Series II Band 1 · No. 182.

LEIBNIZ AN VINCENT PLACCIUS

[Anfang Juli 1678.] [178.185.]

Latin

Nobilissime et Consultissime Domine, Fautor Honoratissime.

Scripseram Webero, ut tibi pecuniam a me debitam solveret, idque nunc repetii ut praestet in moneta apud vos probata. Plurimum interea tibi debeo, tum eo nomine, tum quod Fogelianae Bibliothecae Catalogum misisti; quem recte accepi. De Conringianorum operum editione nihil mihi auditum; etsi subinde ab ipso Conringio literas accipiam.

Spero me his diebus ad vos excurrere posse, ubi alloquio tuo frui, et inter alia de Fogelianis et Jungianis loqui gestio. Recte sentis non nimis diu differendam meditationum non vulgarium editionem: neque illos probo qui nimis in hoc genere sunt morosi. Neque sperandum est enim quicquam a nobis edi posse ita omnibus absolutum numeris, ut postea nihil corrigendum occurrat. Satis est ita a nobis scribi, ut post decennium, si vivimus, scripsisse non poeniteat. Quod unum ego imposterum me curaturum innuebam. Nam quae olim scripsi vix scholas egressus scripsisse fere poenitet. Nunc vero non pauca dare possem melioris ut spero notae, si otium esset elaborandi.

In jurisprudentia id ago ut omnia revocentur ad pauca capita, quae qui teneat, caetera per consequentiam certam inde ducere possit. Quod mihi videtur esse, jus ex infinito finitum reddere. Quoniam autem saepe controversiae sunt circa ipsa fundamenta ex quibus caetera ducenda essent, eas controversias velut Imperatoriae definitioni servandas annoto: illas praesertim quibus dubitatur utrum Leges Romanae quaedam adhuc serventur.

In re Mathematica non pauca habeo quae a Viris etiam in hoc genere summis desiderari accepi. Et quidem Parisiis reliqui scriptum edendum de Quadratura Circuli et Hyperbolae Arithmetica ejusque Corollario: Trigonometria sine Tabulis. Nam hic est maximus Geometriae defectus, quod ex datis trianguli lateribus, vel ex datis angulis et uno latere, aut ex duobus lateribus et uno angulo; reliqua non possunt inveniri hactenus per regulam constantem; sed opus est tabulis jam calculatis. Itaque si quis in itinere opus haberet resolutione quadam Trigonometrica, librisque careret, cogeretur unius exempli in numeris accuratis solvendi causa immensum laborem subire, integramque velut Tabulam sibi condere. Huic defectui remedium inveni et regulas duas exhibui, quarum una generaliter exhibet modum ex dato angulo vel arcu inveniendi sinum, altera modum ex dato sinu inveniendi arcum vel angulum, idque exiguo labore et in numeris quantumlibet exactis. Harum regularum demonstrationes examinavere mathematici nostri temporis primarii, et veras deprehendere; sed etiam exactissimo calculo in exemplis quibusdam inito veritatem expertus sum. Alia in his studiis inventa nunc memorare omitto, quia non aeque sunt publici usus.

In Physicis habeo regulas motus perfectissime constitutas, et Archimedeo plane rigore demonstratas. Si quis enim illis contradicat, eum redigere possum ad absurdum. Itaque valde vellem videre an Jungianae consentiant.

Mechanica quaedam nunc memorare nihil attinet.

In penitiore philosophia multa dicenda haberem, certo demonstrata, et longe a quibusdam Aristotelis aut Cartesii aut Hobbesii sententiis diversa, tametsi plurima ab illis tradita plane probem. Sed cum haec studia pauci tractent, quid attinet scribere non legenda. Satis igitur habebo aliquando circa Deum atque animam aliqua dare firma et ut spero profutura.

In Theologicis quoque non sum inexercitatus, nam jamdudum cum magnis viris de religione contuli, epistolasque scripsi et accepi quae si ederentur forte nonnullas quaestiones illustrarent. Sed ego literarum mearum exempla retinere non soleo, nisi cum singularis quaedam ratio jubet. Intelligi tamen potest ex aliorum ad me literis, quam uberes fuerint meae.

Habes, Vir Clme nonnullas molitiones meas, quas nosse voluisti. Obsecutus sum mandato tuo potius quam consilio meo neque enim prudentis est promittere quae praestitum iri in incerto est.

Nescio cujus sit politica illa in quam commentatus est Clasenius, curabo tamen ut sciam.

Circa illam immortalitatis animae demonstrationem quam mihi transmiseras, et de qua sententiam exposui, recte notas mecum resolvi denique debere in generale argumentum de providentia seu justitia Dei. Digbaeus multa argumenta recenset, accurate tamen nihil demonstrat. Claubergius est Cartesii paraphrastes. Cartesius egregia quidem attulit, demonstrationem tamen non absolvit. Duo sunt diversa, immaterialitas animae, et immortalitas. Demonstrandum est ergo 1.) ex metaphysicis, animam cum corpore non dissolvi, 2.) ex moralibus, animam in alia vita et cogitare et meminisse. Neutrum debito rigore demonstratum est. Sed finiendi tempus est. Vale faveque

Nobilissime Domine Tibi deditissimo Leibnitio.