Series II Band 1 · No. 211.

JOHANN VAGETIUS AN LEIBNIZ

Hamburg, 14. (24.) August 1679. [200.218.]

Latin

Hamb. 14 Aug. 1679.

Cum sciam, primis tuis literis e vestigio fuisse a me responsum, quid responsoriis istis actum sit, assequi divinando hactenus non possum. Vidit quidem illas tunc sola inscriptione adhuc destitutas Dn. Lic. Placcius. Ad posteriores hactenus ut differretur responsio, effecit consilium meum de visenda coram Hannovera, quod cum suis quibusdam impedimentis hactenus redditum fuerit irritum, committendum nullo modo mihi fuit, ut diuturniore silentio culpam ipsam contraherem, cujus nescio quis casus justam propemodum parere potuerat suspicionem. Rudimentum simul prioris meae epistolae, quale forte fortuna inter schedas rejectaneas adhuc reperio, visum fuit adjungere. Cui quod addendum sit, non puto esse aliud, quam Typothetae tergiversationem, in lucrosiore opera occupati editionis hactenus dilatae causam esse. Delibero ergo de alio alibi quaerendo, quod novae descriptionis et recensionis multis in partibus requiret molestiam. Interim tamen in describendis schedis et recensendis nulla interponitur mora, nisi quod morbus Bibliothecarii nostri cessationem duorum propemodum hebdomadum amanuensi attulit. Videbunt, si vita suppetet, tandem, quae describi possunt, lucem, si non possunt alio, saltem illo quo relicta sunt ab auctore, habitu.

Scientiarum compendia confecit etiam alia Jungius, quarum fragmenta apographa vidi, autographas integras nondum sum nactus, est inter eas optica, et Trigonometria.

Demonstrationes Harmonicas parit sua sponte ipse libelli exemplis illustrati ordo. Extant paucae in numeris a Jungio exhibitae. Addere omnes etiam alias mihi erat constitutum, si obsequentem in editione nactus essem typothetam. Accedent si opus erit, et alia aliquando parabitur editio.