Series II Band 1 · No. 200.

JOHANN VAGETIUS AN LEIBNIZ

Hamburg, 21. Februar (3. März) 1679. [180.211.]

Latin

Hamb. 21. Febr. 1679.

Jungiana quod attinet, ut postulatis tuis satisfaciam, Vermium historia paratur editioni, hac aestate, ut spero, lucem visura. Fogelii Lexicon Philosophicum jam in eo est, ut praelum subeat. Concinnatum et ipsum maximam partem ex Jungianis hypomnematibus.

De caeteris quoque, nil dissimulans, ut respondeam, Demonstrationi resolvendae et dijudicandae Librum IVtum Log. Hamb. cum Generali Formae resolvendae doctrina conjunctum scio ego sufficere. Heureticam autem Logicae inserendam esse affirmare non ausim. In Axiomatum definitione subintelligendum est genus. Propositio Principalis per se i.e. ex terminis vera i.e. una voce Principium. Ita quod de ideis mones jam in ea deprehenditur inclusum.

Inductio vero primus est sciendi gradus, quod vel Geometria Jungii Empirica et Demonstrationum Ecthesis [ostendunt], ubi ad singulas voces inductio ex individuo universalitatem concludit, et indubitato animadvertit, se non falli. Hac certitudine majorem qui quaerit, fixos homini limites quod transit, mihi videtur quaerere. In Cautionibus tamen (quod Log. Hamb. monet) Argus oportet ut sit Inductor. Ita demum deprehensus isto pacto assensus est is ipse certitudinis gradus qui jure scientia audit.

Ex definitionibus vero tantum abest, ut solis statim demonstrentur axiomata, ut definitiones ne propositiones quidem sint in demonstratione mentali, cum definitum et definitio eadem apprehendantur notione.

Demonstratio autem (more auctoribus recepto) Jungio describitur, qualis in Euclide occurrit, ubi cum axiomatum demonstrationes nullae legantur, nec Jungius eas demonstrari (sc. Mathematicis) docet. Argumentationes vero illas, quibus ex definitionibus illae deducuntur, si non sint identicae, i.e. nugatoriae, apodicticas quidem, non tamen apodixes appellat, partem demonstrationis in oratione externa eas agnoscens, non integram demonstrationem.

Protonoëmata secundum quid sunt quaecunque coram sensibus aut intellectui sunt exhibita. Absolute talia inventa nondum sunt. Cogitatio haudquaquam est prima notio. Involvit enim cogitantem et respectum inhaerentis ad subjectum, imo effecti ad causam. Ex horum enim locorum Maximis concludit, qui concludit: Cogito Ergo sum.

Haec de rudimento literarum illarum qualia inveni volui transscribere, multis quidem modis tunc mutata, sed quos revocare in memoriam occupatior nunc non possum, nec actum agere.