Series II Band 1 · No. 232.

LEIBNIZ AN VINCENT PLACCIUS

Hannover, 26. Juli (5. August) 1681. [202.]

Latin

Hanoverae 26. Julii 1681.

Legi Nicetae Spilii libellum. Et Nicetam quidem Vincentium esse manifestum est. Spilium autem non difficulter divinabit qui quod Germanis Spiel, Ludum, id Anglo-Saxonibus Play esse noverit. Autor quisquis est, eleganter in classes dispescit jurisprudentiae reformatores et de singulis non inique judicat.

Unum nollem Veridici a Justiniano libellum de Corpore Juris Reconcinnando mihi fuisse imputatum. Quem ego quidem non contemno; meum tamen haberi, et mihi parum convenire, et in autorem injurium esse judico. Et qui meam Jurisprudentiae methodum cum hoc libello confert; et in dictione et in ratiocinandi modo magnum discrimen depraehendet. At potius prioris illius libelli Anonymi de Corpore Juris Reconcinnando, autorem me dici patiar. Etsi non essem ipse illa, quae in eo facta est, propositione contentus. Sed Elector Moguntinus, in cujus aula tunc agebam, caetera velut altioris indaginis moliminisque, rectius differri judicabat. Itaque et arctioribus me limitibus inclusi, et jejunius dixi, quam fecissem meo usus arbitratu. Veridici autem autorem comperi eundem esse cum eo qui se vocat Relfendso, cujus de summa potestate principum Germaniae scriptum habemus, quod conferenti utrumque libellum satis apparebit. Relfendso autem est Rosenfeld.