Series II Band 1 · No. 229.
CASPAR CALVÖR AN LEIBNIZ
Zellerfeld, 5. (15.) Februar 1681. [233.]
Vir Excellentissime.
Cum memoriae meae iterum forte fortuna se suggereret discursus ille, qui inter nos ante aliquot dies de annulo horas pulsu suo indicante instituebatur, incipiebam jucundis istiusmodi speculationibus nonnihil indulgere; cum autem vitae meae genus istiusmodi studia ut excolam non permittat, nihilominus mysteria naturae in honorem Creatoris indagare sim percupidus, conjecturas meas de materia hac sat quidem nobili at multis tenebris implicita volui judicio Tuo elimato subjicere, si forte per illud aliquid lucis huic Mysterio possem foenerari.
Antequam autem opinionem meam detegam, hypotheses quasdam eidem substernam.
1) suppono ex communi accuratiorum Philosophorum ut et Theologorum suffragio singularem
sublunarium inprimis hominis utpote Microcosmi cum coelestibus harmoniam. 2) ex hac hypothesi
fluit alia, quae itidem apud accuratiores Philos. est in confesso, in homine sc. dari Astra
coelestibus respondentia (liceat cum Philosophis et Theologis quibusdam hic ŏnomatopoieĩn,
et vocare tantisper astra; si quis malit vocare spiritus aut principia interna motus, perinde esto).
3) suppono, uti in Coeli medio datur Sol omnis motus coelestis autor, ita et in hominis medio
Corde scilicet dari astrum Soli respondens, quod omnis motus naturalis (hujus praecipua
species est motus circularis sanguinis) in Corpore humano sit autor. 4) suppono, Astra Corporis
humani ab Astris coelestibus correspondentibus moveri, proinde et 5) Astrum Solare in Corde
humano a Sole coelesti moveri, illudque sequi sicut heliotropium Solem, aut ferrum magnetem,
aut umbra Solem in Sciaterico. Proinde et 6) Astrum hoc a Sole circumgyrari, cum Sole
culminare et declinare, oriri et occidere; adeoque et in Corde duci Circulum Circulo Solari
quem Sol intra 24 horas percurrit, homogeneum, qui Circulus itidem intra 24 horas ab Astro
Cordis percurratur. 7) suppono, Motum Circularem in Natura continuatum esse iteratam tendentiam
mobilis ad terminum perfectionis suae: Terminum perfectionis autem 8) in Circulari
motu esse Culminationem adeoque 9) Motum circularem, quem Sol intra 24 horas absolvit,
esse compositum ex duobus semicircularibus motibus perfectis, quorum uterque Solem ad
culminationem ducit, adeoque qui et novum incipit cursum et numerationem, quorum quilibet
autem dividitur in 12 aequales partes. 10) suppono; quod si motus circularis alicujus rei
instituitur in Corpore aliquo tertio naturali, tum rem motam accipere culminationem suam in
Diametro, qui a puncto verticali Corporis in quo instituitur motus, per Centrum circuli, per
quem gyratur mobile, ducitur ad punctum oppositum. 11) Talem Diametrum autem in quolibet
homine duci ab ejus Meridiano, utpote in quo incidit punctum ejus verticale, per Cor hominis
ad punctum in parte Meridiani opposita incidens. 12) suppono, quando mobile per culminationem
perfectionem suam acquisivit, tum de novo idem incipere cursum suum. 13) proinde et
uti Sol, quando superiorem partem Meridiani attigit, de novo cursum suum orditur, tendentem
ad inferiorem partem Meridiani, ita et astrum Solare in Corde, postquam superiorem partem
Diametri corporis humani Meridiano qui est paral[l]elus attigit, de novo ordiri cursum suum
tendentem ad inferiorem partem Diametri humani. 14) suppono, quod motui astri seu Spiritus
Solaris in Corde respondeat vis ejus impulsiva, adeoque quo plures gradus in cursu suo Spiritus
Solaris Cordis acquirit, seu quo propior fit Diametro Corporis humani Meridiano Solis
paral[l]elo, eo plures gradus etiam quoad vim impellendi acquirat. 15) Astrum vero illud gradus
potentiae suae impulsivae accipere a Sole dum vel Sol Spiritus seu vires in Astro latitantes
excitat vel e Corde educit, vel ipse diffundit in Astrum.
