Series II Band 1 · No. 233.

CASPAR CALVÖR AN LEIBNIZ

Zellerfeld, 26. November (6. Dezember) 1681. [229.234.]

Latin

Vir Excellentissime et Nobilissime, Dⁿe et Fautor singulariter honorande.

Inter nuperrimos tuos discursus summa eruditione plenos mentionem injiciebas krithrívn, per quae Judicia vera a falsis certo possint discerni. Fateor, me hactenus, quamvis a teneris fere unguiculis id ipsum quaesiverim, pauca apud paucos invenisse, quae mihi hac in re satisfaciant; neque tamen animus tranquillari potest si sit curiosus et firma beneque fundata judicia expetat, si criteriis istiusmodi destituatur.

Illa ad quae ego hactenus potui ascendere sunt sequentia (de Lumine Naturae jam loquor, non de lumine Gratiae adeoque nec de fide divina): Sc. quando penitius inspexi Intellectum deprehendi in eo Judicia vera et falsa. Deinde quod judicia vera attinet deprehendi tum in objectis Judiciorum (enunciationes mentales intelligo) tum in ipsis Judiciis differentiam. Quod enunciationes attinet deprehendi iterum quasdam ex ipsis terminis esse notas ita quidem ut praedicatum in ipsa Idea subjecti manifeste includatur et repraesentetur, adeo ut si saltim Intellectus intueatur Enunciationes, statim sine omni ratiocinatione per nudam intuitionem videat manifeste praedicatum in subjecto includi adeoque cum eo identificari; quasdam porro Enunciationes deprehendi non quidem ex ipsis terminis eorumque nuda intuitione esse notas sed ex evidentibus istiusmodi Enunciationibus deduci; alias denique Enunciationes observavi de utroque genere participare et tum ex ipsis terminis esse evidentes, tum ex evidentibus deduci. (Si haec velim terminis scholae exponere dicendum esset, quasdam enunciationes esse intelligibiles quasdam scibiles, quasdam intelligibiles et scibiles simul; quamvis sub intelligibilibus Philosophi etiam comprehendant enunciationes non quidem ex ipsis terminis sed per naturale Judicii dictamen notas.) Calvör bemerkt am Rande: Forsan Enunciationes etiam ita dividi possent, ut diceretur, alias Enunciationes esse intelligibiles alias scibiles, alias intelligibiles et scibiles simul. Intelligibiles iterum vel esse notas ex ipsis terminis, vel ab ipso Naturae dictamine seu ab ipso naturali et innato Judicio doceri. Dazu bemerkt Leibniz: Sunt Propositiones nec intelligibiles nec scibiles, nempe experimenta. Prioris generis sunt identicae propositiones, v. g. Totum est totum; Dazu bemerkt Leibniz: Ad identicas referendae et Propositiones hujusmodi saepe utiles omne animal rationale est animal. Itaque non est necesse ad identicam, ut subjectum cum praedicato identificetur. posterioris exempla dantur quam plurima; ad postremum genus pertinent propositiones ad identicas proxime accedentes. E. c. haec: Totus triangulus est major quolibet suo angulo est propositio et intelligibilis et scibilis. Quod si enim triangulum aliquem in mente mihi repraesentem, et intuear sive intelligam saltim illam Ideam trianguli, in ipsa illa Idea Dazu bemerkt Leibniz: Confusa est haec idea, quod vel ex eo patet, quia angulus triangulo nec major nec minor est, nec cum eo comparari potest, neque enim angulus est spatium, neque Trianguli pars; itaque prius definitionibus opus est majoris, minoris, etc. alioqui ex imaginatione potius quam idea distincta ratiocinamur. manifeste deprehendo quemlibet angulum esse minorem Triangulo toto; haud secus fere ac si res se habet in oculari visione; simulac enim video totum aliquem triangulum, statim in Triangulo video angulum quemvis minorem toto Triangulo; neque vero hoc solum, sed etiam propositio adducta ex evidentissima et quidem hac identica, Triangulus est triangulus, potest probari hac ratione; Si totus Triangulus A non est major Dazu bemerkt Leibniz: Addendum erat: nec minor parte seu Angulo suo B, est utique parti seu Angulo B aequalis; Dazu bemerkt Leibniz: Ostendendum etiam est, quod non sit majus nec minus id esse aequale, hoc enim axioma non est sine limitatione verum. si aequalis, non continet in se reliquos angulos C D, siquidem illi sunt extra Angulum B, Dazu bemerkt Leibniz: Haec consequentia ostendenda est rigorose, nam in ea consistit tota vis argumenti. porro si Triangulus A non continet Angulos C D, non est Triangulus, siquidem Triangulus est qui continet in se tres angulos, quos tamen Triangulus A ex hypothesi non habet sed unicum Angulum B, adeoque Triangulus A non erit Triangulus, quod absurdum siquidem Impossibile est idem simul esse et non esse, sed necessario quodlibet est id quod est adeoque et necessario Triangulus est triangulus. Eadem ratione poterit probari Axioma hoc: Totum est majus sua parte.

