Series II Band 1 · No. 181.
LEIBNIZ AN HERMANN CONRING
[Juni 1678.] [176.198.]
Nobilissime
Gratias Tibi debeo duplice nomine, tum quod novum honorem gratularis, quo me auxit
nuper Serenissimus Princeps meus, tum etiam quod Taciti de moribus Germanorum a te jam
tertia vice recogniti ac notis aucti, exemplum non Bibliothecae tantum Serenissimi, sed et mihi
mittis. Et Serenissimo certe gratum est quicquid a Te proficiscitur, itaque gratias et ipse Tibi agi
jussit: mihi vero quae a te scribuntur non grata sunt tantum sed et fructuosa. Vellem excerptis ex
autoribus, quae libello adjecisti, notas etiam breves addidisses, ut constaret quod de sententiis
eorum judicium esset tuum: excerpta enim dare promtum est Bibliothecam habenti. Optarem
etiam a scriptoribus rerum Germanicarum explicari non tantum occasum veterum nominum,
sed et originem recentiorum. Constat quam involuta sint tenebris Francici aut Saxonici nominis
initia. Cur obsecro sola quae hodie vocatur Franconia, francici nominis vestigia retinuit,
cum tamen fortasse Franci veteres Franconiam ne viderint quidem, et Westphaliam atque
inferiorem Rheni tractum insedisse credantur. Mirari etiam subit quibus machinis Suevorum
gens ab Albi translata sit ad Danubium. Sane Suevi cum in Hispaniam tendebant per Vindelicos
non transiere. Quando ex Noricis Bavari facti sunt aut Bojari, ex Pannonibus Austrii, non minus
obscurum est. Optaverim itaque explicari nobis non eorum tantum rationes quae dudum
intercidere, sed et eorum quae hodieque subsistunt origines; nec dubito quin id et factum a Te
sit subinde, et fieri possit uberius. Caeterum, ut obiter dicam, puto vidisse Te fragmentum
Agathemeris Geographi veteris nuper a Tenullio editum, et quae in Stephanum nuper dedit
Berkelius, et libellum Cosmae Monachi, quem ex Florentina Bibliotheca eruit Bigotius. Vixit
autem Cosmas circa Justiniani tempora, et in extrema Indiae penetravit. Sed nihil haec ad
Germaniam.
Venio nunc ad Epistolae tuae partem qua respondes priori meae. Doleo excidisse me spe quam conceperam de rationibus judicii tui [cognoscendis.] Expectabam enim te tantum Peripateticae philosophiae patronum, et demonstrationes subinde promittentem, de vera demonstrandi ratione aliquid dicturum quod nosse utile esset, mihique in errore ut putas versanti viam comiter commonstraturum. Nunc video consultius tibi visum declinare has quaestiones (quas tamen superiore Epistola et alias ipse tractaveras) ac velut inutiles et vagas contemnere. Quod equidem sum miratus. Quid enim an Tibi exigui videtur momenti scientia demonstrandi, an vagum et inane videtur in illud inquirere quo maxime praestatur ne vagae sint et inanes cogitationes nostrae. Ego certe usum harum meditationum didici experimento meo, non enim tantum scripsi de demonstrando, quod multi fecere, sed et propositiones aliquot inveni, summis viris maximi momenti visas, earumve dedi demonstrationes. In Geometria Regulam inveni primus ex Tetragonismo Arithmetico pendentem, cujus ductu Trigonometria sine canone sinuum exerceri possit, et Mathematicus aliquis peregrinans aut apud barbaros degens, librisque Tabularum destitutus quos certe circumferre non est in potestate, triangula oblata resolvere queat exiguo tempore ac labore, modo pulchrum quoddam et facile theorema meum in animo retineat. Quod quanti sit momenti, nemo ignorat in his studiis versatus: nam hactenus Geometrae, cum ex angulis sinus vel contra ex sinubus angulos, per regulam invenire ad quantamvis exactitudinem non possent, per Tabulas id praestitere. Itaque si quis hodie ex Astronomica observatione calculos trigonometricos ducere vellet, nec libros in promtu haberet, cogeretur integram propemodum Tabulam denuo condere unius exempli causa, nisi regula qualis mea est utatur. In Physicis quoque demonstrationes aliquot habeo magni usus circa motum. Archimedes aequiponderantium scientiam constituit. Galilaeus longius progressus accelerationes sub regulam vocavit, et pendulorum proprietates mirabiles detexit. Sed de vi elastica quam vocant, corporum post flexionem se restituentium, ac de corporum inter se concurrentium ac repercussorum legibus, nunc primum certa Elementa me demonstrata habere arbitror Archimedeo plane rigore. Unde constabit non Cartesium tantum, sed et alios summos viros nondum ad intimam hujus argumenti notitiam pervenisse nec proinde hactenus Scientiae mechanicae Elementa absoluta haberi. Inveni et Machinam cujus modulum habeo ac Smo Principi meo usum ejus actu ipso monstravi, quo multiplicatio ac divisio fieri potest solo rotae cujusdam circumactu, nullo prorsus animi labore: idque aequali in maximis ac minimis numeris facilitate, modo pro magnis numeris magna satis machina sit, quanquam et pro maximis portatilis esse possit. Nihil hoc inventum cum baculis Neperianis commune habet, quorum etiam utilitatem exiguam esse constat. Meum vero instrumentum Christianus Hugenius aliique primarii Mathematici, quibus ejus specimina ostendi inter utilissima inventa collocant quibus seculum nostrum Mathematicas disciplinas auxit. Haec ideo adducere volui, ne me paradoxis et ab usu remotis speculationibus delectari putes, cum ego contra omnia ad usum aliquem referre sim solitus. Caeterum his ego studiis in Gallia maxime delectabar, ubi illis honor et plausus: nunc vero satis a me actum putabo, si olim inventa elaborare horis succisivis, et Serenissimi Principis parata utilibus studiis munificentia exequi, ut spero licebit.
