Series II Band 1 · No. 203.
LEIBNIZ AN PIERRE DANIEL HUET
[Mรคrz 1679.] [185a.209.]
Illustri Viro Petro Danieli Huetio
Godefridus Guilielmus Leibnitius.
Cum mihi apud vos agenti, subinde doctissimis sermonibus Tuis frui liceret, equidem saepe testatus [sum] quanto ardore expectarem editionem operis praeclari, cujus delineationem quandam apud te videram, nec dissimulavi id seculo necessarium, tibi vero prope uni facile mihi videri omnibus philosophiae pariter atque eruditionis praesidiis ultra communem hominum nostri temporis sortem instructo. In qua opinione sum plane confirmatus, ex quo opus ipsum videre datum est, beneficio Serenissimi Principis mei cujus maximus est zelus verae pietatis, et incredibilis nisi praesentibus audientibusque vis acerrimi judicii. Cujus ea est sententia, qui hujusmodi argumenta tractare velit non tantum ingenio sed et doctrina valere debere, itaque cum primum ex me intellexit, hujusmodi aliquid Te moliri, statim in mandatis dedit ut liber sibi quam primum afferretur a quo summa quaeque expectabat; neque sane deceptus est.
Equidem religionem et providentiam in universum certis demonstrationibus evincere
potest, etiam qui obviis tantum experimentis vim illam mentis ordinatricem conjunxerit qua
omnis philosophi laus continetur. Cum enim omnis causa ex unoquoque effectu suo demonstrari
possit, consequens est Deum ex primo quoque phaenomeno probari; probationes autem
constat nihil aliud quam aptas ad connexionem rerum cognoscendam ordinationes cogitationum
esse. Sed veritatem christianae religionis ostendere, negotium est multo majus. Agitur enim de
corruptione et restauratione generis humani, de gentium discriminibus, de vetustissimis scripturis,
quae discussio postulat non tantum philosophum, sed et eruditum; et quidem in utroque
summum.
Eruditum autem intelligo, qualis tu es (quod enim exemplum proponere possim rei
praesenti congruentius?) id est, qui res maximas in orbe cognito gestas, quo usque hominum
memoria pertingit, animo complexus est, in quo genere neminem tibi facile anteponi posse
constat. Itaque eruditione praestat, qui coeli terraeque phaenomena admiranda, qui naturae
artisque historiam, qui migrationes gentium mutationesque linguarum atque imperiorum, qui
praesentem orbis statum, et ut verbo dicam, quicquid non ex ingenio inveniendum, sed ex ipsis
rebus hominibusque discendum est, in promtu habet; et sic quidem philosophia ab Eruditione
differt, quemadmodum id quod est rationis, sive juris, ab eo quod est facti.
Porro etsi non minus theoremata ex ingenio inventa, quam historiae atque observationes literis mandari transmittique possint ad posteritatem; hoc tamen interest quod non libri autoritas sed demonstrationum evidentia nunc quoque conspicua sententiae fidem facit; neque enim refert an Archimedes scriptor sit libellorum de aequiponderantibus, quod ingeniosissimus editor nuper in dubium vocavit, quanquam et ingenium scribentis, et dorica dialectus magna mihi autoris argumenta videntur; sed cum de historia agitur, monumentum ipsum fidem facit veritati. Unde nata est ars illa Critica, plane necessaria quae in monumentis discernendis versatur, qualia sunt, Inscriptiones, Numismata, et libri manu aut typis scripti.
Hanc ego artem divina providentia resuscitatam et cultam, et inventae Typographiae auxilio firmatam arbitror; religionis christianae inprimis collustrandae causa. Equidem magnus est historiarum usus, ad praeclara vitae exempla, ad excitandos nostros homines, ut facere conentur ipsi quoque res dignas memoria posteritatis, ad fines imperiorum describendos et illustres in Republica controversias terminandas; denique ad voluptatem sane maximam ex conspectu rerum mirifico percipiendam. Sed hactenus tamen eruditione carere possumus, et carent totae nationes quae satis commode vitam degunt; Unus Historiae pariter ac Criticae artis usus necessarius est, ad stabiliendam religionis veritatem: nam illud pro certo habeo, arte Critica amissa, humana fidei divinae instrumenta simul interitura esse, neque quicquam solidi superfore, quo Sinensi alicui, aut Judaeo, aut Mahumetano, nostra Religio demonstrari possit. Fac enim fabulosas Theodorici Veronensis Historias quibus infantes a nutricibus in Germania ad somnum solicitantur a Cassiodori coaetanei scriptoris, et hujus Regis negotiorum administri narrationibus non posse discerni: fac venire tempus quo dubitetur an non ut Turcis visum est, Alexander Magnus Salomonis exercitum duxerit: fac pro Livio et Tacito superesse elegantes quosdam sed nugaces libellos, quales hodie scribuntur de magnorum virorum amoribus, denique fac redire tempora illa tantum mythologiis cognita, qualia ante Herodotum apud Graecos fuere: sublata erit certitudo de rebus, tantumque aberit, ut ostendi possit Scripturae sacrae libros Divinos esse, ut ne quidem genuinos esse constare possit, neque majus propagandae Christianae religionis in Oriente impedimentum esse judico, quam quod populi illi historiae universalis ignari, demonstrationes illas, qualibus nunc Religionem Christianam extra controversiam collocasti, capere non possunt, nisi se dent in disciplinam, literisque nostris imbuantur.
