Series II Band 1 · No. 188.

VINCENT PLACCIUS AN LEIBNIZ

Hamburg, 7. (17.) Dezember 1678. [187.201.]

Latin

Vir Nobilissime, Amplissime, Consultissime. Dⁿe Fautor et Amice plane singularis

Nuperrimis Tuis sine die ac Consule tardius respondeo, quoniam ad desertas Actionum contemplationes me revocarunt, quibus vacare hucusque impediebar. Nunc ordine respondebo. Ac primo quidem de 5 gg. sumptu res non est tanti. Weberus eas librum mittens exegit. De Actionum divisionibus quae mones impense me delectavere: jamque videor mihi Amicum qualem diu optavi esse nactus, qui mea serio examinare dignetur, neque suam sententiam celet, aut emendationes invideat. Amabo perge mihi continuare hunc favorem: nihil gratius potes, nulla re magis ad omne officiorum genus Tibi me obstringes. Imo et publicam rem litterariam. Nec ego me profecisse per Te olim publicare occasione prima data detrectabo. Nunc ad rem.

De subdivisione itaque primo injustae laesionis ratione doli atque culpae, ac inde formandae duplicis petitionis recte mones. Oblitus enim sum ad §. X. ubi de duplici interesse actum, id monere, quod commune interesse ex culpa fere, proprium ex dolo sit petendum, idque per omnes ex injusto profluentes petitiones observandum, ne toties una subdivisio repetita nauseam Lectori moveat nimiam.

Secundum recte divinasti. Nam definitiones ipsas, ex systemate meo Juris Naturalis, sicut omnium aliarum technicarum vocum huc usurpatarum bene multarum, ita et harum ego praesupponere necesse habui, ne compendium juris naturalis uni soli ejus materiae capitique insererem.

Tertium belle mones, et illud omittendum pag. 25. cum tabula delendum esse tecum judico, ac per negligentiam irrepsisse. Sed duo illi ordines posteriores, uti quarto mones, omnino expungendi non videntur. Qua de re mecum quaeso denuo cogitare ne pigeat. Nec enim plus meo ingenio hic fido quam Tuo, modo pari cura velis mecum illud intendere meo labori. Adeoque quamdiu te consentientem haud habuero, vereor ne in dubio sim haesurus. Ratio vero non rejiciendi haec est, quod oriente per laedentes obligationem violatam, violatione obligationis meae, vel tertii, modi corrigendi oriuntur ab illis laesionibus in sola laedentis obligatione se terminantibus oppido diversi, nec ad priorum capita revocabiles. e.gr. ex Ordine tertio. Impedivisti alterum in solutione mihi facienda, cum paratus ad eam esset. Ille postea pauperior factus obiit. Quorsum ad priorem ordinem hic casus referetur? Item ex ordine quarto, adegisti me fraudulenter, ut cum Titio bona fide agente contraherem contractum mihi damnosum, nec adimplerem? Ab illo adimpletio recte petitur. At te quanam ordinis tertii actione pulsabo? Vel impedivisti me ne solverem, paratus ad hoc. Inde creditor recte petit usuras, ac damna maxime si ponas promissa quovis eventu, idque jurato etc. Quae vero hic actio primi ordinis erga te: maxime omissionis necessitate imposita, juxta monitum tuum ad superiora membra revocata. Fateor me nondum ex morbo ita reconvaluisse ut satis intente cogitare ista possim. Fortassis ordo tertius et quartus coincidunt quadamtenus. Uterque num tolli possit ut superfluus adhuc ambigo. Caeteroqui superflua utique hic nocerent ordini Philosophico et accurationi scientificae. Itaque sodes haec amplius cogita et perscribe.

Exceptionum et ordinis judiciarii fundamenta naturalia, utique partem Juris naturalis mihi facient, cujus typum nunc meditor. Bibliographia juridica nimis in vastam molem excretura, meque distractura in laborem non tanti ingenii quam fastidii videtur. Comparatio juris naturalis cum ordinationibus ante fieri non poterit quam jus naturae sit expeditum, et singulae majestatis ac imperii politici partes ad Opt. remp. ordinatae. Ei absolvendo penso vereor ut aetas mea, ut vires sufficiant saltim aliqua notabili ex parte. Tamen impendam quam diu Deus voluerit, et quali successu.

Num aliquod glossarium noveris, unde Germanicae voces antiquae ac desitae, imprimis Saxonicae inferioris dialectum habentes explicari queant scire cupio. Adhiberem illud Hamburgensibus statutis nostris interpretandis, ubi multa occurrunt obscura, v. gr. Bedarve Mannen ut sint, requisitum est Senatoris eligendi. At quale? Nova litteraria nunc nulla occurrunt et jam epistolae modum ferme excedo. Vale itaque, ac respondere ne gravare ubi meditatus haec fueris, ac fave.

Hamb. 1678 d. 7. Decembr. Tui amantiss. V. Placcius

P. S. Complicanti medium incidit contrahendi posteriores duos ordines classis ultimae in priora, quod crude nimis cogitatum adhuc perscribere differo, gavisurus si interim facta meditatione solidum tuisque desuper communicandis consonum depraehendatur. Vale iterum.

A Monsieur Monsieur Leibnutz Conseiller de Son Altesse. à Hanover.