Series II Band 1 · No. 186.
VINCENT PLACCIUS AN LEIBNIZ
Hamburg, 26. Oktober (5. November) 1678. [185.187.]
Annotationes ad Placcium de Actionibus
ex Epistola mea ad ipsum 12 Novemb. 1678.
Primum quod ubique laesiones dividis in non injustas, et injustas, valde quidem laudo,
opus tamen arbitror esse subdistinctione. Possunt enim laesiones fieri casu aut culpa, aut dolo:
quae casu fiunt tantum, obligant solummodo ad restituendum id quo laedens factus est locupletior.
Quod si ergo sub nomine injustarum comprehendis ut suspicor tam eas quae fiunt culpa,
quam quae dolo, distinguendum erat circa id quod petitur: magis enim obligari videtur, qui in
dolo est. Nec abhorrere a ratione naturali arbitror sententiam JCtorum Romanorum, qui eum qui
in culpa est, fere tantum ad restituendam rei aestimationem condemnant, quanti scilicet vendi
potest. At contra eum qui in dolo est rationem habent ejus omnis quod actoris interest; etiamsi
res tanti vendi non possit. Nam saepe et pretium affectionis, et privatae quaedam commoditates
nostrae faciunt, ut res nobis pluris sit quam cuivis e populo futura esset.
Alterum quod annoto est, non me intelligere liquido quid sibi velit apud Te facultas
generalis et specialis. Generalis apud Te exempla sunt: dominium, possessio, actio; specialis[:]
haereditas, servitus, dos, pignus. Nisi hoc fortasse tibi vis: Generales applicari posse ad
quasvis speciales, et dominium verbi gratia aut possessionem, aut actionem dari haereditatis,
servitutis, dotis, pignoris, aut alterius juris nomine.
Tertio tuam ipse divisionem alicubi evertere videris, cum laesionem ais esse vel facultatis,
seu agendi potestatis vel libertatis, seu potestatis omittendi. Laesionem autem libertatis
seu potestatis omittendi mox ita subdividis, ut eam laedat, qui dandi, faciendi, omittendi
necessitatem imponit. Cum tamen qui omittendi necessitatem imponit, non impediat potestatem
omittendi, sed potestatem faciendi.
Quarto divisiones nonnullae videntur superfluae, verbi gratia qui obligationem alienam
erga me, vel meam erga alios impedit is etiam impedit suam erga me obligationem nempe
meam aut facultatem aut libertatem non laedendi. Poterant ergo duae illae novissimae in Tabula
juris naturalis species verb. alienam erga me, et verb. meam erga alios, omitti,
praesertim cum nihil in illis annotandum occurrat quod non ex prioribus pateat. Dices superflua
non nocere, et minutias esse, quae hic animadverto. Idem tecum sentio, et haec annoto, magis
obsequendi causa et ut intelligeres me tua diligenter legere, quam ut magni haec momenti
putarem. Primae tamen animadversionis aliquam rationem habendam puto.
Vellem Exceptiones simili a te studio digeri, et mox ordinem judiciorum subjici secundum jus naturae civili collatum. Denique quia magni ad rempublicam momenti sunt Ordinationes Politicae quas vocant, has quoque ex regulis juris naturalis legibusque optimae reipublicae et recta ratione constitui optarem. Quae omnia a te cum publico fructu praestari posse certus sum.