Haec quoties mecum cogito, toties doleo illam eruditorum familiam quos Criticos vocant, quae custodiendis monumentis in Republica literaria praefecta est, imminui admodum, ut metus sit ne aliquando extinguatur. Florebat ea sub initium hujus seculi, et propemodum sua foecunditate laborabat, neque eruditus habebatur, nisi qui ingeminaret illud: deleo, corrigo, ego habeo antiquum Codicem, hunc locum librarii corrupere: quod studii genus, si dicendum quod res est, controversiis de religione alebatur, nullum enim malum est cujus non sit aliquis fructus. Nam cum de scripturae sensu, de consensione veterum, de genuinis et suppositis libris crebro esset disputandum, nec de sacris scriptoribus cujusque aevi in tanta rerum connexione judicari posset, nisi ab eo qui in omni monumentorum genere esset versatus, nihil in Bibliothecis intactum relictum est. Rex ipse Magnae Britanniae Jacobus et Ecclesiae pariter ac Reipublicae Principes Viri disceptationibus illis exercebantur pene ultra modum. Sed cum denique disputationes in bella erupissent, et tanto sanguine fuso, tantis clamoribus nihil profici prudentiores viderent, facta pace taedium harum quaestionum atque literarum multos cepit.
Ex eo incipit nova quaedam studiorum periodus, cum in Italia Galilaeus, in Anglia Baconus et Harvaeus et Gilbertus, in Gallia Cartesius et Gassendus, in Germania unus illis opponi dignus Joachimus Jungius praeclaris quibusdam sive inventis sive cogitatis ad spem naturae per mathematicas artes cognoscendae homines vocassent. Est enim in his studiis dulcedo mirifica, et promta utilitas. Nolo nunc dicere in quo mihi hodieque peccari videatur, et qui fiat ut magnorum autorum discipuli tantis praesidiis adjuti nihil memoratu dignum praestent; non est enim hujus loci ea disquisitio; hoc unum nunc observare satis est ex eo tempore studium antiquitatis et eruditionem solidam passim in contemtum adduci usque adeo ut nonnullos pudeat autores laudare, partim ne non ex ingenio scripsisse videantur, partim ut ignaviae suae faveant. Cum tamen in rebus facti necessarius sit usus testimoniorum, nisi extemporaneam scriptionem accuratae tractationi praeferamus. Itaque ne ista negligentiae labes serpat longius admonendi sunt homines exemplo egregii operis tui, Religionis interesse, ut vera eruditio conservetur; idque praeclare monuit vir doctissimus Mericus Casaubonus Isaaci filius, scriptis non ita dudum sermone Anglico libellis eruditis in quibus non sine causa male ominatur pietati, si naturae tantum indagandae dediti, antiquitatis studium et bonas literas negligamus.
Quare nec illorum voces probo, qui omnem exuunt antiquitatis reverentiam, et de Platone atque Aristotele velut de miseris quibusdam Sophistis loquuntur, quos si legissent attentius aliter de maximis viris sentirent, nam Doctrina Platonis metaphysica et moralis quam pauci ex fonte hauriunt, sancta est rectaque, et quae de ideis aeternisque veritatibus habet, admiranda: Aristotelis autem Logica et Rhetorica et Politica maximae sunt utilitatis in vita, si in praestans ingenium et usu excultum incidant: sed et eum in physicae acroaseos libris veram continui notionem vindicasse a plausibilibus Atomistarum erroribus, quantivis pretii est. Denique qui Archimedem et Apollonium intelliget, Recentiorum Summorum Virorum inventa parcius admirabitur.