Series II Band 1 · No. 180.

JOHANN VAGETIUS AN LEIBNIZ

Hamburg, 6. (16.) Juni 1678. [200.]

Latin

S. et O. Nobilissime, Amplissime Dⁿe Consiliarie, Dⁿe Honoratissime.

Honorificentiorem vidi, quam mereor, binis literis factam abs te mei mentionem, cum significatione sane mihi gratissima propensi in me animi; simul ea perspexi singularis Eruditionis et subtilissimi Ingenii indicia, ut tam Animi Tui hae dotes expetendam faciant Tui Notitiam, quam amplissima, qua merito tuo fulges, Dignitas. Quare pro magno thesauro amplector oblatum Amplae Tae Digntis favorem, et Cultorem Tanti Nominis quacunque potero probare me connitar strenuum, enixe facturus omnia quibus conservari benevolentia tam optabilis possit. Atque Jungianis de scriptis cognoscere cum desideres, inprimis ejus de Vermium historia, inquisivi eam, et sparsam per schedas reperi, concinnari tamen a B. Fogelio jam coeptas. Doxoscopias itaque Physicas majores cum perlustravero, recensendae illi et concinnandae, describendaeque juvante Deo, admovebuntur manus. Haec et horum similia opera majora dum vel colliguntur, vel, editionis qui ferre sumptus velit, inveniunt, dum item totius schedarum massae conficitur catalogus et numerantur folia, visum est, luci paulatim dare opuscula quaedam, qualia discipulis ab ipso Auctore fuerunt tradita. Id genus meditationum Jungianarum primitias, Harmonicam, nunc mitto, Exemplaria si forte pro amicis desideras, lubens quot postulaveris, missurus. Vale, Vir Amplissime et favere perge.

T. Nobmae Amplitⁿis Cultor obsequiosissimus

Scribeb. Hamb. 6. Junii 1678. Joh. Vagetius.

Dem WohlEdlen Vesten und Hochgelahrten Herrn, Gottfried Wilhelm Leibnitz, Fürstlichen *Hannoverschem Hochverdientem Raht, Meinem Insonders Hochgeehrten Herrn und Gönner. Hannover.*