Series II Band 1 · No. 20a.
LEIBNIZ AN ATHANASIUS KIRCHER
Mainz, 16. Mai 1670. [23.]
Vir Magne.
Quidni enim ego Tibi privatim publicum elogium tribuam? Sed non est nunc tempus in
laudes tuas nunquam intermorituras digrediendi: ad causam potius scriptionis meae veniam.
Cum neminem hactenus mortalium altius Te videam in arcana artis combinatoriae, vel
quod idem est partis Logicae inventoriae penetrasse, quae sola Tibi tot aeterna inventa, tot
incomparabilia monumenta peperit: ego vero pene a prima pueritia usque subitaneas nonnunquam
de hoc negotio meditationes agitaverim, non potui quin tui compellandi mihi audaciam
facerem, quam et auxit Excellmus atque Illmus Boineburgius, notum Tibi, notum omnibus eruditis
nomen, qui mihi tuam inter tantas curas incredibilem humanitatem non potuit satis praedicare.
Nimirum Anni sunt quasi quatuor quod edita est a me XI. circiter plagularum dissertatio de Arte
combinatoria, in qua dedi operam, ut aliqua si non bona saltem nova afferem. Inter alia multa
de novis modis syllogisticis utilibus pariter atque inutilibus disserui, ostendi utiles in universum
modos nulla figurarum ratione habita esse 88. Cujuslibet figurae modos esse 6. primae secundae
et quartae non minus quam tertiae: Computare variabilitatem dati versus Protei: Hexametrorum
species esse 76, si solam scansionis varietatem consideres; rationem idem in aliis vel
carminibus vel melodiis indagandi. Qua ratione perfectissima et realissima Scriptura Universalis
excogitari possit: Constructis praedicamentis artis combinatoriae dato quolibet
praedicato omnia ejus subjecta et dato quolibet subjecto omnia ejus praedicata in materia
necessaria invenire. In quo consistant vera artis combinatoriae praedicamenta; specimen exiguum
extemporaneum praedicamentorum artis combinatoriae in Geometria; ICtum Paulum in
tit. Digest. de Grad. et Affin. errasse nonnunquam in supputando numero personarum dati
gradus consanguinitatis, v. g. in gradu V. pro 192. posuisse 184. et qua ratione breviter sine
molesta enumeratione ab ICto ibi adhibita facillimeque iniri computatio queat. Quaeque alia
sunt id genus plura minutiora, in quorum nonnullis et errasse me nunc agnosco, sed quae nihil
ad rerum summam pertineant; et quid mirum cum vicesimum tunc annum egerit Scriptor lapsus
obrepsisse. Fortasse fuit tam felix dissertatiuncula, ut in manus tuas devenerit; quare non est cur
de ea nunc quidem fusius loquar.
Ego interea Jurisprudentiae, cujus me studio dedi potissimum, incubui, advertique in ea magnum artis combinatoriae usum esse supra quam vulgo credatur. Deprehendi enim innumera ejus praecepta per corpus Juris sparsa reduci posse in Elementa quaedam pauca et regulas infallibiles, quas qui teneat sola earum combinatione decidere omnes casus possit: et nunc Moguntiae, postquam Eminentissimum favere his conatibus video, cum Amplissimo Lassero Consiliario Moguntino Cancellarii quondam filio rem ad praxin deducere aggressus sum. Incidi autem anno abhinc felicissime in expectatum tamdiu opus tuum de Arte magna sciendi seu Combinatoria; hausi, legi, volvi, avidissime, nec nisi absolutum deposui, quid quaeris? totum me et admiratione et amore Tui impleveras, nec poteram indignari multas praxes reconditiores Tibi servatas; cur enim hominum ingratitudini omnia prostitueres. Cumque mentionem etiam Te facere vidissem Cistularum Combinatoriarum quibus pene omnia omnium scientiarum fundamenta, Mathesin, Medicinam, Jurisprudentiam, Theologiam, et quid non, complexum te memorabas, incredibili haec videndi cupiditate exarsi, quam saepe usuram colloquii tui vel una hora duraturi mihi optavi, sed frustra. Quid agerem? restabat hoc unum, ut Te per literas compellarem, quod et nunc facio, audeoque a Te vehementer contendere, homo ignotus licet, ut mihi grandia quidem sed tamen publice profutura sine vanitate conanti consilium opemque ne deneges. Si quid in jurisprudentia, si quid alibi, monere, docere, communicare, etiam dignaberis habebis perpetuum beneficii si infacundum certe calidum praeconem; si quid etiam perscribi de rebus nostris literariis per Germaniam praesertim jubeas, promtissimum corresponsorem. Nec est quod Te scribendo respondendoque oneres, satis erit si quem virum doctum, promtum, curiosum apud vos substituas, quicum quasi Tecum per literas conferre, qui mihi sensa tua nunciare possit, qui mea ad Te referat.
Haec nisi displicent, fac significari, ego nihil diligentiae reliquum faciam. Finirem, nisi unum hoc incideret dignum interrogatu.
In Arte Tua magnetica, divino opere lib. 3. parte 5. cap. 4. problem. 1. memoras Te anno
1633. Massiliae apud Mercatorem Arabem reperisse materiam quandam admirabilem, quae
etiam tecta se ad solem vertat, quale Heliotropium hactenus nullum cognitum est, Teque partem
etiam aliquam accepisse experimentumque aliquoties sumsisse, sed materiam fuisse corruptioni
obnoxiam, teque ejus correctionem non desperasse. Hac de re si fas est quaero quod materiae
nomen, mineralisne an alterius regni, et ex qua potissimum Arabiae parte Mercator aut materia
oriundus oriundave fuerit; item an conservandarum ejus virium rationem repereris.
Imo subit adhuc aliquid animum, crescente paulatim audacia, quasi non initio satis magna
esset. Nimirum in arte tua Magnetica editionis Romanae secundae lib. 2. part. 5. sect. prop. 1.
legi inventum R.P. Grandamici terrelam super alterutrum polorum perpendiculariter ad
horizontem constituendi, quo facto terrella librata praecise sine omni declinatione et variatione
meridianum loci meridiano suo monstratura sit. Sed quoniam verba sunt obscuriuscula, quaerere
ausus sum, an experimentum sumtum, ac tunc deprehensum sit, aliquoties, in diversis
locis, omnem praecise declinationem et variationem cessare.
Sed quo progredior inconsultae prolixitatis non tantum, sed et in interrogando licentiae? Quam si condonaveris, si dignum me praeceptis monitisque Tuis sapientissimis, dignum favore, auxilio, consilio habueris, non parum accessisse fortunae meae credam: Ego hoc contra unum repromittere ausim, sensurum Te, beneficium neque in ingratum, neque in prorsus indignum collatum esse. Quod superest, vir immortalitate digne, Tibi quanta in hominem cadere potest, pro fausto nominis omine in viridi crudaque, ut Virgilius vocat, senectute, ăuanasían* precor. Vale faveque Vir Maxime Vestrae pl. Reverendae Paternitatis Admiratori Gottfredo Guilielmo Leibnitio J.U. doctori Moguntiae 16 Maji 1670.
P. S. nondum desino ineptire: didici virum quendam illustrem maximis peregrinationibus et sumtibus omnium prope orbis Linguarum radices collegisse easque in unam Harmoniam ac velut Linguam Universalem contulisse, de quo quid Tibi videatur opto scire, qui incredibili mentis capacitate haec omnia complexus es. Quare et digna duxi quae Tibi significarentur.
Viro incomparabili Adm. R.P. Athanasio Kirchero Societatis Jesu Sacerd. Romam.