Series II Band 1 · No. 198.

LEIBNIZ AN HERMANN CONRING

[Februar 1679.] [181.]

Latin

Nobilissime et Amplme Dⁿe

Certum est quas ad me misisti literas Baluzio redditas esse: ita enim scripsit mihi amicus Lutetiae Parisiorum degens, cui eas commendaveram. Ab eo tempore responsum expectavi, quod Tibi mitterem, sed hactenus frustra. Itaque hoc saltem Tibi indicare volui, ne de mea diligentia aut inserviendi promtitudine dubites: quanquam responso accepto maluissem Tibi ejus fidem facere.

Justellum occupari in Critica Diplomatum arte constituenda fortasse non ignoras. Aliud opus diu agitat des commodités de la vie, sive de variis inventis, artificiis, observationibus, compendiis, quibus vita facilior et jucundior reddi potest sumtu mediocri. Praeclarus est labor iste, et utilitatis latissime patentis; sed vellem ei otium suppeteret ad pertexendam hanc telam. Quae Tibi in hoc genere observata et cogitata, audire profecto peroptem. Scio enim et a Te referri omnia ad usum.

Huetii opus de veritate religionis Christianae, quod Demonstrationem Evangelicam inscripsit Eusebii exemplo: tandem prodiit. Decem propositionibus distinguitur, quibus probandis caetera impenduntur. Utitur argumento a prophetiis. Ostenditque libros prophetarum et omnino Antiqui foederis omnes esse genuinos; inde monstrat quae a prophetis praedicta sunt in Christo impleta esse. Vidi olim Manuscriptum apud Autorem, et multa passim profundae eruditionis specimina observavi. Tantum visus mihi justo indulgentior in sapientia Ethnicorum ab Hebraeis arcessenda. Exemplum aliquod operis quamprimum expecto. Praefixit digressionem in qua ostendit, non minorem in moralibus certitudinem haberi posse, quam in Geometria: in quo ipsi assentior Das folgende, kleingedruckte Briefende von L1 hat Leibniz durch den stark erweiterten Text seiner Reinschrift L2 ersetzt: si de certitudine practica sermo sit, seu quae ad vitam refertur. Nam exempli causa an Roma sit, nemo sanus dubitare debet. Non potest tamen concretis in re physica vel morali, attribui certitudo metaphysica. Neque enim implicaret per absolutam Dei potentiam effici ut omnia aliter essent quam apparent, et ut tota vita sit somnium, quanquam id suspicari ineptum sit. Discrimen tamen hoc observare inter certitudinem intellectualem et sensualem perutile est etiam a Platone inculcatum. Nam etsi sensus omnes essent falsi, tamen demonstrationes Geometricae (quia conditionales tantum sunt) verae essent. Pendent enim non a sensibus, sed ab ideis, seu definitionibus id est idearum expressionibus. Nam etsi Theoremata videantur pendere non tantum ex definitionibus, sed et ex axiomatibus, tamen axiomata rursus patent ex definitionibus, quia apparent terminis tantum intellectis, quod et Scholastici recte notarunt. Itaque miror tibi paradoxum visum, quod dixeram demonstrationes esse definitionum catenas. Quod si considerasses, in Epistola tua edita non reprehendisses Analysin geometrarum: eo argumento quod ex veris falsum concludi potest. Nam si quis semper utatur propositionibus reciprocis, nempe definitionibus et proprietatibus quas vocant in quarto modo, certus erit analysin postea in synthesin converti posse, nec errorem metuet. Quod non est meum commentum, ut Tibi videtur, sed dudum ab aliis notatum: etsi forte apud Aristotelem ejusque interpretes non extet, qui tam multa scribunt de demonstrationibus, et vix quicquam unquam alicujus momenti demonstrant. Ego vero scio mihi artem demonstrandi qua utor, ad inventa a summis viris magno applausu excepta profuisse. Nolim enim putes inutilem esse hanc disceptationem: cum nihil sit ad scientias vitae utiles promovendas efficacius. Nam ars inveniendi vera, sed paucis nota, non minorem vim habet ad vim mentis augendam, quam vitra optica ad aciem oculorum intendendam. Sed nolim his tibi molestus esse: haec ideo tantum adjeci ne putes me paradoxa et ^%)/atopa amplecti, et inutilibus subtilitatibus operam dedisse. Te quidem scio, ubi animum applices de omnibus egregie judicare, itaque judicio tuo plurimum tribuo. Alteram partem de finibus avide expecto. Publicae res eo sunt loco ut propemodum taedeat de iis scribere aut loqui, nisi Tibi forte aliqua spes affulget et ratio apparet succurendi labentibus Germaniae rebus. Vale faveque

