Series II Band 1 · No. 20.
LEIBNIZ AN HERMANN CONRING
Frankfurt, 9./19. April 1670. [16.40.]
Nobilissime, Amplissime, atque Experientissime Dāæe, Fautor Magne.
Acceptis literis Tuis non mediocriter gavisus sum, tum quod intelligerem tanti Viri
sententiam, tum quod ille non prorsus improbaret meam. Qui possem igitur non triumphare
judicio Tuo, qui causam nostram a tot annis tanto cum applausu publico egisti, praeparastique
animos melioribus paulatim accipiendis, neque enim ubique deliratur. Illud igitur prorsus
assentior: Prudentiam dicasticam, seu artem judicandi in genere, paucissimis regulis absolvi,
esse enim nihil aliud quam Logicam ad moralia applicatam. Porro ut Ars experimenta faciendi
alia est a physica, ita ars quaestiones juris definiendi alia a Jurisprudentia; tantum enim haec
distant inter se quantum Logica serviens (ita enim appellare malo, quam cum Scholasticis
Logicam utentem) a Scientia utente. Nihil enim aliud est haec generalis Prudentia
dicastica, quam vera dialectica juris; prorsus ut Logicam Theologicam non pauci, Logicam
Medicam Methodistae, Logicam Mathematicam Algebraici, Vieta, Ougthredus, Cartesius,
dedere. Praeter artem igitur interpretandi, probandi, ratiocinandi, conjectandi, separatim ipsas
ratiocinationes, ipsa juris theoremata, ipsas Jurisprudentiae conclusiones quaeri atque haberi
debere, egregie animadvertisti, easque non singulares, non in personis, non in temporibus, sed
in ipsa causa positas, id est ut pro Titio substitui Maevius vel Cajus, vel quilibet alius; pro
Roma, Carthago, Hispalis, vel quaelibet urbs alia, possit, nisi scilicet vel personae vel loco
singulare aliquod jus esse probetur, quod cum facti sit, nostra nunc quidem nihil refert, nisi cum
oblato casu, de illa persona illove loco sermo est.
Porro quantum differat Legislatoria prudentia a judiciaria, prudentissime a Te ubique
animadvertitur; neque enim ita pronunciandum est judici, ut Leges essent scribendae, sed ut
sunt scriptae. Sed quid si lex de proposito casu sileat, id est, ut neque ea expresse contineatur,
neque inde consequentia erui possit. Tum quidem, opinor, non diffiteberis, ita esse judici
pronunciandum, quasi extra Rempublicam, lectus arbiter inter duos, nulla communione juris
civilis colligatos sententiam ferre deberet. Cum igitur in Republica Germanica ita sit comparatum,
ut cessante jure municipali, standum sit Juri Imperii nostri Universali scripto vel non
scripto recenti; cessanteque Jure Imperii nostri universali recenti (quo id omne comprehendo,
quod a tempore constitutae hujus quam nunc retinemus Reipublicae, sive id ab Ottonibus, sive a
Carolo M. repetendum sit, ei placuit, ad quem spectavit summa potestas) standum sit juri
Romano, a Justiniano promulgato, testante ipso jure nostro hodierno scripto ac non scripto, id
est Recessibus Imperii et usu judiciorum; ac denique cessante Jure Romano standum sit juri
naturali (sed ei tantum quod Grotius facultatem, vel stricte dictum vocat, id est quod non
tantum unius conscientiam astringit, sed et alteri potestatem facit exigendi, sive vi sive legis
actione), haec inquam, gradatio, cum sit verissima, ac, ni fallor, Tibi ipsi approbata, credo non
improbabis consilium nostrum synthetico ordine a Juris Naturalis culmine per gradus descendendi.
Illud enim verissimum est: Jus naturae exacte tradi posse, nulla facta mentione Romani,
non contra: Et jus Romanum exacte tradi posse nulla facta mentione hodierni, non contra:
Tradi inquam, non tamen cognosci, prorsus ut universalia ex singularibus eruuntur ordine
analytico, etsi sine iis sint tradenda synthetico. Accedit quod Jus Romanum fere non minus ac
naturale, per Europam pene universam commune habetur in privatorum controversiis.
