Series II Band 1 · No. 202.

LEIBNIZ AN VINCENT PLACCIUS

[2. Hälfte] März 1679. [201.232.]

Latin

Ad Vincentium Placcium. Martii 1679

Nobilissime et Consultissime Dⁿe Fautor Honoratisse

Quoniam ad resumendas de actionum divisione cogitationes me invitas, dicam quid subinde de illo argumento cogitaverim; sed ita dicam, ut quicquid hoc est tuo judicio submissum scias.

Itaque cum actio omnis in duobus consistat, petitione et petendi ratione, crediderim duo quoque fundamenta esse dividendarum actionum, aliae enim varietates ab eo quod petitur, aliae ab eo quod petendi jus facit nascuntur: sunt aliae quoque varietates, sed has velut potissimas nunc persequi satis erit: praeterea considerandum est easdem species infimas ab uno eodemque genere summo diversis modis posse derivari, prout per alia atque alia genera subalterna ire constituimus. Et hinc potissimum oritur tanta varietas in autoribus idem argumentum methodice tractare professis, quemadmodum illorum exemplo patet, qui virtutum aut affectuum species continuatis subdivisionibus investigare voluere.

Unde illud sequitur si quis inter dividendum non tantum omnes species infimas enumerare, sed et omnes species intermedias attingere velit, eum non debere una divisione esse contentum, sed diversas methodos inter se conjungere oportere.

Quae ratio est cur ego methodum diaereticam utilem quidem putem, sed non perfectam. Huic autem combinatoriam praefero, qua sola omnes species subalternae a genere summo usque ad species infimas ordine enumerari possunt quemadmodum numeri in abaco, et cognationum genera in arbore consanguinitatis. Est tamen diaeretica methodus praeludium combinatoriae et si plures et diversas diversorum tabulas divisorias inter se conjungas, fieri potest ut inde perfectam omnium specierum subalternarum enumerationem eruas. Sed hoc quidem omisso ad divisiones nostras redeamus.

Ajo igitur cum in omni libello sit narratio et conclusio (nam libellus pro Enthymemate haberi potest), actionum quae libellorum materiam faciunt divisionem vel ex narratione praeteriti sumi vel ex petitione futuri seu conclusione. Narratio autem facti est. Facti multae sunt varietates. Potest enim fieri aliquid casu, culpa, dolo; unde actiones in factum (id est quae neque ex delicto neque ex contractu, et omnino non ex actione voluntaria sed ex ipsa re) item actiones ex delicto vel quasi delicto: potest et factum aliquod esse legis instar, quod dispositionem generali nomine vocare soleo, quale factum est contractus et ultima voluntas et Lex publica. Cum contra delicta vel quasi delicta et quae casu fiunt, sint facta quae in nudis facti finibus consistunt neque ipsa forma sed effectu tantum jus constituunt. Itaque si quis jurisprudentiam factorum ordine persequi velit is primum de actionibus aget quae ex re potius sive casu quam personae voluntate nascuntur, inde ad delicta perget, denique leges, nempe contractus et ultimas voluntates tractabit. Et quae ex unoquoque facto nascuntur actiones enumerabit. Sed alia plane ratione rem instituet, qui jus quod ex facto nascitur, et conclusiones ex narratione libelli deductas primo spectabit. Itaque primum considerabit an id quod petitur in praecisa quadam specie consistat, an in genere quodam aestimationem recipiente. Nam interdum in rei arbitrio est rem an aestimationem solvere velit, interdum res ipsa praecise minis, vi, vinculis, si opus, ei extorquenda est. Quod in praecisa quadam specie consistit, vel in actione passioneve personae, vel in rei cujusdam traditione versatur. Quae ad praecisam actionem passionemque personae referuntur a me vocari solent uno nomine personalissima qualia sunt poenae corporales, reverentia obedientiaque quam subditi superioribus debent, servitia militaria quae nunc milites sacramento adacti debent, olim etiam vasalli Ligii ita debebant ut invito domino per substitutum praestari non possent. Huc pertinet matrimonii vinculum, servorum nexus et omnino quicquid ita personam afficit, ut aestimationem invito actore non recipiat. Si de praecisa rei cujusdam traditione agatur locum habet rei vindicatio aliaeque in rem actiones, possum enim per judicem rem de qua agitur obtinere te invito et frustra aestimationem offerente. Sequuntur ea quae ab hominibus non ita stricte exiguntur, sed aestimationem recipiunt qualia sunt damnorum datorum repensationes, promissorum praestationes, cautiones quaedam in futurum, aliaque id genus multa. Vides quam longe alia facies oriatur Methodicae Jurisprudentiae si posteriorem viam sequaris. Quod si haec diversa dividendi fundamenta inter se misceas ut fere fieri solet, aliaque adhuc plura divisionum capita conjungas, manifestum est quanta oritura sit varietas. Quaeres quid mea sententia eligi praestet. Ego vero scopum ejus qui jurisprudentiam tractat inspiciendum censeo. Itaque si quis artem Legislatoriam tradere velit et elementa Jurisprudentiae ex civili doctrina repetere, ordinem factorum sequetur. Nam politici est ostendere quo quodque loco in republica sit reponendum ne quid sit vacuum male collocatum, otiosum, vanum, noxium. At qui Leges jam inventas ac conceptas tradere velit populo, illi posterior enumerandi actiones ratio potior esse debet. Neque enim origines legum ac causas tradere necesse est sed paucissimis et latissime patentibus formulis omnia definire, quod nulla ratione compendiosius et generalius fieri potest, quam si admoneantur homines quid imposterum petere aut praestare possint debeantve. Idem discrimen observandum est inter judicem et advocatum. Nam judicis non est invenire ex facti narratione, quaenam petitio debuerit institui sed potius judicare an conclusio ex narratis sequatur et an narrata sint probata. Contra advocati aut privati est domi suae ratiocinari, quasnam actiones vel petitiones instituere debeat: quo pertinet scientia cautelarum quae pars quaedam oeconomicae artis videri potest; nam prudentis patrisfamilias est has artes intelligere. Itaque concludo inveniendae legis actionisque gratia (quod politici aut oeconomi est) enumeranda esse facta quae jus pariunt; sed ut publicentur inventae leges populo et ut actiones jam institutae dijudicentur pro tribunali, ab eo quod petitur incipiendam esse considerationem. Sed haec ut vides festinata, judicio tuo subacto plane summitto. A Vagetio nihil dudum vidi.

Celeberrimo Edzardo gratias agam quam primum. Vale faveque.