Deinde in ipsis Judiciis veris vidi differentiam, quaedam enim observavi esse innata quaedam illata. Quod dentur illata constat, quod et innata dentur patet hac ratione. Quod si e. c. Intellectui proponitur haec quaestio generalis ipsi antea incognita, Num benefactores sint amandi? statim orietur in Intellectu Judicium affirmativum, illudque non tantum verum sed etiam de quo Intellectus est persuasissimus se vere judicasse, etiamsi nullam habeat rationem hujus sui Judicii, cur sc. benefactores sint amandi: sicut hoc magis patebit, si consideremus, quod, si quis nobis benefecerit statim nobis non cogitantibus per ipsum Naturae ductum subrepet Amor benefactoris cum desiderio eidem vicissim benefaciendi, quos affectus comitatur haec cogitatio vera, Benefactores utique sunt amandi iisque vicissim benefaciendum. Dazu bemerkt Leibniz: Experimur quidem naturaliter nos esse propensos ad benefactores amandos, sed inde non sequitur benefactores esse amandos, nisi ostendatur naturales propensiones esse bonas, quod multiplici limitatione indiget.

Jam porro quando adverto ad actus Intellectus reflexos, quibus fertur circa Judicia sua eaque examinat, deprehendo illum tribus criteriis et Regulis in examinandis Judiciis suis uti; sc. evidentiam terminorum, ratiocinationem seu ut vocant Analysin, et dictamen Naturae seu evidentiam ipsorum Judiciorum. Quod si sc. Intellectus examinat sua Judicia vel attendit ad enunciationes circa quas versantur Judicia sua et ad easdem deinde comparat Judicia illa, vel attendit ad ipsa Judicia: Quod si prius facit, tum occurrunt ipsi vel enunciationes ex terminis cognoscibiles vel enunciationes ex evidentibus principiis deducibiles, vel enunciationes ad utrumque genus pertinentes: si prius se offert, saltim attente intuetur enunciationes et comparat ad easdem Judicia lata; quod si inter ea et Enunciationes videt conformitatem, judicat Judicia sua fuisse vera; sin posterius, ratiocinatur; quod si jam observat conclusionem esse legitime ex principiis deductam, iterum judicat Judicium fuisse verum: si postremum genus enunciationum se offerat, et intuetur et ratiocinatur; quod si jam videt ad utrumque criterium quadrare judicium latum, iterum judicat illud fuisse recte formatum; e contrario, si diversum ab his criteriis in Judiciis suis observat, judicat Judicia quae examinat esse falsa. Quod si vero Intellectus considerat ipsa Judicia quae examinat, tum deprehendit illa vel esse illata vel innata. Si innata tum judicat esse vera, Dazu bemerkt Leibniz: Difficile est judicare quid sit innatum, nam educatio et conversatio consuetudinem parit, quae transit in alteram naturam. Deinde omne judicium innatum verum esse nondum constat. si illata tum examinat ad criteria sua hactenus memorata, et juxta illa judicat. Quod si jam istiusmodi processum Intellectus instituit, tum persuasissimus est, se rectissime jam judicasse, adeoque in Judiciis suis ceu certissimis acquiescit. Hic proinde est ipse naturalis processus Intellectus, qui a nullo homine sed ab ipsa Natura est inventus et doctus, ab hominibus saltim est observatus uti Augustinus loquitur.

Hic autem quidam posset instare; quamvis ponatur hisce 3bus Criteriis Intellectum uti, adhuc tamen dubium esse an illa criteria sint satis tuta et bona, Intellectum enim forsan in memorato processu falli. Dazu bemerkt Leibniz: Criteria veritatis intellectualis debent contineri in veritatis intellectualis definitione nominali; omnis enim definitio nominalis debet afferre notas, quibus unum ab alio discerni possit. De definitione autem nominali disputare est logomaxeĩn. Et revera scepticorum argutiae circa veritates intellectuales sunt merae lites de nominibus. Enimvero hic non video quomodo non in dubium vocentur ipsa naturae opera inculpabilia, imo ipsius Dei Creatoris optimi bonitas; neque etiam video, quomodo qui talia quaerit ab absurdo progressu in infinitum in quaestionibus se velit liberare; certe in ipsa Scepticorum omnem certitudinem imo omnem ratiocinationem recte formatam adeoque et omnes scientias tollentium castra transit. Aut enim Intellectus acquiescit, si ad gradum a Natura praestitum assurrexit aut acquiescit, inquam, in adductis criteriis, aut nunquam acquiescet, siquidem certiora et evidentiora non habet, adeoque si de illis criteriis dubitat, de omnibus debet dubitare in infinitum. Quare necessario puto in hisce criteriis ceu primis et indubitatis hypothesibus acquiescendum: sc. hoc supponendum erit pro indubio: Quaecunque enunciatio vel ex ipsis terminis patet, vel ex evidenti enunciatione legitime deducitur vel ab ipso Naturae dictamine pro vera habetur, illa est indubie vera; cui Thesi coordinatur haec: Omnia judicia quae judicant propositiones adductas esse veras sunt vera. Sive si mavis haec possunt ita concipi: Omnia judicia quae sunt conformia enunciationibus sive ex terminis notis sive ex evidentibus legitime deductis sunt vera. Item: Omnia judicia innata sunt vera.

