Series II Band 1 · No. 185a.

LEIBNIZ AN PIERRE DANIEL HUET

Hannover, 18./28. Oktober 1678. [116.203.]

Latin

Illustri Viro Petro Danieli Huetio

Gottfredus Guilielmus Leibnitius.

Intellexi magno gaudio meo insigne opus et victurum, de veritate Religionis nostrae tandem prodiisse in lucem. Neque vero dignius argumentum reperire poteras, cui destinaretur maximus ille eruditionis apparatus, quem tantis vigiliis collegisti. Quid enim denique Religione praestantius est, et quid mortales animos afficit magis? Dulcissimum profecto est, et mirifice solatur incommoda vitae, immortalitatem asseri nobis, non quamlibet, sed qualem optare possimus; id est qualem docuit Christus. Quem ostendere promissum tot oraculis fuisse Messiam generis humani restauratorem, maxima conclusionum est post duas illas capitales de Deo et Mente. Certe non video quam possimus utilitatem expectare majorem ab historia et eruditione. Amplius dico, mihi studium antiquitatis omne hunc propemodum unicum habere videtur usum, ut vetera felicitatis atque ut ita dicam nobilitatis nostrae, quam ad Christum regenerati referre debemus, documenta a dubitationibus et corruptelis vindicemus. Ostendendum enim est primum libros sacros quos habemus genuinos esse, et ad nos pervenisse incorruptos quoad summam rerum. Quod nemo satis potest nisi Criticae artis mysteria intellexerit, et manuscriptorum fidem explorare possit, et linguarum proprietates, et genium illorum seculorum, et seriem temporum norit. Deinde ostendendum est autorem tantarum rerum ad quem libri sacri referuntur, coelo missum fuisse, id vero oracula testantur quae multis post seculis nasciturum cecinere, et mira facta eorum quos sua Christus autoritate armavit, et sanctitas doctrinae incomparabilis, et martyrum constantia, et denique triumphus crucis. Haec vero omnia ita ut narrantur gesta fuisse, demonstrari non potest nisi tota historia universali sacra et profana accuratissime constituta, collectisque et manuscriptis et numismatis et inscriptionibus, aliisque cimeliis eruditorum. His enim fit Historiae fides. Itaque saepe mecum cogitans optavi esse qui nobis inventarium ut ita dicam exhibeat pretiosi hujus thesauri omnium quae hodieque supersunt reliquiarum antiquitatis; quoad ejus fieri potest. Tale quiddam circa inscriptiones expectamus a summo in his studiis Viro Marquardo Gudio, nec numismatis deerunt Ezechiel Spanhemius aliique excellentes Viri, maxime autem Carcavius vester tantarum in hoc genere opum custos meritissimus. Sed Historiam Manuscriptorum hactenus desidero, qua enumerentur meliores qui nunc quoque extant in Europa Codices, illi inprimis ex quibus autores expressi sunt, et qui sunt unici.

Sed haec obiter: interea suffecerit omnem eruditionis apparatum ad Historiam sacram comprobandam, velut scopum potissimum, dirigi debere. Quod cum a Te felicissime factum esse non dubitem, quanquam non nisi partem operis inediti Te olim monstrante viderim; gratulandum meliori eruditioni arbitror, quae verum usum suum te duce invenit; gratulandum Tibi qui famam et utilitatem conjunxisti. Ipsum opus non ego tantum avide desidero (quanquam jam in itinere ad nos esse arbitrer), sed et expectat Serenissimus Johannes Fridericus Brunsvicensium et Luneburgensium Dux, Princeps supra quam credi possit et intelligens, et rerum omnium maximeque eruditionis sacrae curiosus, cui non ignotum est nomen Tuum, et qui me institutum tuum enarrantem summa cum voluptate audivit.

Vale illustris Vir, et cultori nominis tui ac Virtutum tuarum fave.

Dabam Hanoverae 18 Octobr. 1678.

P. S. Has literas accipies ab ornatissimo ac plane doctissimo Hansio Holsato amico meo qui famam tuam et virtutes juxta mecum colit.