Series II Band 1 · No. 179.
HEINRICH SIVER AN LEIBNIZ
Hamburg, 6. (16.) Juni 1678. [155.]
Nobilissime Domine
Facile silentii tui semestris excusationem admitto; modo in meae ad quartum mensem dilatae responsionis excusatione (quam ex primis literis meis a laborum multitudine peto) admittenda haud difficilis fueris. Jam vero, ne omnino taceam, paucis ad ea, quae proponis, respondeo, veniam precatus brevitati, cum prolixo mihi esse nondum liceat.
Jungianorum scriptorum nulla adhuc alia, praeter tria ista enumerata, edita sunt; quibus tamen Harmonicam nuper addidit collega noster Dⁿus Joannes Vagetius, Phytoscopica quoque editurus, siquidem divina coeptis gratia aspiraverit. Disputationes quidem variae sub praesidio Jungii nostri quondam habitae typisque descriptae in eruditorum Bibliothecis asservantur, sed nullo pretio venales; sicuti nec Logica, nisi forte in Bibliotheca per auctionem distrahenda occurrant. Quod si fiat, et ita Tibi placuerit, operam adhibebo, ut pro desiderio tuo una alterave habeatur. Geometria vero empirica haberi potest apud haeredes Zach. Hertelii, id quod librario indicavi. Spero itaque hanc ex voto transmissum iri.
De concursu corporum quae Jungii sententia sit, nunc non facile dixerim, cum quae istum (concursum) concernunt, ad Physica et motum concretum pertineant, quorum fasciculos, si qui fuerint, evolvere, ea, quae jam paro, non permittunt mihi, utpote conceptibus stereometricis et chronologicis (quae Scientiae sub prelo sunt, propediem absolvendae) occupato. Memini quidem ipsum saepius questum esse, quod nullis experimentis (quotquot etiam instituerat) ullum deprehenderit adminiculum, quo Cartesio (quem alias magnifaciebat) quod ad thesin 49ⁿam in Parte 2da Princip. Philosophicorum de lege motus occurrentium corporum quarta adstipulari possit; quaenam vero illa experimenta fuerint: et an literis consignata sint, de quo quidem nullus dubito, haut memini. Est tamen, quod, quamprimum otium detur, investigare libet.
Discrimen inter motum compositum stricte dictum et mixtum tale est. Motus compositus stricte dictus est, qui ex duobus pluribusve motibus inter se diversis constat, quorum et tempora et viae vel etiam tendentiae communi termino cohaerent; ut, motus apicis cujusvis polygoni, quod per planum volutatur. Item, motus serrae, vel hominis oscillo jactati. Mixtus vero est, qui oritur ex duobus motibus secundum viam diversis, idem punctum continue eodem tempore afficientibus; ut, rectae, terminis suis per rectas normaliter sese decussantes latae, singula puncta reliqua motu coordinatim mixto moventur, describuntque ellipses, praeter (punctum) medium, quod peripheriam delineat. Item, musca per orbem circumvolutum repens motu subordinatim mixto progreditur: et lapis projectus, dum impetu facto ad metam pergens sensim causa interna naturali deorsum vergit, motum immediate mixtum exhibet. Motus per interceptionem mixtus est species motus coordinatim mixti, cujus exemplum supra dedi: et species ejusdem alia est motus per vergentiam mixtus, qui observatur in singulis punctis rectae uno termino per lineam quamcunque ita motae, ut altero termino certum extra lineam istam punctum respiciat.
Fogelianae Bibliothecae, indice catalogo typis jam descripto, constituta est auctio in proximum Autumnum. Manuscripta vero ejus data occasione illa, quam catalogi appendix proponit, quotquot perfici poterunt publico usui servient.
Experimenta Jungii circa insecta, ut et cetera ejus manuscripta omnia, una cum ejusdem Bibliotheca Philosophica peculiariter in loco Bibliothecae nostrae publicae pro communi imposterum usu asservantur. Fuisse hunc virum libri istius sub Rosae-cruciorum nomine editi Auctorem, nemini nostrum liquet. Sunt, qui negant.
Mercurius mihi quoque visus est sub Sole 28vo Octobr. Jul., hoc est, 7mo Novembr. Gregor. primum semisse horae ante meridiem, medio fere loco inter Solis marginem et centrum in Ecliptica: deinde hora secunda pomeridiana media duos circiter digitos supra centrum Solis eminens et in ipsa cum Sole conjunctione, quantum colligebatur, constitutus.
Gratulor Hugenio, si duplicis istius refractionis in Crystallo Islandica rationes (quas quidem et Erasmum Bartholinum in opusculo suo de crystallo Islandica disdiaclastica reddere conatum esse nuper comperi) deprehenderit. Utrasque conferre operae pretium erit, ideoque Hugenianarum publicationem exspectans Bartholinianas quamprimum mihi comparabo.
Mathematicis et Physicis studiis praestantes adeo rari hic sunt, ut eximium notitiae tuae sistere illorum nullum, horum vix unum alterumve queam. Chymici tamen plures commendantur, principiis physicis inter se variantes.
De Clmi Vagetii nostri amicitia non est, quod dubites. Harmonica, quam a se editam transmittet, initium ejus dabit.
Oldenburgii mors nuper mihi ex literis Nehemiae Grevii, in locum ipsius suffecti, ad me datis innotuit, non sine dolore. Deus resarciat damnum.
Quod ad experimenta magnetica Parisiensis cujusdam, illud de facultate magnetis aucta per ferrum superius applicatum sibi videtur constare; quod vero de ferro a lima recenti affertur, vacillare; nisi forte ferrum intelligatur a lima propter attritionem vehementiorem et continuam calidum. Calorem enim intensiorem vires magneticas quodammodo debilitare: ignem omnino abolere observavi. Chalyboclisin nuper nostro loco convenientem experturus, duabus diversis aciculis magneticis, deprehendi unius declinationem 12 graduum, et alterius 8 graduum. Diversitatis ratio forsan a diverso affrictionis puncto deduci poterit. Sed amplius haec meditanda sunt, otio concesso.
Vale faveque Tuo, omni officio Henrico Sivero
Hamburgi, 6to Junii 1678. Math. P.P.
A Monsieur Monsieur Gotfried Guilleaume Leibnitz, Conseiller de Son Altesse le Duc de Hannover à l'Hannover.