Series II Band 1 · No. 243.

LEIBNIZ AN VEIT LUDWIG VON SECKENDORFF

24. Dezember 1683 / 3. Januar 1684. [242.249.]

Latin

[ ... ] Consilium in Scripto vernaculo et exoterico abstinendi Metaphysicis argumentis, quae tuendae Divinae naturae, atque immortalis animae gratia afferri possunt, plane laudo. De caetero apud Viros meditationum capaces, id est suo loco, magnam et in illis vim esse arbitror et multos in Gallia et Batavis novi, qui valde illis capiuntur. Nec a Scholasticis inventa, sed jam inde a Pythagora et Platone frequentata apud philosophos et fortasse cum animarum transmigratione (corruptela praeclarae veritatis) a Pythagora ex oriente in Graeciam allata puto. Platonis certe Phaedonem atque alia scripta, ubi talia pulcherrime tractantur, et mirifica arte disserendi plana ac facilia redduntur, saepe magno animi assensu legi, et argumenta illa de reminiscentia seu quod eodem redit notitia aeternarum veritatum ex sensibus non pendentium, de fluxa ac minime substantiali natura materiae ac rerum materialium, ac perì th̃w ay̆tokinh́sevw plus habere in recessu puto, quam vulgo animadvertitur. Tametsi agnoscam Platonem plerumque in probandi conatu deficere, et passim fabulas illorum temporum captui accommodatas admiscere. Sed istis diutius immorandi non est locus. [ ... ]