Ne Anglia quidem, quod judicia maritima attinet, excepta, ut mihi ab ipsis Anglis narrari
memini. Sed quicquid sit de Magna Britannia, Dania, Suecia, Polonia; illud tamen extra
controversiam est, per Germaniam, Galliam, Italiam, Hispaniam juri Romano inhaereri, quousque
mutatio non probatur. An hoc sit utile in illis sive Regnis sive Rebuspublicis, non disputo;
aliam prorsus hanc quaestionem esse non ignoras; manet enim nihilominus, quamdiu a Legislatoribus
aliter non praecipitur, jus Romanum, locali silente, obtinere. Nisi Tu quidem, Vir
Amplissime, dissentis. Quae cum ita sint, et appareat jus Germaniae, quod usu fori servandum
est, plene constitui non posse, nisi naturali ac Romano praeformatis, sitque praeterea amplioris
usus hoc jus quod commune vocant, quam quod Germaniae proprium est; merito a jure
naturali ac Romano digerendis initium nobis sumendum duximus. Deprehendimus autem in
vastissima Legum Romanarum sylva grandem Juris Naturalis materiem contineri, quantam, sat
scio, in nullo alio opere ab orbe condito, quod quidem extet; ac proinde credidimus eadem fere
opera Elementa Juris naturalis ac Digesta Romani (etsi illa etiam separatim daturi simus) condi
posse. In Digestis autem Romani Juris, seu ejus quod extat Corporis Reconcinnatione,
ita versabimur, si Deus coeptis aspiraverit, ut primum quicquid toto ejus complexu continetur,
paucis quantum licet, propositionibus primis, irresolubilibus, atque uno verbo, legum omnium
Elementis comprehendamus, sic ut qui has teneat definiendis omnibus quaestionibus propositis
(ex naturali ac Romano jure) sufficiat, habereque omnia ad sententiam ferendam necessaria
unius velut Mappae aspectu possit; deinde ut Leges Corporis nostri universas, suae
quamlibet Regulae, unde pendet ejus ratio, cum omnibus propagationibus, ramis, filiabus, id est
aliis Legibus ex ea lege fluentibus, perpetua quadam Catena demonstratoria, subjiciamus,
fortasse hoc modo non legum tantum digestionem, sed et rationem, addo et interpretationem,
velut aliud agendo, sed et ex naturali jure supplementa daturi. His demum absolutis de locali
jure cogitandi locus erit.
Si quid in hac designatione Tibi displicet, id ut liberrime admoneas, vehementer etiam
atque etiam rogo. Si Amplmi Eichelii quoque discere sententiam possem, nihil mediocre inde
accederet conatibus nostris. Ei me magnopere commendari peto. Illud nunc a Te illoque
cognoscere opto, quid potissimum in Romano jure praeter naturale introductum notaveritis,
tum quid de Grotio aliisque circa jus naturae ratiocinatoribus sentiatis, tum quae vobis in
summa digerendi methodus placeat. Scriberem ad Amplum Virum, si mihi commoda compellandi
occasio suppeteret, nunc ad Te scripsisse, in tanta vestra animorum conjunctione, perinde
esse puto. Idem de Amplissimis Viris Ludolpho Hugone, ac Sam. Rachelio, a Te rectissimis
judiciis penitus imbutis sentio. Horum omnium favorem, ac candidas sententias, quibus nullum
in me nunc quidem conferre beneficium majus possunt, a Te, Fautor Magne, data occasione
expecto.
Clmum Feldenum Giessam vocari audio. Operis ejus quod de Jure Naturali ingeniosissimus Sam. Pufendorfius de integro molitur, designationem scriptam vidi; perplacet, ut ejus Viri omnia. Amplmus Vir David Maevius de jure naturali ac gentium librum omnigena lectione distinctum in promtu habere fertur. Audio et Cl. V. Erhardum Weigelium, libello de aestimatione mox prodituro, plurima ex jure nostro, quae ad quantitates gradusque voluntatis, scientiae, diligentiae, malitiae, poenae, damni, certitudinis, praesumtionis, probabilitatis, aliorumque, quorum in re morali crebra mentio est, delibaturum. Quod superest, vale faveque,
Vir Amplissime Cultori Tuo
Francof. 9/19 April. 1670. Gottfredo Guilielmo Leibnitio J.U.D.
P. S. Nic. Heinsium quaedam Photiana in Muscovia reperisse narrant. Cl. V. Ericus Mauritius edet compilationem Feudalem, jussu Imperatoris Frid. III. nomine Scholae Bononiensis ab Ant. de Prato Veteri, elaboratam, a Goldasto et Rigaltio frustra quaesitam, a se feliciter repertam. In Re Medica prodiere his nundinis observationes Theod. Kerckerinck Batavi, multiplici doctrina refertae. Sed quid refert, multa quotidie detegi, si ad usum, id est methodum medendi, non transferuntur? Amplmus Lasserus Te vicissim officiose salutat.