Series II Band 1 · No. 19a.
LEIBNIZ AN GOTTLIEB SPITZEL
7./17. April 1670. [16a.]
[ ... ] Esset igitur optandum magnopere, ut extaret aliquis qui meritissimos de re literaria viros inde usque ab inventa Typographia recenseret ordine temporum; annotaretque illud maxime: quid quisque potissimum in Rempublicam contulerit. Ita fiet ut multi licet doctissimi sint fortasse initio praetereundi (neque enim simul omnes dari possunt), qui tamen nominare non possunt, quid potissimum iis eruditio debeat. Nominandi igitur illi, quibus primae autorum veterum eruderationes debentur, qui difficiles in antiquitate, in Chronologia Geographiaque nodos primi solverunt, quicunque proprias nobis meditationes suas, easque si non veras, saltem ingeniosas reliquere; qui novum aliquod dicendi genus, novam sectam orsi sunt, quibus in medicina ac mathesi, sed et artibus mechanicis utilia reperta debentur, qui historias non aliunde descriptas, sed earum rerum quibus interfuere ipsi, earumque memorabilium scripsere: breviter, illi, qui si non vixissent, caeteris rebus in eo qui secutus est statu manentibus, aliquid Res literaria detrimenti passa esset. Hos annotari, non est res adeo vasta, utilis tamen, sed et non nego, recondita, et profunda. Neque enim tanti esset de patria eorum, de varia fortuna, de exitu inquiri quam de iis meritis, quibus aeternum memorandi sunt.
Ac vereor ne plerique illi qui vitas nobis dedere hoc non satis attenderint. Quotusquisque enim est qui in vitis Erasmi, Rhenani, Melanchthonis, Camerarii meminerit, quos illi autores e tenebris primi eruerint. Quis est qui eum ICtum nominet, qui primus Jurisprudentiam in artem redigere aggressus est, qui fere dixerim Apelles fuit. Ubi nominatur qui primus in re nautica accurate philosophatus sit, ostenderitque cursum navis, si magnetem sequatur, necessario esse rhomboeidh̃ non kykloeidh̃. Ubi est catalogus compositionum apud Medicos celebriorum atque usitatiorum, suis autoribus, a quibus saepe denominantur, vindicatarum. Quis refert primum prope eorum qui Mathesin ad Physicam applicarunt, fuisse Joh. Suisset Calculatorem ideo Scholasticis appellatum, primos Circuli pseudo-quadratores fuisse Bovillum et Orontium; et ut ad Theologica transeam, primum omnipraesentiam carnis Christi docuisse Fabrum Stapulensem; M. Ant. de Dominis et Arminianis primum praelusisse Acontium, quaeque sunt alia id genus, oppido multa, quae etsi sparsim nonnulla habeantur, nullibi tamen collecta sunt. Ex hoc demum opere, quod talia complecteretur, vera ac solida historia literaria esset expectanda, qua omnis verae eruditionis origines et progressus ostenderentur. Quemadmodum audi Josephum Glanvillum Anglum nuperrime de incrementis scientiarum inde usque ab Aristotele auctarum scripsisse. Sed sufficeret nunc quidem, qui recentes, id est inde usque ab inventa Typographia editos percurreret eosque demum qui aliquid de suo ad augendam supellectilem publicam contulere, instar Monasteriorum benefactoribus suis, quantum in se est non ingratorum, in Necrologia, ut sic loquar referret, suaque cuique merita ascriberet. Huic instituto arbitror conferre aliquid posse Pinacothecas Nicii, vitas Germanorum Adami, Gallorum per Sammarthanos, Orientalizantium per Colomesium, Mathematicorum per Blancanum, Medicorum per Lindium, et Meybomium (quanquam Meybomius hactenus tantum expectetur), Theologorum per Bismarcum. Huc pertinent singulares vitae, ut Tychonis per Gassendum, Peireskii per Gassendum, F. Pauli per Fulgentium, Cartesii per Borellum, Gassendi per Sorberium; Cardani, Campanellae, Thuani, per se ipsum. Utinam Tibi vacet, Vir Amplisse, tanti momenti instituto Te accingere, aut saltem initio scripta extantiora dare! Fracta enim semel glacie, non deerunt, sive Tu sive alii qui et veteres addant, et suppleant recentiores. [ ... ]