Vir Amplisse Cultori sedulo Leibnitio. circa propositiones a materia abstractas. Sed et si de concretis sermo sit (quemadmodum illi est) ut si quaeratur an Roma supersit, an Julius Caesar olim fuerit, non nego summam certitudinem haberi posse, si certum esse dicimus, de quo nemo sanus et rei gnarus, serio (id est cum assensu qui aliquam ad agendum relationem habeat) dubitat. Sed si certum illud dicimus, cujus contrarium contradictionem involvere constat, id quod semper apparere potest in geometria: utique tanta certitudo rebus moralibus concretis tribui non potest. Semper enim fatendum est, per absolutam Dei potentiam effici potuisse, ut omnia eodem ut nunc modo apparerent, etsi alia essent quam apparent. Sed hoc serio metuere inane est: tametsi discrimen hoc observare magni sit momenti ad mentem a sensibus abducendam, quare et a Platone magno studio inculcatum est. Demonstrationes autem Geometricae non minus manifestae essent somnianti quam vigilanti, si contingeret somniantem in eas incidere; itaque non pendent a sensuum fide, sed ab ideis sive definitionibus, quae nihil aliud sunt, quam idearum expressiones. Manifestum enim est in illis scientiis quas purae matheseos esse dicunt, omnia pendere a definitionibus, axiomatis, et postulatis. Axiomata autem et postulata rursus pendent ex definitionibus, id est patent terminis tantum intellectis, quod mecum passim agnoscunt philosophi. Itaque miror tibi visum esse paradoxum quod olim hac de re tibi scripseram: cum homini analyseos atque artis inveniendi perito nihil sit manifestius. Nihil enim aliud est analysis quam substituere simplicia in locum compositorum, sive principia in locum derivatorum, id est theoremata resolvere in definitiones et axiomata; et si opus esset axiomata ipsa denique in definitiones. Sed hoc labore (ipsa axiomata demonstrandi) merito supersedent Geometrae, quanquam Axiomata quaedam Euclidea Apollonium demonstrare aggressum referat Proclus. Itaque quisquis haec attente considerat, dubitare non potest demonstrationem, adeoque synthesin et analysin, si non expresse, certe implicite nihil aliud esse quam catenam definitionum. Quod et in calculo analytico ad oculum patet: unde etiam intelligi potest, qui fiat, ut analysis non fallat, tametsi alioqui ex falso verum sequi possit, nimirum quia semper adhibentur propositiones reciprocae in hac analysi. Quod tantum abest, ut meum sit commentum, quemadmodum suspicaris, ut veteribus etiam sit agnitum, quanquam fortasse apud Aristotelem ejusque interpretes non extet, quibus de demonstrationibus scribere solenne est, sed demonstrare aliquid momenti cujusquam rarum et pene sine exemplo. Mihi vero postquam hac methodo in scientiis figurarum et motuum non pauca inveni maximo summorum virorum plausu excepta, de veritate ejus ne dubitare quidem licet, tametsi his qui animum ad alia omnia applicuere, minus probetur. Nolim vero tibi persuadeas nimium me temporis tribuisse studiis inutilibus: quin contra velim credas accuratam horum notitiam, et mihi plurimum profuisse, et multo majoris esse ad Rempublicam momenti quam monita quaedam sterilia et generalia quibus passim libri implentur, imo et quam antiquitatis longe remotae notitiam, quam ego quidem aestimo, et utilem esse scio; at viri etiam prudentes et in negotiis versati, sed alia omnia potius cogitantes non majoris faciunt, quam conchylia quae in litore a curiosis leguntur. Atque utinam eruditi omnia tuo exemplo referrent ad usum; nam quin tu eruditione et literis praeclarissime usus sis, dubitari non potest. Vale faveque

Vir Amplme Tui nominis cultori Leibnitio.