Hic autem, quod judicia innata concernit, observo non posse negari, multa ex illis non ita esse prima aut per se nota, quin etiam demonstrari possint, Dazu bemerkt Leibniz: Optime. multa insuper praejudicia sub specie judiciorum innatorum nos fallere, adeoque nos tutius agere, si sc. scientifice procedere velimus, ut eadem ad criterion 2dum, ratiocinationem sc. examinemus, quamvis non desint alia criteria per quae innata judicia ab illatis adeoque et praejudiciis discerni possint.

Porro cum de evidentibus propositionibus actum sit, non immerito quaeritur, quaenam inter illas sint evidentissimae universalissimae et ad ratiocinationem utilissimae? Respondendum ~~puto pro propositionibus identicis, in iis enim Idea subjecti praedicatum manifestissime involvit, et repraesentat~~, imo subjectum cum praedicato identificat, quemadmodum et simplicissimus, si easdem saltim propositiones intueatur, observabit: Calvör bemerkt am Rande: Quid si quis dicat summam evidentiam esse primum principium Regulam et criterion Judiciorum humanorum verorum; quod si enim quis quaerat cur potius Identicas habeas pro veris quam alias, respondebis quoniam in illis video majorem evidentiam: adeoque illa propositio: Propositio evidentissima est verissima videretur prior illa: propositiones identicae sunt verissimae.      Dazu bemerkt Leibniz: Respondeo. Verum quidem est evidentissimum esse verissimum, sed hoc non sufficit, quia afferenda est nota quaedam evidentiae, quae est: identicum esse, vel ad identicum reducibile esse. experientia etiam et Philosophi etiam plerique docent optime et luculentissime ex ipsis posse pleraque imo et ipsa Axiomata demonstrari si non ostensive Dazu bemerkt Leibniz: imo et ostensive. tamen per reductionem ad absurdum, huc enim collimat Philosophorum sententia, quae Principium hoc: Impossibile est idem simul esse et non esse pro omnium evidentissimo primo et universalissimo venditat, ne addam potissimas demonstrationes juxta Philosophos a definitione subjecti peti, quae definitio si cum subjecto combinetur, aut reddit propositionem identicam aut identicae aequivalentem, quod facile patebit si juxta doctrinam Philosophorum aut loco definitionis definitum aut loco definiti definitionem posueris; accedit, quod identitatem praedicati cum subjecto proximam rationem veritatis enunciationum affirmativarum docti asserant, quo etiam collimat Regula illa syllogistica: Quae conveniunt in uno tertio conveniunt inter se, ut inde pateat propositiones identicas primum locum in Scholis obtinere.

Quod si ergo in compendium redigantur omnia, et simplicissime velimus rem proponere et agere, puto sequentem esse Regulam universalissimam et certissimam, qua Intellectus tum in formandis tum examinandis Judiciis tutissime utitur: Quae enunciatio vel est propositio identica vel ex propositione identica legitime deducitur, illa est verissima; cui additur hoc corollarium: Quod judicium dicit vel propositiones identicas vel conclusiones ex illis deductas esse veras, illud judicium est verissimum. Dazu bemerkt Leibniz: Recte, atque ita redibitur tandem ad illud quod coram dicebam nempe solas identicas esse indemonstrabiles, caeteras omnes, ipsa etiam axiomata per identicas posse demonstrari. Et si huc pervenit Intellectus acquiescere debet, et per naturam suam acquiescet. Hucusque potui ascendere. Adduxi autem meditationes hasce eo potissimum fine, ut judicium tuum, si fieri possit, pace Tua et per negotia Tua graviora, circa easdem audire vel legere detur, siquidem magnum lumen inde mihi polliceor. Jucundum erit enim legere, quaenam statuas esse Regulas et criteria Intellectus tutissima quibus tum in formandis tum examinandis Judiciis uti possit. Veniam interim dabis animo veritatis amore praecipue circa hanc omnium nobilissimam, utilissimam, jucundissimam et summe necessariam tractationem flagranti, mihique qui a fonte omnis boni benignissimo, cui laus sit in secula, omnia fausta praecipue sacram mentis lucem Tibi precatur, favere perges, qui sum uti debeo

Amplissae Nobilitat. T. studiosissus

Zellerf. 26. Nov. ao 81. M. Casparus Calvörius.

P. S. Condonabis ruditati sermonis; neque enim hic Cicero sed Aristoteles loquitur; intentio in res sustulit nitorem verborum.