Series II Band 1 · No. 227d.

LEIBNIZ AN DETLEV CLÜVER

Hannover, 31. August (10. September) 1680. [227c.]

Latin

[ ... ] Quod ad methodum attinet discernendi numerum primitivum a composito distinguendum arbitror. Habetur aliqua utique sed non optima. Quemadmodum enim duplex methodus est addendi (exempli gratia) summam numerorum progressionis Arithmeticae una vulgaris secundum communem addendi rationem, altera per compendium. Ita quoque duae sunt methodi examinandi numeros primitivos, una vulgaris, altera compendiosa. Itaque etsi nulla daretur methodus compendiosa, non ideo problema hoc esset ^%)/aporon. Dari tamen aliquam non dubito, nec pauca habeo observata non contemnenda sed quae absolvere nondum vacavit. Sed rerum ipsarum prima stamina, idque ut ego Interpretor notiones simplices investigare alterius plane naturae ar«can»um est, et si quid judico cum divisionibus numerorum nihil commune habet, numerorum enim, etiam primitivorum, notio simplex non est.

Si Algebra tibi idem est quod Ars inveniendi in mathematicis, fatebor tibi omne problema mathematicum solvi posse per algebram, id est per aliquam Inveniendi artem sed Ego algebram ita sumo, ut vulgo, pro arte extrahendi Radices ex aequationibus simplicibus, planis, solidis, sursolidis, alteriusve gradus. Transcendentia autem voco problemata, quae neque plana sunt neque solida neque sursolida, neque ullius omnino gradus. Exempli causa, Angulum secare in data ratione rectae ad Rectam. Quae problemata etiam per geometriam Cartesii, sive per eas Lineas quas Cartesius solas in Geometriam recipit solvi non possunt. Caeterum Transcendentia commode tractantur per series infinitas, quibus tamen Ego alias adhuc methodos adjiciendas censeo. Non intelligo quid tibi velis cum loqueris de methodo meristica sive distributiva, de insufficientia datorum in incommensurabilibus, de methodo intellectuali, quo gradu suggerat Scientiam, de scientia illa plastica quae omnium rerum varietatem denumerat, ac Leges compositionis sive congressus cum terminis figurarum designat; multo minus quam tu Cabalam figurativam tibi fingas; Pansophiam ab ulla characteristica expectare ridiculum est utique fuerit, quemadmodum et ab analysi ulla, nam multa experimentis tantum cognoscuntur. Sed qua[e]cunque sola ratione, etiam Angelica, investigari possunt, ea proprie per characteristicam et investigata esse hactenus, et imposterum [investigatum] iri et eo longius nos prodituros quo characteristicam magis perfecerimus, iterum tibi affirmo. [ ... ]