Ex hisce hypothesibus ita deduco meam conjecturam: Sc. arbitror, Solem quando hora duodecima Meridianum adeoque suum culmen in Horizonte nostro attigit, tum de novo incipere cursum suum per 12 partes seu gradus semicirculi occidentalis usque ad altissimam partem Meridiani in Horizonte nobis opposito; hic autem puto, Solem simul circumducere Astrum seu Spiritum Cordis ceu heliotropium aliquod, ita quidem ut si hora prima Sol unum gradum in Semicirculo coelesti absolverit, astrum etiam nostrum in Semicirculo cordis unum gradum absolverit, quando hora secunda duos gradus etc. et sic consequenter, usque dum perventum sit ad Meridianum horizonti nostro oppositum, quod fit hora 12. nocturna; quo peracto puto Solem una cum Spiritu cordis novum Semicirculum percurrere iterum usque ad Meridianum horizontis nostri, quod fit hora 12. pomeridiana. Jam puto, si e. g. circa horam pomeridianam primam astrum Cordis unum gradum semicirculi sui percurrit, Solem huic astro etiam unum gradum quoad vim agendi imprimere, quae impressio potest fieri modo eo, qui adductus est hypothesi 15., dum sc. Sol vel ex 12 gradibus potentiae activae in Astro cordis latitantibus unum excitat, vel Sol ipse Spiritum vitalem in Astrum cordis diffundit, vel Spiritum unum ex corde in Astrum attrahit; hunc sive Spiritum sive gradum puto deinde diffundi ab Astro cordis ceu radium aliquem in extimas partes Corporis adeoque et digitorum, et sic porro unum pulsum producere, qui signet horam primam. Postquam vero Spiritus seu Astrum Cordis insequendo Solem secundum gradum Semicirculi sui absolvit, puto potentiae agendi adhuc unum gradum seu Spiritum superaddi, qui et ipse cum priori diffusus in artus exteriores duplici feriat ictu latera vasis circumducti, et sic consequenter usque dum percurratur totus Semicirculus occidentalis; Hoc autem absoluto puto iterum initium fieri a Semicirculo orientali ab hora sc. lma nocturna ad horam 12. pomeridianam.
Ex his fere colligerem providum Numen voluisse perpetuum horologium in Corde humano suspendere, uti fere simile deprehendimus in gallo gallinaceo horas indicante, quod problema physicum ex iisdem fere principiis posset declarari. Sicut et id, quo etiam collimavi, quod dum hora duodecima omnes Spiritus astri Solaris in Corde sunt excitati, natura de novo iterum incipiat eos excitare et numerare, huic, inquam, simile in natura hinc inde reperitur, siquidem experientia docet, ubi natura est ad summum progressa, ibi eandem quasi quiescere, vires recolligere, et motum suum a tenuibus principiis iterum ordiri, quo posset quodammodo referri Solstitia, item fluxus et refluxus maris etc. Hoc unum addo, quod dum observationes de substrata materia accurate examino, deprehendam illas esse institutas in illis locis, ubi horologia ad ductum sciatericorum, quantum fieri potest, accuratissime diriguntur, inibique vix semel annulum a horologio discrepasse; an etiam alibi locorum ubi horologia non accurate mensurantur ad motum Solis, annulus cum horologio conspiret, hoc docere posset experientia, enimvero contrarium puto observatum iri.
Quod superest, quoniam quaestio haec est problematica ideoque et Dialectice tantum eandem proposui, obnixe rogitans, velis, Vir Excellentissime, hanc contemplationem extra limites professionis meae evagantem in meliorem interpretari partem et me ulteriori favore T. dignari. Deus fons luminis habitans in luce inaccessa, lucem quam in Te accendit benigne conservet in Ecclesiae et Reipbl. commodum, eamque luce cumulet aeterna. V.
Excell. Nobil. T. Observantissimus M. Casparus Calvörius.
Zellerf. d. 5. Febr. ao 81.
Cum crastini labores sacri me ab accuratiori scriptione et examine avocent, velis volitanti calamo errata condonare. Deus Te, Vir Excellentissime, ad iter, uti audio, crastino die peragendum accinctum comitetur. Gratias etiam ago pro transmisso Carmine multam sapientiam spirante. V.
Viro Excellentissimo Dⁿo N. Leibenitz. JCto Reverendmi Serenmi Ernesti Augusti Episcopi Osnabruggensis Ducis Brunsvic. et Luneb. Consiliario Aulico. Dⁿo et Fautori meo pl. colendo.