Series II Band 1 · No. 19.
LEIBNIZ AN LAMBERT VAN VELTHUYSEN
Frankfurt, 6./16. April 1670. [21.]
Nobilissime atque Amplissime Domine.
Miraberis literas ab ignoto, sed non et affectum; credo enim quod ego de me profiteor, idem et alios dicturos, se cum primum libros tuos inspicere datum est, protinus Tui admiratione captos esse. Vidi a Te, ita enim ajunt, Dissertationem de principiis justi et decori Epistolicam, vidi specimen Crellianarum objectionum in satisfactionem Christi refutatarum auctore L.V. id est Te. Vidi initia primae philosophiae, sed et quae de generatione ac Liene scripsisti ac praefatus es. Reliquorum nihil hactenus in manus meas pervenit, sed quae tamen ex visis aestimem. Nolo apud te tua laudando adulatoris suspicionem incurrere: illud dicere necesse est, inter paucos saeculi nostri te numerandum qui contra torrentem plebeïum generoso nisu surrexerunt. Procul illi sunto, qui mutata senectute pro Aristotele nobis Cartesium substituunt, qui Gassendum, qui Hobbium, qui omnium unum, ut numen venerantur. Utinam vero meditationes publico ne invideas, quas haud dubie multas et magnas alias animo concepisti, saltem ut habeamus systema philosophematum tuorum, multo solidiore scientia nos beaturum, quam si pro parte tantum nobis felicibus esse liceat. Scintilla illa lucis, quam in re medica dedisti, utinam in flammam emicet. Tu inter paucos es, qui ei scientiae artem demonstrandi attuleris. Non potes genus humanum melius demereri, quam si institutiones medicas ex tuis hypothesibus conscribas. Et vero nosti ipse ac demonstrasti, id maxime Deo gratum esse, quod publice utilissimum. Sed nec animae medicinam omittes, in qua facienda satis constat, quanto [apparatu] officina tua instructa sit.
De jure naturali condi aliquando scientiam, omnium in universum interest, sed talem in
qua nihil addi nec claritati, nec veritati possit, certum enim definio, cujus veritas clara est.
Non ignoras quid Grotio, Hobbio, Sharrokio, Pallavicino, Ivoni [Parisino], Caramueli, Thomae
Anglo in statera morum, atque adeo ipsi Aristoteli desit. Cartesius haec raro attigit, et fere in
Epistolis tantum. Grotii summa eruditio, sed impar philosophia. Hobbius et intra generalia
nimium subsistit, et ea principia ponit institui, quae si sola sunt, licebit latere speranti quidvis
agere, tunc enim pax non violatur, ultimum juris apud Hobbium principium. Sed hoc non ideo
dico, ut virum incomparabilem sugillem, quem ego prope ante omnes nostri saeculi philosophos
admiror et colo, sed ut appareat, in negotio philosophiae moralis omnia fere de integro
resumenda esse. Expendi libellum de Cive diligenter, videoque esse alicubi hiatus catenae
demonstrationis. Ad has autem curas necessitate quadam deveni. Cum enim diu agitaverim
animo Rationalia Juris romani, multa versatione deprehendi, haec nisi scientia juris naturalis
instituta frustra quaeri. Quando exploratum est prope dimidiam partem Digestorum juris naturalis
esse, atque plerasque propositiones ab Jurisconsultis Romanis tanta subtilitate demonstratas,
ut cum Euclide certare possint, reliquae leges Juris romani, etsi non naturalis Juris,
tamen aliarum legum cum naturali jure combinatarum consequentiae haberi debent. Hoc igitur
ostenso, digestisque eo ordine legibus, quo se demonstrant aut consequuntur, eadem opera
Rationalia juris Romani, corpus juris reconcinnatum, jus romanum naturali collatum, ipsa
legum interpretatio ex ratione ea[ru]m velut animo pendens, denique scientia juris naturalis
accurate demonstrata habebuntur. Grotius Hobbiusque in multis solida juris naturalis stricti
principia aut subvertunt aut transiliunt, ut cum jus reale personali, contractus bonae fidei stricti
juris contractibus, pacta nuda conventionibus cum causa jure gentium aequipollere aut contendunt
aut innuunt. Utinam sententiam tuam discere liceat. Clarus Horbius spem mihi favoris tui
non exiguam fecit. Amplissimus Vir Er[icus] Mauritius literis Chilonio datis honorificentissime
de te judicavit, quae omnia mihi jam tum in notitiam tuam ardenti stimulos addiderunt.
Germania nostra viris quos tu aestimes non admodum multis instructa est. Joh. Lud. Fabricius, Heidelbergus Theologus, ostendit erectioris se animi esse quam vulgo solent, certe ejus Meditationes satis argumentum rei praebent. Joh. Joach. Becherus, medicus apud Electorem Bavarum (nisi nuperrime mutaverit) vir est maximi ingenii, sed paulo inquietioris, quod ei passim odia accersivit. Hermannus Conringius solidae utique doctrinae vir est, sed jam senio gravatur. Paucissimos habemus a quibus aliquid magni sperandum videatur: Literatores multos, philosophos aut paucos aut nullos.
De Tractatu Tuo de Superstitione et idololatria multa apud nos feruntur, ipsummet nondum videre datum est. Utinam si rescribere dignaris, mentionem facere ne graveris eorum virorum quos Tu in Belgio potissimum aut alibi ex solida philosophiae, naturalisque scientiae, aut matheseos cognitione novisque cogitationibus maxime aestimes. Si quid vicissim mihi imponis, nihil in me diligentiae desiderari patiar. Vale, volanti calamo ignosce, faveque
Vir amplissime Cultori Tuo Gottfredo Guilielmo Leibnitio.
Francof. 6/16 April. 1670.
P. S. Literae, si me responsione dignaris, dirigi possunt Moguntiam, operculo illis circumdato ad Illustrissimum Bar. Boineburgium etc. maximis negotiis et incredibili eruditione notissimum qui Te magni facit.
Nobilissimo et Amplissimo Viro Domino Lamberto Velthusio. Ultrajecti.