injuriam fieri viro optimo, in quo nihil aliud mea sententia reprehendi potest, quam zelus vehementior, nam praeter animi sententiam loqui, quae capitalis in illum a Satyrae autore accusatio est, mihi non videtur. Est certe in scriptis Arnaldi expressus quidam character tum solidi judicii, tum vero honesti et decori, quem non aeque in ejus refutatore deprehendo. [ ... ]

[L2 ]

Ex meis ad Seckendorfium literis: Nicolius libro: les pretendus reformés convaincus de Schisme mihi non male probare videtur plerosque homines non proprio judicio sed autoritate ad credendum moveri. Venere etiam in meas manus Epistolae elegantes et doctae sed tamen mordaces quarum autor sub finem quaedam Nicolio reponens Claudium ni fallor deserit, agnoscit enim opinor non esse in potestate simplicium ut de controversiis religionis solide judicent. In Arnaldi scriptis expressus quidam est character tum solidi judicii tum et honesti et decori quem non aeque in ejus refutatore deprehendo.