Caeterum nunc inter Consiliarios quos vocant aulicos allecto alia fateor agenda imponi et
ex actorum judicialium lectione dicendam de litibus sententiam esse, nonnunquam et pertinentia
ad Rempublicam jussu Principis esse tractanda: noluit tamen optimus Princeps, pro sua
in me benignitate, tempus omne meum impendi negotiis forensibus, itaque liberum mihi fecit
abesse a conventu, quoties id aliorum laborum causa necessarium videbitur. Et certe cum
subinde aliqua privatim a me Princeps postulet, et Bibliothecae quoque habenda sit ratio, et
passim colendum atque retinendum sit cum eruditis commercium; facile apparuit, paulo liberalius
mecum agi debere. Sane nollem ego ad saxum hoc forense unice volvendum damnari
Sisyphio ritu, nec si maximae opes summique honores promitterentur. Quare non erat cur
mirareris me de ratione demonstrandi aliquid Tibi reposuisse, praesertim cum meditationes illae
quas tunc in chartam conjeci tibi scribens, non mihi novae essent, sed dudum familiares,
qualium descriptio mihi nullo labore constare solet. Putavi etiam, atque etiamnum puto, Te non
plebejo more ponere pretia rebus, nec tanti aestimare cogitationes, quanti eas forte Bibliopola
emeret, sed quanti sint ad augendam scientiam, excolendaque ingenia momenti. Mihi autem
eorum omnium quae novi, neque utilius quicquam occurrit, neque universalius, quam quae de
vera inveniendi et demonstrandi ratione ad Te, breviter licet, perscripsi. Usum vero exemplis
ostendere, paucis non licet, suffecerit illius me mihi conscium esse, idemque sensuros, qui
egregiorum inventorum (quae scilicet casui non debentur) origines intellexerint. Mihi enim in
more fuit positum inde a puero, quoties in pulchrum aliquod inventum inciderem, non conquiescere
usu ejus atque demonstratione licet intellectis, nisi et originem inventi, id est analysin,
sive modum quo vel invenerit autor, vel ratiocinandi artem secutus, invenire potuerit,
eruissem. Quod cum crebro facerem, aliquam mihi videor non tantum inveniendi sed et
inveniendi artem ad regulas vocandi, facilitatem consecutus. Quae autem ego feliciter expertus
sum, non mihi tantum sed et aliis inventoribus tantopere profuisse (quanquam ipsi inventores
non semper inveniendi processum animadvertere aut distincte exponere possint), ea Tibi vaga
et paradoxa et parum utilia ideo videri existimo, quia etsi ingenium tuum sit majus quam ut
eruditionis Academicae vulgaris cancellis includi possit, scis tamen consuetudinem vulgi, et
quae quotidie audimus ac videmus velut contagio quodam animum inficere; in Academiis
autem vulgo si historiarum studium demas, fere intra praecepta generalia atque ab usu remota
in plerisque scientiis consisti, ac proinde quae utilia atque inutilia sunt non semper illic recte
judicari: denique nonnulla quae vestris hominibus paradoxa videntur, eorum contraria
maximi nominis apud exteros inprimis viris hodie paradoxa visum iri. Sed haec de philosophia
qualis in Academiis passim docetur, accipi a Te velim, alias enim quas vocant facultates longe
rectius in Academiis tractari solere non ignoro. Sed et ipsam philosophiam peripateticam ab
Helmstadiensibus longe accuratius quam alibi fieri solet, explicari non inficior. Quo magis
doleo subinde subacti judicii viros et meliorum capaces, paraphrastas esse malle veterum, quam
scientiae quemque suae locupletatores.