Series II Band 1 · No. 228a.

LEIBNIZ AN THEODOR HAAK FÜR ROBERT HOOKE

[Hannover, 6. Januar 1681.] [227b.231a.]

Latin

Clmo viro Theodoro Haakio

Gothofredus Gulielmus Leibnitius.

Schedam ab Ingeniosissimo ac merito suo celeberrimo Hookio vestro ad te scriptam accepi. Gaudeoque ei probari sententiam meam de usu maximo ac pene incredibili quem habitura esset lingua plane rationalis qua cogitationes nostrae distinctissime exprimerentur. Non enim tantum commercio generis humani serviret, sed et ipsas cogitationes mirifice sublevaret et calculum universalem exhiberet ad algebrae instar in omnibus Scientiis tractabilem. Quem sane usum in hoc charactere Rmus Episcopus Wilkinsius ne quidem animo designavit. Nihilominus tentamen ejus magni facio, et usus etiam ad hoc institutum fore arbitror. Quanquam longe aliis auxiliis opus esse agnoscam, quod in Wilkinsiano Opere Celeberrimus Hookius praecipue mutandum senserit qua ratione contrahi posse putet libenter discam. Recte notat Hookius eandem artem Ratiocinandi quae in Algebra arithmeticae et Geometriae servit etiam aliis Scientiis valere debere. Ego plus etiam addo, ipsam algebram non esse veram characteristicam Geometriae sed longe aliam invenire debere, quam certus sum ad usus Geometriae in mechanicis disciplinis fore algebra ipsa utiliorem. Et hoc miror hactenus a nemine animadversum. Plerique enim omnes algebram pro vera arte inveniendi mathematica habent, et quam diu hoc praejudicio laborabunt, nunquam veros Scientiarum reliquarum characteres invenient. Habeo ego hujus novae Analyseos mathematicae specimina quaedam eaque arbitror plane diversa ab omni eo quod veteribus vel recentioribus in hoc genere in mentem venit. Atque huic fundamento character meus saltem pro parte modificabitur. Nam illa pars quae de rebus tractat, imaginationi per se non subjacentibus diverso nonnihil characterum genere adhibito imaginationi subjicienda est. Haec si tam praestita essent quam ego fieri posse clarissime intelligo, haberemus organon quod magis intellectum juvaret quam ullus tubus opticus visum possit. Sed non is ego sum qui tale quid promittam, majoris ea res momenti est, quam ut ab uno homine absolvi possit. Denique eam curam arbitror dignam integra societate neque uspiam temere nunc tam profundissimorum Ingeniorum copiam alibi reperias, quam ego in Anglia agnosco. Sed vereor ne praesens ejus Regni status virorum ingenio praestantium cogitationes alio vertat. Itaque id tempus hujus modi meditationibus parum aptum arbitror. Eoque magis Illustris Societatis vestrae heroica plane consilia aestimo, quo magis opportunitate praesentium conjunctionum atque ut ita dicam aspectuum destituuntur. Vale