Series II Band 1 · No. 185.
VINCENT PLACCIUS AN LEIBNIZ
Hamburg, 31. August (10. September) 1678. [182.186.]
S. P. Vir Nobilissime Excellentissime Consultissime,
Dⁿe Fautor et Amice honoratissime.
Inopinatum mihi accidit, quod Colloquio tuo suavissimo doctissimoque, minimum semel adhuc frui ante discessum tuum haud licuit. Solemus enim aliqua in congressum ultimum differre, quae cumprimis haerere volumus animis abeuntium. Nec omnia litteris committere licet quae linguae. Illud vero etiam inopinatius mihi fuit, quod Mssto volumine Feldeniano, quo non satis commode hucusque carui, quid fiat nescio. Quare cum ad usus meos, maxime Collegium institutionum privatum aperturus eo plane non possim sine gravi carere incommodo: quaeso ut quantocyus remittere illud festines, ni forte hic reliquisti, atque incuria eorum quibus hoc mandatum est, redditio differtur. Quicquid sit, omnino ut restitutio maturetur, ceu scripto promiseras, peto, speroque. Ita vale habiturus imposterum
Tibi ad omnia obsequentissimum V. Placcium.
Hamb. 1678. Pridie Kal. Sept.
A Monsieur Monsieur G. Godfrid Leibnutz Conseiller de Son Altesse. à Hanover.