Series II Band 1 · No. 242.

VEIT LUDWIG VON SECKENDORFF AN LEIBNIZ

Meußelwitz, 30. August (9. September) 1683. [240.243.]

Latin

[ ... ] Approbare me saltem scias omnia illa Tua, et imprimis, quae de Pascalio et Huetio scribis, gratiasque habeo, quod multa me docuisti. Incidi nuper, occasione actorum Lipsiensium, in Librum Sorbonici Doctoris, D'Irois, cui titulus est: Preuvez et prejugez pour la religion Chrestienne et Catholique reperiique multa, quae satis faciunt, aliqua etiam, ubi minus accuratus est, et sectae suae servit. Nescio an non magis probem tractatum: Mens immortalis, Joh. Eberh. Suelingii Bremensis, Viri, ut puto, non perfunctorie eruditi. Metaphysicas demonstrationes dubito ut satis capiam: Hospes enim non inquilinus fui, in illa Musarum regione. Itaque hucusque ea me tenuit opinio, plus effici (excepta divini spiritus operatione) argumentis moralibus et exotericis: Metaphysicis autem, nisi a Scholasticis eruta essent, et hodie a novis Philosophis resuscitarentur, careri, sine dispendio rei Christianae, potuisse. Sed ego multum defero judicio Tuo, nec nego, adversus Pyrrhonicos subtiliores magnum eorum usum esse, si non ad convincendum de vero, at saltem ad infirmandos, quos vocant, et retundendos scrupulos. [ ... ]

Meußelwitz d. 30. Augusti. 1683.

Dem HochEdlen, Vesten, Hochgelahrten, Herrn Gottfried Wilhelm Leibnitzen, J.U.D., Fürst. Braunschweig. Lüneburg. Hoffrath etc. Meinem Hochgeehrten Herrn. Hannover.

Herrn Joachim Gehringen in Leipzig recommendiret. Von fremder Hand: franco p. Braunschweig.