Series II Band 1 · No. 201.
VINCENT PLACCIUS AN LEIBNIZ
Hamburg, 5. (15.) März 1679. [188.202.]
S. P. Vir Nobilissime Excellentissime, Domine Fautor et Amice honoratissime
Responsum ad Tuas XVII. Septembris datas jure mihi differre posse videbar, quamdiu a Dⁿo Etzardo nihil responsi tuis adjunctis ad ipsum, pro quibus curandis unice tunc ad me scripseras, impetravissem. Et vero hucusque virum urgere non destiti, occupatum, ut semper: ita nunc etiam arthriticis doloribus aliquamdiu jam male vexatum. Interim tamen adjunctas quas vides tandem ab ipso impetravi. Dⁿus Vagetius responsorias ante octiduum jam conceptas habebat, adeoque sine dubio jam dimisit. Siverum hisce diebus non habui compellandi occasionem.
Meas quod Actionum divisiones una denuo meditari nolueris, in damnis reputo litterariis.
Nam uti prioribus Tuis monitionibus, ita sane secundis etiam ad cogitanda hactenus incogitata me sine dubio excitavisses. Ego interim aliquoties, ubi per otii atque virium penuriam licuit, aliquantisper ad eas meditationes reversus; observavi equidem fieri posse ut reducantur tandem posteriores binae classes ad priorum capita. Idque ita ut praemoneatur in generalibus (1.) Damna illa quemque per se vel per alium dare posse. (2.) Per nos ipsos alii, ac inde damnum iterum nobis ex promanante hinc obligatione. (3.) Haec imputari debere suo principio sicut actiones morales omnes, adeoque inde correctionis quoque petendum principium. (4.) Novam hisce casibus intervenire corrigendi rationem in caeteris immediatis laesionibus non aeque occurrentem. Repraesentationem videlicet sive receptionem aut susceptionem personae alienae; sive laedentis propter ipsius culpam aut dolum, sive meae hinc obligatae, v. gr. meas actiones passive recipiendo, aut obligationes etc. vel alterius mihi personam repraesentando, a quo propter ipsum non poterit mihi satisfieri. Hisce ita praemonitis deinde aut lectori foret hoc relinquendum ad singulas enumeratarum actionum subintelligere, aut singulae actiones forent iterum subdividendae, quatenus laesio illa per alium mihi facta fuisset, aut per me alteri data me rursus obligasset: imprimis quoties modus hinc corrigendi variandus foret. Unde aut longe major multiplicatio divisionum, aut imperfecta doctrina resultaret, ac ob illas lectori faciendas ubique prout oportebat subdivisiones obscura et intricata. Quamobrem omnino tandem concludo satius esse ut hae paucae divisiones quarti atque quinti ordinis universales retineantur, quas deinde facile ad singulas species laesionum in prioribus trinis ordinibus recensitarum partite quilibet applicando, uniuscujusque facti correctionem citra haesitationis aut erroris motum queat constituere, atque combinando quoties exemplum exigit determinare. Hoc etiam ea occasione venit in mentem. Annon omnis omnino tollendae obscuritatis ergo, expediat, singulis actionibus exemplum addere: imo generales hasce actiones per species singulas exemplis deinde a prima usque ad ultimam illustrare. Ita vel minus attento, aut magis etiam hebeti lectori pateret horum universalium usus, ad quae mentem alioqui abstrahere paucis lubet, aut licet. Quin adeo non inconsultum fore crediderim etiam plusculas actiones compositas in casibus datis exhibere, et hac ratione combinationis et ejus iterum faciendae analysevw modum ostendere. Sane huc spectat illud exercitium quod sub finem operis Lectori commendavimus. Ut nempe videat quomodo Actiones juris Civilis contineantur naturalibus. Quamvis hoc etiam magis adhuc compositum est, adeoque magis etiam intricatum illo quod in naturalibus actionibus subsistens positiva jura nondum intermiscet; proinde ut purius et mere scientificum, ita longe quoque facilioris est applicationis.
Quaeso de hisce tuam mihi sententiam nunc exponere, ac amicitiam illam Philosophicam Aristotelis l. IX. Nic. c. XII. laudatam ĕn tṽ symfilosofeĩn positam strenue continuare perge. De Lexicis Germanicis etiam quaeso respondere ne graveris. Est etiam inter libros Fogelianos Physicos in 4to Num. 500. Tractatus Franc. Verde de foetus animationis et nativitatis tempore. Eum quaeso describere mihi velis qualis sit, mole, tractandi ratione ac methodo. Imprimis an Juridica contineat et qualia praeter propter. An Lugduni Galliae vel Batavorum impressus. De Huetii opere libens audio: sed magis illud videre gestio. Quamvis non videatur ad illud argumentum in quo ego laboravi, nempe de suspicienda ex naturalibus notitiis Philosophicis revelationis necessitate atque constitutione, multum posse contribuere. Sed fortassis inspectio ipsa penitius aperiet plura. Ea facta renunciare quid sentias ne gravare. Ego quibus potero vicissim me Tibi commodabo modis. Vale
Hamb. 1679 d. 5. Martii. Excell. T. N. cultor observantissimus V. Placcius
P. S. De mea circa Judiciariam Astrologiam Epistola judicium tuum adhuc desidero, quod quaeso prima occasione impertias. Vale iterum.
A Monsieur Monsieur Leibnütz. Conseiller de son Altesse de Braunsveig Lunebourg. à Hanover.